Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Sasso. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Sasso. Mostrar tots els missatges

dimecres, 2 de novembre del 2022

XVII bis. Carta donationis Comitum Pallariensium ad monasterium S. Genesii de Bellaria an. MXXX.

XVII bis. (El orden de XVI, bis, XVII, bis no se ha seguido)

Carta donationis Comitum Pallariensium ad monasterium S. Genesii de Bellaria an. MXXX. (V. pág. 51). 

Ex cartor. monast. Lavascensis, fol. 58 b. 

Domnis Sanctis atque gloriosis, et post Deum nobis fortissimis patronis venerandis illis martiribus, quorum reliquiae in Vaselica, qui fundata est super alveo flumen Cello, que alio vocabulo nuncupatur Astranue, ubi sunt uniate reliquiae Sancti Genesii, et Sancti Stephani, et Sancti Adriani, et aliorum Sanctorum plurimorum: Ego Artallus gratia Dei Comes, et coniux mea Lucia servi vestri, ò Sancti Dei, piaculorum nostrorum cupientes expiare, quae flagicia et peccatorum nostrorum honeris praegravationem, oracionum vestrarum desiderantes adjutorio sublevari, parva pro magnis offerrimus munuscula. Nullius quidem in seculo hominum vos indigere censum scimus, quia jam pro sancti vocationem Dominus noster suo in regno proprio deitatos munere cumulavit. Ergo pro luminaria Ecclesiae vestrae cotidianis diebus deservire atque stipendia pauperum, vel qui in aula beatitudinis vestrae videntur, donamus gloriae vestrae in territorio Sasso, in locum qui ab antiquis nominatur Subiligas, at nunc nominatur Sancti Tirsi, ad integrum sicuti ad nobis nunc usque noscitur fuisse possesum, cum omnibus hominibus, et uxores, et filiis, qui sunt vel futuri erunt, similiter hedificiis, vineis, silvis, pratis, paschuis, padulibus, aquis aquarumque ductibus, vel omne jure loci ipsius, ut diximus, gloriae vestrae deservire pro luminaria Ecclesiae vestrae atque stipendia pauperum vel substantia sua absque ullo impedimento post jure gloriae vestrae perpetuo tuis usibus debeant vindicare, et nec vendere, nec donare, nec modicum aliquis alienare praesumat sed integrum ut nostrae oblationis continet forma in vestro jure perpetuo tempore maneat. Quod si quispiam culturas Ecclesiae vestrae ex hoc quod prona voluntate et sincera devocione obtulimus pro tepiditate neufragaverit, aut pro quolibet contractu vel modicum huius Sanctae Ecclesiae alienare presumerit, nullatenus valeat, sed ubi occursu sucessor eius repperit ut legis est exinde sentenciam nullius expectato judicio sine alicuius controversia jure vestro faciat revocare, quod etiam juratione confirmo. = Sig+no Artallo Comite et Lucia uxore eius, qui hanc carta rogaverunt scribere, et testes firmare ut suos signos facerent. = Sig+no Baronat de Assua. = Sig+no Mirone filio serve Dei. = Sig+no Enardo filio Isarno. = Sig+no Arnallo filio Guillermo. = Facta ista carta X kalendas Madii, luna XXVI, era M.LXVIII. = Visores et auditores Remon Ponz, et Remon Isarn et Guillen Isarn. = Hoc supra nominatum in vita mea illa medietate ego possideam, et post obitum meum ad Sanctum Genesium remaneat ab integro. Et qui eam inde trahere voluerit anathema sit, et cum Juda traditore partem habeat. Amen. = Echo Presbiter rogitus scripsit sub die et anno que supra per preces de Nicholao Presbitero. = Et ego Artallus Comes sic facio meum sig+num in ista carta in ipsum Monasterium de Gerre in presencia de Roger Bernard, et de Bernard Sainlla, et de Bernard Guillem, et aliorum plurimorum bonorum hominum. 


Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...