Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris occiderit. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris occiderit. Mostrar tots els missatges

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 36. Constitutiones pacis et treguae in ecclesia Ausonensi, incerto anno.

XXXVI. 

Constitutiones pacis et treguae in ecclesia Ausonensi, incerto anno. (V. pág. 212.) 

Ex arch. eccl. cathedr. Vicens. 

Confirmatio treguae Domini sive pacis. Hace est pax confirmata ab episcopis et abbatibus et comittibus, nec non et vice-comitibus, et coeteris magnatibus, et reliquis christianis Deum timentibus, in sede Ausonensi, scilicet, in claustris canonicae eiusdem sedis. Convenientes in praefatam sedem supradictae personae, aprehenderunt pacem sive treguam Domini in episcopatu Ausonensi, statuentes ad invicem ut ita teneretur in eodem episcopatu, sicut et in Gerundensi; laudantes et confirmantes, ut ab illa die et deinceps ullus homo ecclesiam non infringat, neque mansiones, quae in circuitu ecclesiae sunt, aut erunt usque ad XXX. passus, nisi episcopus aut archidiaconus, aut canonici ipsius sedis, quibus illa ecclesia subiecta fuerit, propter hominem excommunicatum pro pace aut pro tregua Dei. Ecclesias autem illas in hac defensione non ponimus, in quibus castella vel fortitudines factae sunt. Eas vero ecclesias, in quibus raptores et fures praedam vel furta congregaverint, vel male faciendo inde exierint, aut illuc redierint, tamdiu salvas esse iubemus, donec quaerimonia malefacti ad proprium episcopum, aut ad canonicos eiusdem sedis prius perveniat. Et si episcopus aut canonici sedis Ausonensis se fatigaverint, ut malefactor ille iustitiam facere nolit, postea ex mandato pontificis aut canonicorum eius praedicta ecclesia habeatur sine munitione. Ille autem homo, qui aliter ecclesiam invaserit, aut ea, quae in circuitu eius sunt, usque ad XXX. passus, irruperit, sacrilegii compositionem emendet, et tamdiu excommunicetur, quousque digne satisfaciat. Item placuit, ut clericum, qui arma non portaverit, aut monachos, seu sanctimoniales ullus homo non invadat, neque iniuriam faciat eis; sed sint in pace et treua Dei ipsi, et res eorum per omnes dies. Comunia canonicorum vel monachorum ullus homo non infringat, aut aliquid inde non diripiat; et si fecerit, tamdiu excommunicetur, donec iustitiam ex hoc faciat. Similiter confirmaverunt, ut ullus homo in isto episcopatu Ausonensi praedam non faciat de aequabus, vel pullis earum usque ad medium annum, neque de bobus, neque de vaccis, et earum filiis, neque de asinis aut asinabus, et eorum filiis, neque de arietibus et ovibus, et eorum filiis, neque de capris et hircis, et eorum filiis. Si vero exercitus militum super inimicum hospitatus fuerit, quicquid ibi in cibum sumpserit, praeter boves et vacas et eorum filiis, et oves, et arietes, et eorum filiis, hoc pro pace fracta non computetur. Mansiones autem pagensium, vel clericorum arma non ferentium, ullus homo non incendat vel destruat. Villanum autem aut villanam ullus homo non aprehendat, neque vestimenta sua eis tollat, neque vulneret, neque debilitet, neque occidat, et ullus non tollat eis vomerem vel ligonem. Mulos et mulas, qui inventi fuerint sub iugo in aratione, ponimus in eadem observatione. Messes ullius hominis nemo ardeat, neque olivas incidat, nisi propter suam culpam, quam praedicti villanus sive villana habeant factam; et non distringat eos, nisi per solum directum. Quicumque enim hanc, quam praediximus, pacem alicui infregerit, et illi cui eam infregerit infra quindecim dies in simplum non emendaverit, si dies quindecim transierint, in duplum ei componat, et ex ipsa duplatione medietatem habeat episcopus, et medietatem canonica Ausonensis sedis. Pactum autem Domini, quod treguam appellant rustici, confirmaverunt fortiter praedicti episcopi, videlicet, a prima die Adventus Domini usque ad octavas Epiphaniae, et a die lunae, quae antecedit caput ieiunii, usque ad diem lunae, qui est primus post diem dominicum octavarum Pentecosten, et in tribus vigiliis totidemque festivitatibus Sanctae Mariae, vigiliae et festivitatibus XII Apostolorum, vigilia Sancti Laurenti, vigilia... et Sancti Cucufatis (Cugat), et festivitas eiusdem, vigilia et festivitas Sancti Felicis Martiris Gerundae, et Sancti Petri ad vincula. Festivitates insuper cum earum vigiliis ponimus in hac observatione religionis, scilicet, Sancti Iohannis Baptistae, ac Sancti Archangeli Micahelis, et Sancti Martini confessoris, et Sanctae Eulalie de Barchinona, et duarum festivitatum Sanctae Crucis, inventionis videlicet et exaltationis, et dedicatio Sancti Petri de Vico cum sua vigilia, quando est anniversarium ipsius dedicationis, festivitas omnium sanctorum et vigilia eiusdem. Similiter et quatuor tempora posuerunt et confirmaverunt in eadem observantia. Praedictos autem festivos dies in tregua Domini non solum confirmaverunt praedicti episcopi, sed etiam omnes praecedentes et sequentes noctes ab occasu solis usque ad ortum solem alterius diei iusserunt custodiri. Si quis autem intra praedictam treguam aliquod malum alicui fecerit, in duplum ei componat, et postea praeiudicium (f. per iudicium) aquae frigidae treguam Domini in sede Ausonensi emendet. Si quis autem intra hanc treguam voluntarie hominem occiderit, ex consensu omnium christianorum diffinitum est, ut omnibus diebus vitae suae exilio dampnetur. Quicumque pacem praedictam et pactum Domini praescriptum, quam treguam vocamus, bene custodierit et servaverit, Deus pacis et totius consolationis cum illo erit, et gratiam suae benedictionis illi praebebit, et per hanc observationem remissionem omnium peccatorum suorum habere poterit. Illis vero hominibus, qui pacem praedictam et treguam praescriptam ruperint, aut violaverint, qui in praedicto episcopatu Ausonensi et comitatu habitant vel habitaverint, supervenerit ira et indignatio Dei, et hi tales comunionem vel societatem cum fidelibus christianis non habeant, sed habeant partem cum impiis, sicut scriptum est: “Non est pax impiis, dicit Dominus.” Insuper excommunicati sunt et extranei a sanctis Dei ecclesiis. Et si in hac malitia aliquis eorum mortuus fuerit, ullus sacerdos vel clericus vel alius homo non audeat eum sepelire. Prohibuerunt autem praedicti episcopi, ut intrantibus his pactis, idest, treguis, scilicet, Adventus Domini et Quadragessimae (Cuaresma), et octavarum Pascae, aliquis castrum aut munimen edificare non praesumat, nisi XV. diebus ante inchoatas praedictas treguas hoc fecerit. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...