Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Lobatuno. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Lobatuno. Mostrar tots els missatges

dijous, 15 de desembre del 2022

XXIV. Acta electionis Abbatis Petri in monasterio de Amer: anno MXLI.

XXIV.


Acta
electionis Abbatis Petri in monasterio de Amer: anno MXLI. (Vid. pág.
227).


Ex
arch. mon. Amer.


Sciat
humana fragilitas quia mortem carnis nullus hominum degens in carne
mortali evadere possit. Nos enim quasi rami infirmitatem carnis qua
morimus ex primo parente qui peccavit quasi ex vitiata radice
contraximus. Unde et ille primus propter peccatum solvit debitum
mortis, et non modica pars iam solvit humani generis, et nos
singulatim usque in finem secuti pariter sumus soluturi. Sed illius
anima felix que post deposicionem corporis iam cum Deo letatur in
celis: futura felicior quando post restitucionem corporis in regno
Dei in eternum cum corpore in viro perfecto in etate corporis Xpi.
vivere merebitur atque letare. Ad ahanc ergo gloriam credimus
pervenisse Suniarii Abbatis animam que dudum egressa a corpore
dinoscitur exemplum bene videndi in carne manentibus reliquisse.
Huius ergo in loco monachi monasterii Amerensis nomine et meritis
sacrati beate Marie Dei Genitricis elegerunt et aclamaverunt sibi
futurum Abbatem illustrem virum nomine Petrum a puero inter eos regulariter eruditum ac monastice conversatum, et eundem sibi patrem
ordinandum a domno Petro venerabili suo Pontifice expetiverunt, et
ipsius consecratione virum predictum Abbatem accipere meruerunt. In
tantum vero qui noverant eundem Petrum dilexerunt, ut non solum
monachi, sed et primates patrie, sed et ipsa domna Ermesindis
Comitissa venerabilis eundem virum Abbatem predicti monasterii fieri
postulaset, et postulans impetrasset. Hanc autem ordinacionis
scripturam, ut firma esse pateat omnibus, non solum predicti monachi,
sed et primores viri firmare curaverunt, et predicta Comitissa
venerabilis, insuper etiam predictus Sedis Ierundensis consecrator
Abbatis egregius et pie memorabilis Pontifex. Facta est autem hec
scriptura aclamacionis et consecracionis predicti Petri Abbatis IIII
nonas aprilis anno X Henrici regis, anno Dni. millesimo XLI.
indicione VIIII.


+
Petrus Episcopus. +. = Ermessindis gratia Dei Comitissa. = Poncius
levita et Capud scole atque iudex. ss. = Bonus homo sacerdos et
monachus. ss. = Eneas sig+num. = Sig+num Raimundus. = Sig +.
Broncardus. = S. Raimundus. = + Remundus Archilevita. = Petrus vel
Donnucius Sacrista. = Vilielmus sacerdos et monachus. = Guilielmus
sac. et mon. = Petrus mon. = Reimundus Sac. et mon. = Adebrandus pbr.
= Bernardus levita. = Vitale levita. = Lobatuno sacerdos. = Isarnus
levita. = Durandus monac. = Ervigius mon. = Adalbertus monac. =
Falencius mon. = Petrus sac. et mon. = Guifredus mon. = Baronus mon.
= Aurceliolus sacerd. = Remundus sac. = Teudericus pbr. = Miro mon. =
Signum Berengarius levita et Caput scole, qui hanc aclamacionis et
consecrationis scripsit die et + anno quo supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...