Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Yspaniae. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Yspaniae. Mostrar tots els missatges

dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXVII. Pascalis II. Papae litterae de limitibus episcopatus Barbastrensis an. MC. (1100)

XXXVII.

Pascalis II. Papae litterae de limitibus episcopatus Barbastrensis an. MC. (1100) (Vid. pág. 127.)

Ex arch. eccl. Roten. 

Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Poncio Barbastrensi Episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum. Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes in Yspania claruisse egregiorum qui in ipsis refulserunt Pontificum sive Martirum scripta et monumenta testantur. Postea vero per multos annos Yspaniae maiorem partem a Mauris vel Hismaelitis invasam atque possesam, et ipsa parrochialium divisionum abolitio manifestat, et nostrorum temporum memoria non ignorat. Sane quia in diebus nostris Omnipotenti Deo placuit urbes nonnullas Maurorum tirannidi eripere, et per gloriosos Reges sanctae memoriae Sancium, seu eius filium Petrum ad Christianae fidei gloriam revocare, oportunum utique ducimus episcopales in eisdem urbibus aut earum finibus cathedras reparare, et parrochialibus divisionibus nova dispensacione prospicere. Igitur supra dicti Aragonensium Regis Petri postulacionibus annuentes juxta praedecessoris nostri Papae Urbani decretum apud Barbastrum episcopalem Sedem manere statuimus. Servatis nimirum antiquis terminis quos praedecessores tui dum apud Rotam episcopatus antiqui depopulata et ablata parrochia foverentur inconcussa stabilitate possederunt, et sicut in Episcoporum Raimundi videlicet et Garsiae consensu egregiae memoriae praefatus Sancius Rex distribuisse cognoscitur. Omnes igitur eiusdem Barbastrae terminos cum oppido Alchezare vel fines ad Illerdae diocesim pertinentes qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuae tuorumque successorum dispositioni episcopali jure subjacere praecipimus, salva in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Porro decimas Sarracenorum de terris tuo episcopatui adiacentibus quas a Regibus et Principibus impetrasti vel impetraveris, sicut hodie tenes et possides, ita tibi ac tuis successoribus confirmamus. De coetero omnes tui episcopatus ecclesiae secundum canonum instituciones in tua ac successorum tuorum potestate et ordinacione consistant: in quibus nominatim ecclesiam de Almanara, ecclesias de Montesono, ecclesias de Calasanz, ecclesiam de Chalamera cum universis terminis et adiacenciis suis ponimus. Ecclesias autem quas fraternitas tua cum clericorum tuorum consilio vel favore monasteriis concessit, nos quoque concedimus et praesenti decreto firmamus. Canonicam sane regularium clericorum quam apud Rotam antecessor tuus R. Episcopus instituit, et tu institueri quamdiu annuente Domino regulariter vixerint, ab omnium infestacione hominum liberam esse, et quaeque illis a tua benignitate collata sunt vel in posterum fuerint, integra permanere decernimus. Similiter abbaciam Sanctae Mariae Alaonis quae tam a Regibus quam Episcopis statuta est in alodium Sancti Vincencii de Rota liberam permanere sanccimus, set neque Lavascensem ecclesiam tibi subtrahendam aut tuis successoribus quorumlibet infestacione permittimus, quin tibi tuisque successoribus illic quod canonici juris est in postero conservetur. Quicquid preterea in futurum praestante Domino Barbastrensis ecclesia jure poterit adipisci, tibi tuisque successoribus ratum semper integrumque permaneat. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possesiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexacionibus fatigare; set omnia integra conserventur tam tuis quam successorum tuorum clericorumque ac pauperum usibus profutura. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove comonita, si non satisfaccione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant Amen. Scriptum per manum Petri Notarii regionarii et scrinarii sacri Palacii. Ego Paschalis Episcopus catholicae Ecclesiae. Datum Laterani per manum Johannis Sanctae Romanae ecclesiae Diachoni Cardinalis VI. kalendas maii, indiccione VIII. Incarnationis Dominicae anno M.C. pontificatus autem Domini Paschalis secundi anno...

dimarts, 13 de desembre del 2022

II. Officium in festo Sancti Caroli Magni Imperatoris et Confessoris.

II.


IV
kalend. februarii.


Officium
in festo Sancti Caroli Magni Imperatoris et Confessoris. (Vid. pág.
10.)


Ex
Breviar. eccl. Gerund. ms. anno 1339.


