Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Principem. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Principem. Mostrar tots els missatges

diumenge, 4 de desembre del 2022

Ildefonso II Aragonum Rege. vicarium nisi Cathalanum

XLVII.


Constitutiones
pacis et treguae editae Gerundae ab Ildefonso II Aragonum Rege,
denuoque firmatae apud Villamfrancam Poenitentium (Villafranca del Penedés, Penades).


Ex
Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. 206. b.


Cum
divinarum et humanarum rerum tuitio ad neminem magis quam ad
Principem pertinere dignoscatur, nichilque iam proprium debeat
esse boni ac recti Principis quam injurias propulsare, bella
sedare, pacem stabilire et informare, informatamque subditis
conservandam tradere, ut de eo non incongruae dici et predicari
possit quod a Principe Regum dictum est: Per me Reges
regnant et potentes scribunt justitiam; ea propter anno ab
Incarnatione Domini MCLXXXVIII. idus augusti habito super hoc
tractatu et deliberatione apud Gerundam cum Berengario Venerabili
Terraconensi Archiepiscopo, et quibusdam suffraganeis suis, omnibus
quae magnatibus sive Baronibus terrae nostrae, quibus
unanimiter justum et equum visum est comuni utilitati expedire, ut in
tota terra nostra a Salsis (Salses) usque ad Tortosam
et Ilerdam cum finibus suis pax et treuga instituatur, et
nephanda raptorum et predonum audatia exterminetur. Nos qui per
gratiam Dei in regno Aragonis et comitatu Barchinonae
et provintiae preesse dinoscimus, cum predictorum omnium
assensu et voluntate publicae utilitati providentes et saluti animae
et parentum nostrorum consulere volentes, ecclesias omnes et personas
religiosas cum omnibus rebus suis nostrae protectionis praesidio
vallare, ac perpetuo munire disposuimus. Inde est quod omnibus tam
clericis quam laycis qui in jam dicta terra nostra degere noscuntur,
treugam et pacem secundum formam infra positam et prescriptam,
tenendam et inviolabiliter conservandam injungimus, nosque et ad id
observandam etiam in eos qui eam violaverint animadvertendum
alligamus et astringimus. In primis igitur parentum nostrorum
sequentes exempla cum consilio et voluntate supradictorum virorum
ecclesias omnes et earum cimiteria quia spetiali censura hominum in
bonis Dei intelliguntur sub perpetua pace et securitate constituimus.
Ita quod nullus cuiuslibet professionis eas vel earum cimiteria vel
sacraria cuiuscumque ecclesiae in circuitu constituta invadere aut
infringere praesumat, nichilque inde abstrahere attemptet, feriendis
huiusmodi statuti temeratoribus pena sacrilegii eiusdem loci Episcopo
inferenda et satisfactione dupli dampni quod fecerint ei qui passus
est, praestanda. Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et
treugue securitate constituimus. Ita tamen ne aliquis in eisdem
ecclesiis praedam vel alia malefitia congreget vel guerram inde
faciat. Quod si contra factum fuerit, quaerimonia ad Episcopum in
cuius episcopatu comissum fuerit, et ad nos sive Baiulum nostrum
deferatur, et ex tunc auctoritate nostra et Episcopi vel quod
comissum fuerit emendetur vel a pace predicta ecclesia sequestretur.
Dominicaturas quoque Episcoporum et canonicorum et monasteriorum et
omnium clericorum sive res eorum sub eadem pacis securitate
constituimus poena duplae restitutionis inminente eis qui eas
invadere vel dampnum dare praesumpserint. Set et clericos, monachos,
sanctimoniales et viduas eorumque res omnes 
sub
eadem pacis defensione constituimus; ita quod nemo eos aprehendat,
nichilque eis injuriae inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint.
Si quis vero in aliquem istorum violentas manus injecerit, vel eis
aliquid abstulerit, ablata in duplum restituat, et de injuria
nichilominus juditio Episcopi in cuius diocesi factum fuerit ille
satisfatiat, et insuper sacrilegii penam Episcopo dependat.
Immunitates quoque templi et hospitalis Jherosolimitani,
et Dominici Sepulcri, necnon et aliorum locorum venerabilium,
set et eorundem locorum venerabiles fratres cum omnibus rebus suis
sub eadem pacis defensione et poenae interminatione pariter cum
clericis et aliorum locorum venerabilium, set et eorumdem locorum
venerabiles fratres cum omnibus rebus suis sub eadem pacis defensione
et poenae interminatione pariter cum clericis et eorum rebus et
ecclesiis constituimus. Villanos et villanas et omnes res eorum tam
mobiles quam se moventes, videlicet, boves, asinos, asinas, equos et
