XVI.
Oblatio in monachum Rodensem Petri, filii Pontii Comitis. an. MLXIII. (1063) (Vid. pág. 48).
Ex Cartor. S. Petri Rodens. fol. 13. b.
Dum legaliter sanccitur, antiquitusque teneatur et cautum cum oblationibus Domino parentes suos tradere filios in templo Domini Domino feliciter servituros, proculdubio hoc de nostris filiis faciendum nobis salubriter prebetur exemplum: equum etenim est juditium Creatori nostro de nobis reddere fructum. Idcirco ego Pontius Comes in Dei nomine et uxor mea Adalez nomine hunc filium nostrum nomine Petrum in monasterio Sancti Petri quod est situm in Pago Petralatensi, in ipso monte qui dicitur Rodas, subtus castrum Verdariae, subtus ipsum mare magnum in quo monasterio Domnus Petrus Abbas praesse videtur, cum oblatione in manu atque petitione palla altaris manu sua involuta ad nomen Sancti Petri cuius nomen hac reliquiae continentur, et supra dictum Abbatem presentem tradimus in monacum coram testibus regulariter permansurum cum hereditate paterna vel materna. Donamus namque ei pro hereditate paterna vel materna ipsum forest vel ipsam matam quae dicitur silva Sancti Romani, sicut terminat de parte circi in malliolo (mallol) Sancti Petri prescripti, et descendit per ipsam serram et pervadit usque ad ipsam guardiolam. Deinde a parte orientis descendit per ipsam serram et pervenit ad locum quem dicunt Subiradels, et ad ecclesiam Sancti Stephani, et pervadit usque ad ipsum Gaudel, et ascendit per ipsam serram de ipso Surberol, et usque in sumitatem ipsius montis qui dicitur Miral, et descendit usque in ipsos colels. De partibus vero meridie ascendit per ipsam viam et pervenit usque ad ipsam petram quae est in ipsa via, deinde vadit usque ad collum Sancti Genesii, et pervadit per ipsam serram usque ad ipsum Pug, (Puig, Podium) et usque ad ipsam pennam (peña; penya) quae est super Cheros albos. (Queralbs) De parte occidentis ascendit per ipsam serram de ipsa Kalm (Sacalm, Çacalm), et pervenit usque in sumitatem de ipsa Pinna nigra (sa pinya negra), deinde descendit usque ad ipsas Palumbarias (: Columbarias; columba, paloma), sicque conjungitur usque in ipsa via de ipso malliolo. Quantum infra omnes istas affrontationes concluditur, sic donamus ego praedictus Pontius et uxor mea nomine Adalez ad filium nostrum Petrum praescriptum pro sua hereditate, et praedictum filium, et predictam hereditatem sic tradimus et donamus Domino Deo, et Sancto Petro cenobio ad proprio in tali vero pactu, ut dum vivimus teneamus usu fructuario (usufructo). Et haec omnia vero praescripta ita donamus et tradimus ad proprium praedicto cenobio, ut non sit nobis licitum ullo modo mutandi volumptates nostras, sed in perpetuum ad dominium permaneat Sancti Petri. Et per ipsum usum fructuarium quod retinemus ibi per unumquemque annum donemus censum, id est, receptionem unam optimam ad monachos Sancti Petri praescripti in die Santae Margaritae. Nos vero praescripti donatores cum praedictis omnibus rebus hunc filium nostrum tradimus et donamus Domino Deo et Sancto Petro coram testibus, ita ut ab hac die non liceat illi collum excutere de sub jugo regulae, sed magis eiusdem regulae feliciter se cognoscat instituta servare, et Domino cum caeteris gratanti animo militare. Et ut haec nostra traditio inconvulsa permaneat, promittimus sub jurejurando coram Deo et Sanctis omnibus quia numquam per nos, numquam per suffectam personam, nec quolibet modo per rerum nostrarum facultatem aliquando egrediendi de monasterio tribuemus occasionem. Et ut haec petitio firma permaneat, manu propria subter firmavimus, et bonis viris adfirmare rogavimus. Facta haec donatio vel traditio III idus julii anno ab Incarnatione Christi LX. III post millesimo, anno vero IIII. Philippi Regis. = Sig+num Pontius Comes. = Sig+num Adalez comitissa qui hunc filium nostrum Petrum tradimus, cum praedicta hereditate, et quantum ibi habemus vel habere debemus pro qualicumque voce Domino Deo et Sancto Petro praescripto coram testibus. Quod si nos donatores hanc donationem irrumpere voluerimus, nil nobis valeat, sed componamus praedicta omnia in duplo praedicto cenobio. = Petrus presbiter. = Remundus Ugo +. = Sig+num Bernardus Gauzfredus. = Sig+num Bernardus Bonifilii. = Petrus Lobaton. = Guillermus Oliba. = Adebrandus presbiter et monachus qui hanc traditionem vel donationem scripsi et sub+scripsi die et anno quo supra.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.