LIX.
Chronicon Rotense. (Vid. pág. 178.)
Ex Breviario in hac eccl. asservato.
Pipinus Rex regnavit annos XXXVII.
Karolus Magnus annos XLII.
Lodovicus filius eius annos XXXIIII.
Lotarius annos II.
Carolus frater eius annos XXXVIIII.
Lodovicus annos VI.
Karlemagnus frater eius annos VI.
Carolus de Baugera annos IIII.
Odo annos X.
Fuit ipsa terra sine Rege annos VII. (estuvo esta tierra sin rey 7 años)
Karolus filius Ludovici post Odonem annos XXXIII.
Ludovicus filius eius annos II.
Ugo annos X.
Rodobertus filius eius annos XXXIII.
Haianricus filius eius annos XVIIII. (Enrique, Aianricus)
Philippus annos XLVIII. (48 años de reinado de un rey Felipe francés en Cataluña, y algunos se quejan de los borbones, Bourbon, como Felipe VI actual, o de Felipe V)
In era DCCCCXLIII surrexit in Pampilonia Rex nomine Sancio Garsianis belligerator adversus gentes Ysmahelitarum, multiplices strages gessit Sarracenorum. Idem cepit per Cantabriam Anagerensem urbem usque ad Tutellam (Tudela) omnia castra. Terram quidem Degensem cum oppidis cuncta possedit. Urbem namque Pampilonensem suo juri subdidit, necnon cum castris omne territorium Aragonensem cepit. Dehinc expulsis a finibus suis omnibus Biotenatis XX regni sui anno migravit a saeculo.
Era DCCCCLXIII sepultos est in Sancti Stephani adi. porticu, regnat cum Christo in polo. = Item filius eius Garsias Rex regnavit annis XLV Benignus fuit et occisiones multas egit Sarracenorum et sic decessit era MVIII. Tumulatus est in castro Sancti Stephani. = Item filius eius Sancius Rex regnavit annis LXV Benignus fuit in omnibus et belligerator contra Sarracenos, desiderator et amator agminum monachorum.
Obiit era MLXXIII sepultus est Onie monasterio. = Item filius eius Ranimirus Rex regnavit annis XXXII. Idem cepit Ripacurciam quam adquisivit a fratre suo Gonsallo quem interfecerunt in Alasquarre.
Et dum strenue regeret regnum suum interfectus est a Mauris in obsidione Gradus (Graus). = Item filius eius Sancius Rex regnavit annis XXXII qui dum nobiliter regeret regnum, et esset bonus et pius obiit in obsidione Oscae era MCXXXII. = Item filius eius Petrus Rex regnavit annis VIIII, justus et pius fuit, justitiam dilexit, monasteria ditavit, Sedes episcopales restauravit. Quid multa? In omnibus suis obtimus fuit. Obiit era MCXLII cui successit frater eius Adefonsus et regnavit annis XXX contra omnes belligerator fuit, justitiam dilexit, multa adquisivit armis. Super Sarracenos strages multas egit, numquam habuit pacem cum eis. Insuper Darocham (Daroca), Chalataiu (Calatayud), Caesaraugustam (Zaragoza), Tutelam (Tudela) cum omnibus regionibus suis debellavit et cepit. Obiit era MCLXXII.
Anno MCXLII (1162) obiit Raimundus Berengarius, Comes Barchinonensium et Princeps Aragonensium, qui cepit Illerdam et Fragam et Tortosam et Siuranam cum omnibus finibus earum.
Anno MCXCVI obiit Ildefonsus Rex filius eius qui cepi Castrum Galeph et Montagnana et omnem comitatum Paliarensem.
Anno MCCX (1210) Petrus Rex filius eius anno XV cepit Castellum Daimuz et de Corbo et de Seirellas et de Castello Fabui.
Anno Domini MCCLXXVI (1276). VII kalendas augusti obiit Jacobus Rex (Jaime I de Aragón) qui fuit benignus et pius in omnibus et belligerator contra Sarracenos, et cepit castrum Peniscolae et regnum Maioricarum, Burriana et regnum Valentiae et Murciae cum omnibus finibus earum. Qui vixit annis L et amplius.
Anno MCCVIIII (1209) cruciferi ex precepto Domini Papae ad destruendam gentem hereticorum et coadiutores eorum venerunt in Bederres et in Carcassona et ceperunt eas cum omnibus terminis earum, et interfecerunt Vice Comitem Dominum illius predictae terrae et dedit cruciferis Dominus Papa Ducem et Principem Abbatem Cistellentium (Císter), et ceperunt Benerba et Termens et Pamias et Albi et Caparetum et Zabaurum, et obssederunt Tolosam, et interfecerunt in omnibus praedictis civitatibus et castellis et villis et terris amplius quam centum milia virorum et mulierum cum parvulis suis, et pregnantes mulieres interficiebant, et quosdam excoriabant, et nullus a manibus eorum evadere poterat, et multa alia quae ab eis facta sunt, non possunt enumerari.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.