equas, oves et porchos, ceteraque animalia sive siu apta ad arandum
sive non sub pacis et treugae securitate (pone securatate) ita
constituimus, ut nullus cuiuslibet professionis eos capiat vel alias
in corpore proprio vel in rebus mobilibus dampnum eis inferat, nisi
in maleficiis inventi fuerint, vel in cavalcatis cum dominis suis vel
cum aliis ierint, vel cum armis contra aliquem exierint. Set et tunc
cum reversi fuerint de cavalcatis securitatem eis praestamus, si in
ipsis cavalcatis dampnum dederint ei qui propter culpam propriam a
predicta treuga fuerit exclusus. Item constituimus ne aliquis
mansiones villanorum diruat vel incendat, vel alias ignem ad nocendum
subponat, neque oliveta succidat, vomeres et alia instrumenta aratoria sint in eadem pace, vel ille vel illa qui cum predictis
animalibus araverit vel ea gubernaverit cum omnibus quae secum
portaverit vel habuerit eadem pace muniatur. Et nullus homo ea
animalia aratoria pro pluvo, vel alia occasione capere vel rapere
presumat; servata tamen exceptione rusticorum qui debitores vel
fidejussores sunt pro aliis non dominis tamen ut inferius continetur.
Si quis contra huiusmodi constitutionem venerint, liceat (parece una
ll) ei infra XV dies a tempore comonitionis ab Episcopo et domini
Regis vicario simpliciter malefitium restituere nulla alia poena
adjecta, nisi LX solidos quos emendet pro treuga fracta, nisi fuerit
tale factum quod importet aliquam poenam secundum tenorem
consuetudinis scripte praestandis insuper, si fuerit. Si vero infra
praefatos XV dies noluerit restituere malefitium illud, prout proxime
dictum est, cogatur inferre simplum vel duplum qualitate dampni
inspecta, prout tenor consuetudinis scripte se habuerit cum poena
similiter LX solidorum. Quod si commonitus neutrum facere voluerit, a
predicta treuga malefactor et eius coadjutores separati
intelligantur, ita quod si aliquod malum propter hoc eis allatum
fuerit, non requiratur pro pace et treuga fracta, servata tamen pace
animalium aratoriorum et instrumentorum suorum et incendii. Set si
malefactor et adjutores eius jam dicto quaerelanti ullum malum
fecerint emendetur pro pace fracta. Preterea constituimus ut si forte
duo vel tres aut plures homines alicuius militis vel cuiuscumque
domini alicubi locorum sibi invicem rixati fuerint, quodcumque
dampnum sibi inferant, vel ex quacumque alia causa controversiam
habeant, lis apud dominos eorum exagitur et terminetur. Si vero
diversos habuerint dominos statuimus ut justitiae plenitudinem ad
invicem exhibeant et juditio eorum dominorum causa dicta debito fine
terminetur. Verumptamen si infra XX dies domini eorum justitiae
plenitudinem inter eos exhibere noluerint, liceat post eosdem XX dies
transactos praedictis hominibus quaerimoniam suam apud Episcopum et
vicarium Regis deponere, et per eos ut supra statutum est vindicta
pacis et treugae sumatur. Item terras in contentione positas nullus
villanus laboret, ex quo constiterit apud judicem ordinarium
possessores (pone possesores) nolle stare justitiae. Si vero bis vel
ter (2 o 3) comonitus eas laboraverit, et propterea dampnum
susceperit, non requiratur pro pace fracta preter mortem et
debilitationem personarum, et salva pace bestiarum in usum
laborationis (laborar; aratione; llaurar) deditarum et incendii.
Nolumus enim quod propter quaerimoniam rusticorum aratoria animalia
depredentur, invadantur et disperdantur. Si quis autem debitor vel
fidejussor extiterit et satisfacere creditori non curaverit, de suo
proprio pignoretur, nec pro pace fracta habeatur, servata tamen pace
bestiarum in usum laborationum deditarum et incendii, in eo videlicet
casa ubi quis pro domino suo fidejussor extiterit. Item decernimus ne
quis cuiuscumque professionis licentiam habeat pignorandi aliquem
rusticorum vel bajulorum ex contractu domini sui, prout proxime
supradictum est, pena fractae pacis imminente illi qui contra
fecerit, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit,
exceptis illis bajulis qui militibus sicut scriptum usaticum
comparantur, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit.
Item cum sit de proposito nostro unicuique jus suum servare et
malignitatibus quorundam in quantum possumus occurrere qui de dampnis
datis et possesionibus ab ipsis detentis a quibuslibet conventi et
legitime citati in jure respondere negligunt, exclusis primo ipsis
contumacibus, et separatis a treuga et securitate supradicta et
excomunione Episcopi subsecuta. In hiis duobus casibus damus
