XX.
Concesio (concessio) pontificalium Abbatibus monasterii Rodensis a Nicolao IV. facta an. MCCXCI. (1291) (Vid. pág. 51.)
Ex autogr. in arch. S. Petri Roden.
Nicolaus Episcopus servus servorum Dei: dilecto filio Raymundo Abbati monasterii Sancti Petri de Rodis, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis Sancti Benedicti Gerundensis diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Sedes Apostolica in decoro Praelatorum ornatu se honarari conspiciens interdum monasteriorum Praelatos ex certis causis consuevit ornamentis variis insignire, ut Sedes eadem in ipsorum decentia decoretur. Hinc est quod nos probitatis tuae merita quibus eiusdem Sedis gratiam meruisti, ac favorem multae religionis qua commissum tibi monasterium splendere dinoscitur benignius attendentes, utendi anulo ubique, mitra ceterisque pontificalibus in eodem monasterio et prioratibus pleno ei jure subjectis ac benedicendi pallas altaris et corporalia necnon et vestes sacerdotales pro necessitatibus dictorum monasterii et prioratuum, conferendi quoque minores ordines monachis eorumdem tibi et successoribus tuis auctoritate presentium de spetiali gratia concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem VI. idus aprilis, pontificatus nostri anno quarto.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.