diumenge, 18 de desembre del 2022

VII. Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120)

VII. 

Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120) (Vid. pág. 34).

Ex. arch. eccl. Colleg. Villaebertrandi.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Arnallus, Gerundensis ecclesiae Sacrista, divino tactus amore, non coactus set propria sponte propter Deum et remedium animae meae dono, concedo atque trado omnipotenti Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Villaebertrandi et Petro, eiusdem loci Abbati suisque successoribus et clericis ibidem Deo servientibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum ipsas meas domos in quibus ego maneo quas habeo et teneo per meum alodium intra muros Gerundae civitatis simul cum ipsa turre et orto qui ibidem est quae aderent muro eiusdem urbis versus meridiem super portam quae dicitur Ruphini. Praefatae autem domus sicut abentur et continentur cum suis quatuor affrontationibus et cum exitibus et regressibus earum et cum solo et cortilio et super positis a sumo (con dos eses iniciales, ssumo) usque deorsum et cum omnibus ad se qualicumque modo pertinentibus et sicut ego melius habeo et teneo, sic de meo jure et potestate transfero eas in jus et possesionem praelibatae ecclesiae ad suum francum alodium cum omnibus vocibus quas ibidem habeo et cum omni sua integritate jure perpetuo. Tali modo ut Raimundus quem vocant Cabuscholae (caput scholae), nepos meus habeat eas per manum Abbatis Villaebertrandi post me in vita sua et donet in Pascha II. libras cerae, et in Natale Domini similiter ecclesiae Sanctae Mariae Sedis Gerundae, et faciat inde singulos ceros (cereos) qui ardeant ad ostium cori juxta tribunal. Post mortem vero ipsius Raimundi Abbas Villaebertrandi et fratres ipsius loci eligant unum presbiterum qui sit cannonicus Gerundensis ecclesiae, quem illis melius placuerit, qui abeat eas secundum voluntatem illorum et faciat hoc servicium in praedictis festivitatibus et ita fiat usque in finem seculi. Et nulli Abbatum vel canonicorum ipsius loci sit unquam licitum praedictas domos dare, vendere vel impugnare (se suele encontrar impignorare, pignorar; penyora; en este caso impugnar) vel aliquomodo ab eadem ecclesia alienare, sed semper maneant in dominium et jus et possesionem praephatae ecclesiae, et in unum et ospicium et servicium Abbatis et canonicorum ipsius loci secundum suam voluntatem, servata conditione quae superius scripta est. Si quis hanc cartam meae spontaneae donacionis infringere temptaverit, nil valeat, sed iram omnipotentis Dei incurrat et insuper vinculo excomunicationis subjaceat donec resipiscat, hac carta firma persistente. Quae facta est idus aprilis anno XIII. regni Ludovici Regis.

Arnallus Johannis presbiter et Sacrista suscribo qui hanc cartam fieri jussi, firmavi, firmarique rogavi. = Raymundus presbiter suscribo. (se pierde la b de subscribo) = Sig+num Arnalli canonici. = Sig+num Petri canonici. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Petrus Levita qui hanc cartam donationis scripsi sub die et + anno quo supra.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...