dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXVII. Pascalis II. Papae litterae de limitibus episcopatus Barbastrensis an. MC. (1100)

XXXVII.

Pascalis II. Papae litterae de limitibus episcopatus Barbastrensis an. MC. (1100) (Vid. pág. 127.)

Ex arch. eccl. Roten. 

Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Poncio Barbastrensi Episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum. Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes in Yspania claruisse egregiorum qui in ipsis refulserunt Pontificum sive Martirum scripta et monumenta testantur. Postea vero per multos annos Yspaniae maiorem partem a Mauris vel Hismaelitis invasam atque possesam, et ipsa parrochialium divisionum abolitio manifestat, et nostrorum temporum memoria non ignorat. Sane quia in diebus nostris Omnipotenti Deo placuit urbes nonnullas Maurorum tirannidi eripere, et per gloriosos Reges sanctae memoriae Sancium, seu eius filium Petrum ad Christianae fidei gloriam revocare, oportunum utique ducimus episcopales in eisdem urbibus aut earum finibus cathedras reparare, et parrochialibus divisionibus nova dispensacione prospicere. Igitur supra dicti Aragonensium Regis Petri postulacionibus annuentes juxta praedecessoris nostri Papae Urbani decretum apud Barbastrum episcopalem Sedem manere statuimus. Servatis nimirum antiquis terminis quos praedecessores tui dum apud Rotam episcopatus antiqui depopulata et ablata parrochia foverentur inconcussa stabilitate possederunt, et sicut in Episcoporum Raimundi videlicet et Garsiae consensu egregiae memoriae praefatus Sancius Rex distribuisse cognoscitur. Omnes igitur eiusdem Barbastrae terminos cum oppido Alchezare vel fines ad Illerdae diocesim pertinentes qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuae tuorumque successorum dispositioni episcopali jure subjacere praecipimus, salva in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Porro decimas Sarracenorum de terris tuo episcopatui adiacentibus quas a Regibus et Principibus impetrasti vel impetraveris, sicut hodie tenes et possides, ita tibi ac tuis successoribus confirmamus. De coetero omnes tui episcopatus ecclesiae secundum canonum instituciones in tua ac successorum tuorum potestate et ordinacione consistant: in quibus nominatim ecclesiam de Almanara, ecclesias de Montesono, ecclesias de Calasanz, ecclesiam de Chalamera cum universis terminis et adiacenciis suis ponimus. Ecclesias autem quas fraternitas tua cum clericorum tuorum consilio vel favore monasteriis concessit, nos quoque concedimus et praesenti decreto firmamus. Canonicam sane regularium clericorum quam apud Rotam antecessor tuus R. Episcopus instituit, et tu institueri quamdiu annuente Domino regulariter vixerint, ab omnium infestacione hominum liberam esse, et quaeque illis a tua benignitate collata sunt vel in posterum fuerint, integra permanere decernimus. Similiter abbaciam Sanctae Mariae Alaonis quae tam a Regibus quam Episcopis statuta est in alodium Sancti Vincencii de Rota liberam permanere sanccimus, set neque Lavascensem ecclesiam tibi subtrahendam aut tuis successoribus quorumlibet infestacione permittimus, quin tibi tuisque successoribus illic quod canonici juris est in postero conservetur. Quicquid preterea in futurum praestante Domino Barbastrensis ecclesia jure poterit adipisci, tibi tuisque successoribus ratum semper integrumque permaneat. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possesiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexacionibus fatigare; set omnia integra conserventur tam tuis quam successorum tuorum clericorumque ac pauperum usibus profutura. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove comonita, si non satisfaccione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant Amen. Scriptum per manum Petri Notarii regionarii et scrinarii sacri Palacii. Ego Paschalis Episcopus catholicae Ecclesiae. Datum Laterani per manum Johannis Sanctae Romanae ecclesiae Diachoni Cardinalis VI. kalendas maii, indiccione VIII. Incarnationis Dominicae anno M.C. pontificatus autem Domini Paschalis secundi anno...

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...