Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Gerris. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Gerris. Mostrar tots els missatges

dissabte, 27 d’agost del 2022

III. Donatio monasterii S. Genesii de Bellera facta monasterio Gerrensi, anno DCCXCII, aut DCCXCVI. (792 o 796)

III. 

Donatio monasterii S. Genesii de Bellera facta monasterio Gerrensi, anno DCCXCII, aut DCCXCVI. (V. pág. 33.) (792 o 796)

Ex transl. in arch. monast. Gerrensis. 

In Dei eterni nomine. Ego Raimundus, Tolosanensis, Anaviensis, Paliarensis, et Ripacurcensis divina gratiâ comes et marchio, donator sum Domino Deo et beato Vincentio martiris Christi, et sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Michaëlis archangeli, et sancti Iohannis precursoris Christi, atque sancti Petri apostolorum principis, quorum altaria hedificata sunt in Paliarensi territorio, supra amne Nochariae (Noguera), in loco quae (vocitatur) Gerris, per hanc scripturam concessionis nostrae, et in praesentia procerum, et nobilium fidelium nostrorum, unâ cum consilio et asensu Raudulfi episcopi Urgellensis ecclesiae, ac clericorum eius, concedimus pro Dei honore, et pro nostrorum peccaminum levamine, supra taxato loco martiris Christi Vincentii, et almae virginis Mariae caenobio, monasterium almi martiris Christi Genesii, quod est situm in valle Bellaria, cum omnibus terminis, finibus, et aiacenciis suis, atque alodiis, quos in praesenti tenet, et quae deincebs a fidelibus adquirere potuerit. Item praefixo caenobio Gerrensis concedo totas illas ecclesias, quae sunt fundatae, vel in posterum fuerint fundatae de sancta Deograta, seu de flumine Bossia, usque in sancto Quirico, vel in omni pago Cortetano usque in Nocharia, et de Malezas usque in Serra de Guasti, cum illarum villis, seu villariunculis suis, cum decimis, primiciis, oblacionibus, et cimiteriis, cum omni censu, et servitio ab integrum, et de omnes placitos de cortes, et de ipsos lexivos, et de ipsos tolneos (toloneo) ipsam medietatem sit de iam dicto monasterio, et ipsum mercatum sit omni tempore ubicumque voluerit ipse abbas de prenominato caenobio; et in omni terra mea ubicumque voluerint homines ipsius monasterii mercatare abeant licentiam, et non dent ad nullum hominem tolneum, nisi ad abbatem Gerrensem. Reddo iterum et dono praelibato monasterio Gerrensi, cum precepto et assensu episcopi mei iam dicto, omnes ecclesias, quae sunt hedificatae, vel quae deincebs construendae sunt, de amne Nochariae, et vado antico, quod est supra castro Erbolone, et de Pentina, et de Molleto, et in super Gerre, et de Taovis, usque in Guardia, et illas ecclesias de sancto Vincentio de Echa, et de Montagnonio usque in Bovo mortuo (bou mort; buey o toro muerto), cumomnibus villis et villariunculis suis, cum parrochiis, primiciis, decimis et oblacionibus suis, et eum censu, et servitio eorum in integrum. Dono etiam eidem caenobio Gerrensi omnes franchezas, quae sunt in omni pago Cortetano, vel quas deincebs invenire potuerint. Et in super Gerre totas ipsas villas et franchezas, quae ibi sunt cum terminis suis, simul cum ipsa silva, quae ibidem est. Haec autem omnia superius scripta dono, atque concedo ab omni integritate, sive omnes meas voces, et directos, quos ibi abeo, prenotato monasterio, sine blandimento ullius hominis vel faeminae; ita ut nemini filiorum, vel filiarum, aut heredum, atque consanguineorum nostrorum, seu comes, vicecomes, castallio, saioni, vel qui post nos futuri sunt, licentiam abeant de ista omnia supra scripta praefixo caenobio auferre, minuare, fedare, vel aliquam vexacionem inferre; sed inconvulsa, et illibata, firmaque permaneant omni tempore. Si quis autem, quod non credimus fieri, magna parvaque persona, huius nostrae assersions scripturam divellere vel infringere voluerint, non hoc valeat agere, sed in quadruplum eidem monasterio componat. = Raudulfus Dei nutu prenotatus episcopus hanc concessionem a domno Raimundo comite iam dicto caenobio factam subscribendo confirmo. Insuper etiam trado atque concedo iam dicto assisterio libertatem omnium ecclesiarum, quae superius adnotatae sunt, ita ut clerici, qui eas tenuerint, in omnibus abbati praefixi assisterii, vel successorum illius respondeant, et per manus eorum eas habeant, et teneant, et neque ego, nec ullus ex successoribus nostris aliquod censum in easdem ecclesias exigendo requiramus. Abbas vero, qui in eodem caenobio praefuerit, ad sinodum Urgellensis sedis ecclesiae conveniat, et sedes illius sit posita prope episcopo ad sinistram partem, et maneat cum eo in palacio eius, unâ cum sociis suis. Facta haec carta donacionis Indicione XV. anno XXVI. imperante Karolo imperatore, et augusto. Sig+num Raimundi incliti comitis, qui hanc cartam donacionis seu concessionis iam dicto caenobio feci, roboravi et roborando eam fidelibus nostris iussi, et anulo nostro subter iussimus sigillari = Signum + Mauricius vices comes. = Signum + Fedacus. = Signum + Vadegarus. = Signum + Lupus. = Signum + Sanila. = Signum + Serve Dei. = Signum + Galindoni. = Visores et auditores Borrellus, et Igila, et alius Lupus, et alii multi, qui ibi aderant. = Raudulfus hac si indignus praesul supra nominatae sedis hanc cartam largicionis confirmo, et more solito subscribendo signum inprimendo conficio. = Raudulfus episcopus me subscribo +. = Barone archidiachonus +. = Ioseph archipresbyter manu propria me subscribo. = Tedeulfus presbyter +. = Muricellus hac si indignus Dei servus presbyter scribsit rei religiosus sub indicione et anno + quae supra. = Wisadus Urgellensis episcopus confirmo.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...