licentiam pignorandi ipsis actoribus et res eorum accipiendi et etiam
rusticorum suorum, salvis tamen animalibus aratoriis et incendio.
Conventos autem a dominis suis de traditione sive de bausia qui
secundum consuetudinem scriptam innocentiam suam purgare noluerint,
ab hac pace sive securitate tam eos cum hominibus et honoribus suis
quam eorum coadjutores excludimus et excipimus. Salvitates quoque
tocius terrae nostrae tam novas quam antiquitus constitutas sub
praedicta pace et securitate ponimus et constituimus. Fures et
latrones et eorum receptatores, si malum 
quod
fecerint restituere noluerint et directum facere contempserint, a
predicta pace et securitate secludimus (: excluimos). Item
constituimus (pone con-tituimus) quod si malefactor amonitus ab
Episcopo vel vicario domini Regis subjacens excomunicationis vinculo
predicto modo satisfacere noluerit, Episcopus cum vicario domini
Regis congreget exercitus totius suae diocesis in hunc modum ut unus
homo de unoquoque manso sequatur exercitum, et si competens vindicta
a malefactore sumatur. Quod si mansi inhabitator ad congregationem
exercitus unum hominem mittere noluerit, excomunicetur ab Episcopo et
tamdiu excomunicationis vinculo subjaceat, donec sit satisfactum
Episcopo et vicario arbitrio eorum. Preterea constituimus quod si
Episcopus neglexerint exhibere suam justitiam, et malefactoribus
amore vel timore malefactorum non possit ipse Episcopus vel homines
sui tamdiu in nostra curia vel in nostris vicariis invenire
justitiam, quamdiu negligentiam suam non emendaverit, liceat vicario
ipsum malefactorem excludere a pace supradicta. Item constituimus
quod si malefactor noluerit resarcire comissum, prout superius dictum
est, ab Episcopo et vicario domini Regis amonitus et propter
contumatiam ejus Episcopus et vicarius cavalcadas ad sumendam
vindictam super induxerint et ibi Episcopus et vicarius expensas
fecerint vel alia dampna inde contraxerint, ut restituantur expensae
et cetera dampna arbitrio Episcopi et vicarii. Item vias publicas
sive caminos vel stratas in tali securitate pono et constituo ut
nullus inde iter agentes sub pace comprehensos invadat vel in corpore
proprio sive rebus suis aliquid injuriae vel molestiae inferat. Quod
si quis contra fecerit, in duplum restituat et poenam LX 
solidorum
inferat. Preterea illud constituendum esse et firmiter observandum
censuimus sub eadem treuga et pace dies dominicas esse, festivitates
omnium Apostolorum, Adventum Domini usque ad octavas Circumcisionis,
et Quadragessimam (Cuaresma) usque ad octavas Paschae, diem quoque
Ascensionis Dominicae, necnon Sanctum
Penthecosten cum octavis suis,
et tres festivitates Sanctae Mariae, et festivitatem Sancti Johannis
Babtistae, et Sancti Michaelis, et omnium Sanctorum, et Sancti
Foelicis Gerundae. Et preterea sciendum est quod predicta poena LX
solidorum dividatur pariter inter nos et Episcopum cum medietate
dupli. Alia
medietas dupli applicetur illi qui dampnum passus est.
Item volumus quod occassione huius constitutionis in nullo derogetur
usatico (uso, usatge; + consuetudine : costumbre; más usado
en plural,
usaticos, consuetudines) scripto, scilicet, in dandis
potestatibus castrorum
a vassallis dominis suis, sive in
restituendis vassallis vel omnibus aliis. Item statuimus quod si
aliquis contra
consuetudinem scriptam venire presumpserit, si
dampnum sibi vel suis coadjutoribus datum fuerit, non requiratur nec
emendetur pro pace fracta. Item statuimus, quod si pro pastu
pecoris
(
pécora) oves vel boves vel alia quaelibet animalia ducta aut
inclusa fuerint, non requirantur nec emendentur pro pace fracta. Item
omnibus sit manifestum, quod nos promittimus quod de cetero non
aliquid exhigamus occasione
bovatici vel constitutae pacis ab
aliquibus hominibus constitutis
a Salsis usque Ilerdam et Tortosam
et in suis finibus
. Promittimus quod non constituamus in tota
supradicta terra
vicarium nisi Cathalanum.

(ni veguer ni catalán, castellano, castellán, castlà, castlá, etc)

Ut
autem haec omnia supradicta melius et firmius observentur, ego
Ildephonsus Dei gratia Comes Rex Aragone, Comes Barchinonae,
et Marchio Provintiae in Penitense apud Villamfrancham juro
tactis corporaliter sacrosanctis Evangeliis omnia supradicta me bona
fide observaturum, si Deus me adjuvet, et haec sacrosancta Evangelia,
et observari faciam. = Signum + Ildephonsi Regis Aragonae,
Comitis Barchinonae, et Marchio Provintiae.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...