dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXVIII. Pascalis II Papae ad Ildefonsum I, Aragoniae Regem litterae de servandis ac tenendis constitutis limitibus diocesuum Barbastrensis et Oscensis.

XXXVIII.

Pascalis II Papae ad Ildefonsum I, Aragoniae Regem litterae de servandis ac tenendis constitutis limitibus diocesuum Barbastrensis et Oscensis. (Vid. pág. 127.) 

Ex arch. eccl. Roten. 

Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Ildefonso (falta la f), Hispanorum Regi salutem et Apostolicam benedictionem. Principatus tui tempore multa mala et multa pericula in regno Hyspaniae contigere. Scandalis itaque regni ecclesiarum scandala non opportet opponi. Unde nobilitatem tuam monemus, ne terminos ecclesiarum qui a gloriosae memoriae Regibus, patre et fratre tuo distincta sunt, et per Romanam ecclesiam confirmati personae vilis paciaris praesumpcione confundi. Nos enim Oscitanae seu Barbastrensis ecclesiae parrochiam ita omnino quietam et integram volumus conservari, sicut et illorum scriptis et nostris est privilegiis diffinitum. Si quis vero aliter praesumpserit, indignacionem Apostolicae Sedis inveniet. 

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...