Ad
primos Vesp. super Psalm. 1.a tantum Aña. Regali natus de stirpe,
Deoque probatus Karolus illicite sprevit contagia vitae. Psal.
feriales. = Capit. Non est inventus. = R). Te secutus miles. = Ymnus.
Iste confessor. = V). Amavit. = Ad Mag. Aña. O spes afflictis, timor
hostibus, hostia victis, regula virtutis, juris via, forma salutis,
Karole servorum pia suscipe vota tuorum. Oro. Deus qui
superhabundanti faecunditate bonitatis tuae Beatum Karolum Magnum,
Imperatorem et Confessorem tuum deposito carnis velamine beatae
inmortalitatis trabea sublimasti, concede nobis supplicibus tuis, ut
quem ad laudem et gloriam nominis tui honore imperii exaltasti in
terris pium ac perpetuum intercessorem habere mereamur in coelis.
Per. = Comemor. de Sta. Agnete, et de Sta. Maria. = Ad Matut.
Invitat. Confessorum Regem. = Ymn. Jhesu redempt. = In Noct. Aña.
Beatus vir cum sequent. et suis Psalm. et V). de Comun. Confessor. =
Lect. I. Cupiens Sanctus Karolus Magnus Beati Jacobi Apostoli monitis
obedire, disposuit ire versus
Yspaniam, et eam catholice fidei
subiugare. Capta vero civitate Narbona et munita, in qua
Yspania 
inchoatur,
perveniens ad terram Rossilionis quae est principium
Cathaloniae,
Christi auxilium et Beatae Virginis Mariae humiliter imploravit. =
R). Euge serve. = Lect. II. Oratione vero completa intendens in
coelum vidit Beatam Mariam Christum eius filium defferentem. Vidit
etiam Beatos Jacobum et Andream manentes unum a dextris et alium a
sinistris. Quos cum inspiceret Sanctus Karolus stupens in
splendoribus percepit Beatam Virginem sic loquentem: Ne paveas
Christi miles Karole, brachium et deffensor Ecclesiae, quoniam nos
tecum in bello erimus et liberabimus te cum victoria et salute. = R).
Qui me confessus. = Lect. III. Sed cum montes transieris
Pireneos
obsidebis civitatem Gerundae, et eam licet cum laboribus obtinebis.
In qua ad mei honorem et reverentiam edificabis ecclesiam
Cathedralem. Benedicam tibi et diriguam te super omnes milites huius
mundi et habebis Sanctum Jacobum nepotem meum directorem et tocius
Yspaniae protectorem. Quibus dictis disparuit visio
premonstrata. = R). Sancte Karole. = Lect. IIII. tunc Sanctus Karolus
in Domino confortatus suum exercitum animavit. Et cum in fervore
spiritus exercitum infidelium invassiset, ceperunt terga vertere et
totis viribus fugere, non valentes resistere Cristianis. Finaliter
obtenta victoria in campo qui dicitur Nulet edificavit ecclesiam sub
invocatione Beati Andreae Apostoli, in qua nunc religiosorum
monasterium est constructum. Captis insuper castris et villis
Valispirii et Rossilionis, et ad locum qui dicitur Saclusa Sanctus
Karolus devenisset, scivit Regem Marcilium intus fuisse inclusum.
Ideo ex tunc Saclusa vocatur, qui Mons acutus antea vocabatur. = R).
Sanctus Karolus. = Lect. V. Infidelibus tandem inde fugatis pervenit
ad montis verticem qui vocatur Albarras. Postea nominatus est
Malpartus, ubi invenit resistentiam ne transiret. Tunc Sanctus
Karolus aciem divisit per partes: unam per collum de Panisas, ubi ad
honorem Sancti Martini ecclesiam fabricavit: aliam 
vero
partem per abruta montium destinavit. Sarraceni vero divisam aciem
intuentes, ceperunt fugere versus civitatem Gerundae, timentes ne
capti, in medio remanerent inclusi. = R). Sanctissime Confessor
Christi Karole. = Lect. VI. Quod audiens Sanctus Karolus destruxit
omnia fortalicia de quibus Christianis transeuntibus periculum
imminebat. Qui persequendo impios, versus Gerundam arripuit viam
suam, et perveniens ad locum de Ramis in honorem Sancti Juliani
ecclesiam edificavit, rotulandus etiam capellam Sanctae Teclae
Virginis in eisdem terminis ordinavit. Beatus vero Turpinus, Remensis
Archiepiscopus altare Sancti Vincentii ibidem exaltavit. = R). Ecce
homo. = Lect. VII. Nemo lucernam accendit. = R). O quam admirabilis
vir. = Lect. VIII. Tunc Sanctus Karolus devote consurgens ivit versus
vallem Hostalesii, et egressus de loco qui dicitur Sent Madir, exivit
obviam Sarracenis, de quibus obtinuit victoriam et honorem. Et
propter hoc ibidem constituit monasterium monachorum construendo
altare maius sub invocatione Virginis gloriosae. Sed quia locus ille
Sarracenis fuit amarus, ideo Sancta Maria de Amer ex tunc fuit ab
incolis nominatus. = R). Beatus Karolus. = Lect. IX. Recedens inde
Sanctus Karolus rediit ad montem 
de
Barufa, qui est juxta vallem Tenebrosam, et obsedit civitatem
Gerundae. Quam nequivit tunc capere, licet eam multis vicibus
debellasset. Contigit tamen quadam die veneris hora completorii,
coeli facie clarescente, crucem magnam et rubeam lumine undique
adornatam super mesquitam civitatis Gerundae, ubi nunc edificata est
ecclesia Cathedralis, per quatuor horas cunctis videntibus
permansisse, gutas etiam sanguinis cecidisse. = R). Te secutus miles
iste et acceptus tibi Christe, comparatus Heliseo, opus egit dignum
Deo. V). Qui dum orat, languor cedit, mors fugatur, vita redit. = R).
Comparatus. Gloria. = Te Deum. = V). ante Laud. Non est inventus. =
In Laud. Aña. Precinctus fortitudine et potitus victoria donavit
sanctitudine Rex Karolus in gloria. Psal. Dnus. regn. cum reliq. =
Aña. Jubilemus Altissimo in atleta sanctissimo cui missa per
spiritum cerva duxit exercitum. = Aña. In deserto dum devias et
disponis excubias tibi Deus aparuit ales fidem exhibuit. = Aña.
Passionis Dominicae veneratur miracula Regem virtutis celice
benedixit in secula. = Aña. In cithara et timpano laudes dicamus
Domino qui culpae missit regiae quartam latricem veniae. = Capit. et
reliqua omnia de Comun. Confesor.

Sigue el III

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...