XIV.
Judicatum Lotarii, Regis Francorum in favorem monasterii S. Petri Rodensis. an. DCCCLXXXII. (882; falta una C, 982) (Vid. pág. 46).
Ex Cartor. S. Petri Roden. fol. 1.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis Lotarius divina favente clementia Francorum Rex. Noverit omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium, ac nostrorum solertia quod Ildesindus, venerabilis Episcopus et Abbas monasterii Sancti Petri Apostolorum Principis Rotensis adiens nostrae serenitatis aulam, interveniente dilecta coniuge nostra Ema, humiliter deprecatus est quatinus ob nostrarum animarum, seu antecessorum nostrorum remedium res et praedia quae monachi ipsius possidebant loci, nostri praecepti munimine corroborarentur. Cui assensum prebentes more praecessorum Regum omnes proprietates et possesiones ipsius loci seu fines vel limites cum adiacentiis praecipuorum praediorum quae Beatissimus Petrus Apostolorum Princeps ex collationibus fidelium in cenobio Rotensi retinere videtur, nostro regali confirmavimus praecepto. Id est ab ipsa meda quae est infra portum Fraxani et ipso raso usque in locum quem dicunt Tres fratres. A parte videlicet orientis usque in medium mare atque inde vadit ad ipsum locum quem vocant Molinum de Balascho, indeque pervenit ad ipsam Tamarix, et inde pergit usque ad ipsam Petram fictam, et pervenit ad ipsam matellam de Gomesindo, atque inde ascendit per ipsam serram usque in ipso Fictorio de monte Pininello, et vadit ascendendo usque in sumitatem ipsius montis, atque descendendo pergit per ipsam viam usque in locum quem vocant Sorbeirolo et descendendo pervenit in ipsa clusa et ad ipsum casale de Fruilane. Inde vero ascendit per jam dictam viam ad ipsum casalem de Salvatore et ad ipsum collum Rederiz de vinea vetula et pervenit usque in sumitatem ipsius montis qui vocatur Caralio. Inde vero vadit per ipsam serram usque in collum de Ermenardo, et pervenit ad fontes sive ad collum de Filmera et inde ad collum Sanctii Genesii, sicque ascendendo et descendendo vadit per sumitatem de ipsa serra quae vocant Calmi et pervenit subtus ipsum castrum quod vocant Pinna nigra usque in ipsas vineas de villa Palatio et inde vadit subtus ipsam silvam quae est in parte meridiana subtus castrum Virdaria atque subtus ipsam rocam quam dicunt Fictorio, et ascendit ad vallem de Fulcimania, atque pervenit subtus fontes de Devotas in vallem de Fruione. Inde vero vadit per ipsas rocas usque in montem quem vocant de Infesta et descendit ad partem occidentis super ipsam viam publicam usque in Rocam ventosam, et in locum qui vocatur collum de valle Budica, et ascendit ad ipsam crucem, sicque descendit usque in viam de jam dicta cruce per ipsam vallem usque in rivolum de Budica, et inde ascendit usque in collum de Terrario et pervenit in sumitatem montis quem dicunt de Rocha morena. Deinde ad partes circi descendendo et ascendendo pervenit in sumitatem de ipsa Wardia moresca et pergit per sumam serram usque in paradam de Durando, et pervenit per jam dictam serram usque in Rederiz Sancti Genesii, et inde ascendit in ipsum pogium qui es subtus ipsum Rovase. Inde descendit per ipsam serram ad jam dicta meda quae est intus in mare. Infra praedictos terminos sunt constructae ecclesiae et castella herema seu populosa: ecclesia videlicet Sanctae Crucis, ecclesia Sancti Baodilii, ecclesia Sancti Stephani, ecclesia Sancti Fructuosi, ecclesia Sancti Vincentii, ecclesia Sancti Genesii, ecclesia Sancti Petri cum castro Miralias, et omnibus ad easdem ecclesias pertinentibus et ipsum castrum nomine Virdaria cum ipso castellare et Fictorio Pinna nigra cum omnibus roccis, montibus, vallibus, terris, silvis et villulis excepta silva Sancti Romani. In ipso vero comitatu Petralatense est stagnum de Castilione cum ipso gradu et medaleixo, et omnibus piscationibus suis. In valle Rodas stagnum Sanguinarium, in villa Palatio, in Turricella, in villa Acuti (Vilagut, Agud, Agut, villa aguda), in Petratello et Stagneolo cum stagnis, piscationibus et omnibus villaerunculis et adiacentiis suis, in villa Pau, villa Judaica, Villanovas, villare sicco, Castilione, et villa Palatiolo quae vocatur Fortiano, Furtiano superiore et minore, Villanova, villa Saccari, Palatiolo, villare Heldesindi cum stagnis et piscationibus, villa Timinii, villa Petralata, villa Cabannas, Oleastrum, Sancti Clementi, villare Tudelini, Spedolia, villare Leudegarii, Cantalupus. In comitatu Inpuritano est villa Militiano quem vocant Sancti Petri, villa Armentaria cum quarta parte ecclesiae Sancti Martini, villa Mocronu, villa Caniano cum portione ecclesiae vel stagni, villa Fuierana cum stagno salse in villa Dalmala. In comitatu Bisuldunense in villa Lercio, in villa Molinos, in villa Ficerias, in villa Morelli. In comitatu Girundensi mansum infra Gerundam, alodium Palaciolo cum ecclesia Sancti Genesii, Sancti Juliani, Sancti Gaugini, et Sanctae Mariae, alodium Filgariis cum ecclesia Sancti Cipriani, Sanctae Justae. In comitatu Barchilonense praedium Tordariae et praedium in mar... de Fonte taliata cum ecclesia Sancti Petri. In comitatu Osona in villa Berga ecclesia Sanctae Ceciliae cum mansos et Nizmal et Capraria, in Cardona mansum unum, in Cuirrzano ecclesia Sanctae Mariae et Sancti Petri, in civitate Limignana ecclesia Sancti Andreae cum alodibus. In comitatu Cerdaniae alodium in villa Exi et Olcegia, in valle confluente (Conflent) praedium Villelae. In comitatu Rossilionense ecclesia Sancti Salvatoris cum alodibus, in villa Lupiano in coniuncta alodes cum ecclesia Sanctae Columbae, in Pontiliano in Asinilos et villa Pollestros cum terminis suis et ecclesia Sancti Martini et Sancti Genesii, villa Forcas cum ecclesia Sancti Michaelis; in Bigaranas alodium cum ecclesia Sancti Andreae, in Turrilias alodium cum ecclesia Sancti Petri. In valle asperi (Vallespir) alodium quod vocant Rivum Nogarium cum ecclesia Sancti Michaelis, alodium campellis, alodium Montis nigri qui est in Costoga. In Fenoliatense praedium Piziliani cum ecclesia Sancti Andreae, praedium de Gavaredo cum stagno in Curtes. In civitate Narbona mansos duos. Haec et omnia quae universaliter a fidelibus collata vel offerenda in prephato cenobio Beatissimi Petri Apostolorum Principis constiterint tam in basilicis sacris quam in campis cultis et eremis, necnon in castris atque universalibus stagnis ac piscationibus, pratis, vineis, silvis et villulis cunctis, sicut superius diximus, confirmamus regali auctoritate ut habeat deinceps jam dictum monasterium potestatem tenendi, possidendi sine omni contradictione. Et ut firmius maneat, inconvulsumque servetur hoc ei praeceptum fieri jussimus, ac manu propria subter firmantes anulo nostri palatii insigniri praecepimus. = Signum Domni Lotharii + gloriossisimi Regis. = Arnulfus notarius ad vicem Domni Adalberonis, Remorum Archiepiscopi relegit. = Actum Lorciaco villa sita in comitatu Arvernensi super fluvium Helerium anno Dominicae Incarnationis DCCCCLXXXII. regnante Domino Lothario anno XXVIIII. feliciter.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.