Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Hurgellensium. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Hurgellensium. Mostrar tots els missatges

dimarts, 23 d’agost del 2022

XXVII. Acta dedicationis ecclesiae Urgellensis, anno DCCCXIX. (819)

XXVII. 

Acta dedicationis ecclesiae Urgellensis, anno DCCCXIX. (819) (V. pág. 167.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. (1: Quae in eo ob vetustatem deleta legi haud potuerunt, ex edito exemplari in Marca Hisp. suppleta sunt, quae cursivo caractere notata reperies, lector. ) 

Regnante in perpetuum Domino nostro Ihesu Christo, tempore piissimo hac serenissimo domno Hludovico imperatore augusto, divinâ protectione choronato, Romanum gubernans imperium, atque per Dei misericordiam rex Franchorum et Langobardorum, adiuvante Domino et quooperante divinâ clementiâ atque largissimâ pietate, cetus convenientiam religiosorum principum sive hordinis clericorum, nec non et plurima vulgus populi Hurgellensium, atque Cerdaniensium, vel Bergitanensium, sive Paliarensium, ob religione sancte et individue Trinitatis et amorem vite celestis, unâ cum predictorum hurbium pontifice domno Sisebuto, atque domno Suniefredo illustrissimo comite, qui apud supra dictum imperium accepta potestate, qualiter hodie videtur habere, quoadunati sunt in gremio sancte et matris ecclesie, in loco qui dicitur Vicus, quod est capud ecclesiarum pontificalis supra dictorum hurbium Sancte Marie sedis Horgellensis, que antiquitus a fidelibus constructa, et ab infidelibus destructa, atque a parentibus nostris temporibus domni et piisimi imperatoris Karoli Augusti restaurata esse videtur. Nos autem, gracias agentes Deo omnium largitori, ad diem dedicationis diligenti animo congregati consistimus. Cumque in hac principalem aecclesiam Sancte Marie omnes unanimiter consisterent, hostensum a predicto Sisebuto illustrissimo aepiscopo, quod nulla debet esse ecclesiarum dedicatio, nisi prius omnium rerum possesionibus (possessionibus pierde una s) per scripture tradite sint. Ideoque ego Sisebutus, servus servorum Dei, episcopus, consecro hanc matrem ecclesiam Sancte Marie Sedem Hurgellensem, et cum auctoritate Dei et sanctorum patrum, sicut in librorum kanonum vel decreta pontificum sancxitum est, una cum iussione prestantissimi imperatoris nostri, seu domni Suniefredi predicti comiti, cum obtimatibus vel principibus seu religiosorum clericorum, hac vulgus populi, unanimiter in Domino tradimus, et condotamus, atque confirmamus omnem episcopatum Hurgellensem, atque Cerdaniensem, vel Bergitanensem, sive Paliarensem, atque Ribacursensem (ribagorzano), cum omnibus parroechiis, atque ecclesiis, vel prediis, sive cellulis, terris, atque vineis, vel mansionibus in supra dictis urbibus supra dicte sedem omnia ibidem pertinentem. Tradimus, atque condotamus parrochias Hurgellensem pagus eidem pertinentes, idest, ipsa parrochia prime sedis Vicho, sive Sancti Stefani vel Kalpiciniano, Linzirt, atque Sardinia, seu Sancta Columba (Santa Coloma : paloma). Deinde ipsa parrochia de Archavelle, sive ipsa Ferrera, sive ipsa parrochia de Harts, vel Civici, atque Hasmir, vel Sancti Iohannis, sive Horgolelle, atque Ovosse, cum villulis vel vilarunculis earum. Tradimus namque ipsas parroquias de valle Handorrensis (andorrano), idest, ipsa parrochia de Lauredia, atque Andorra, cum Sancta Columba, sive illa Maciana, atque Hordinavi vel Hencampo, sive Kanillave, cum omnibus ecclesiis atque villulis vel vilarunculis earum. Deinde ipsa parrochia de Stamariz, sive Bescharan, atque Karchobite cum ipsos torrentes. Similiter ipsa parrochia de Villanova vel Banati, atque Lothone cum ecclesia Sancti Iacobi, sive illa parrochia de Alasso, vel ipsa parrochia de valle Horsianensem, cum Addragigno. Deinde Napinerios, sive Olla fracta, atque ipsa parrochia de Tost, vel Montedamno, sive ipso plano cum Villanova atque Assoa, vel Adralle, sive Kastellione, vel villa Mediana, sive Kasamuniz et Sancta Cruce cum stacione vel Palieroliis, sive etiam curte Navarchi, atque Aniano, Ortonetum, Sollanello vel Cerketa atque Kampilias. Harum parrochiarum cum omnibus ecclesiis seu villulis atque vilarunculis earum. Similiter ipsa parrochia de Novas, atque Garamonse, vel Helinse, atque Berhen, sive Eguils, seu eciam Tavarcita cum confulente, vel Sancta Eulalia cum conjuncta, atque Villarubea (Vila - roja; Villarroja, villa roja) cum Bochona vel Tyrone cum omnibus ecclesiis vel villulis atque vilarunculis earum. Deinde ipsas parrochias de valle Labancia, idest, Banieras, et Eterrito, vel Spelunka (Espluga), atque Uvardia, sive Fraxano, et Corneliana, atque Lausa, vel Tuxen, cum omnibus ecclesiis vel villulis atque vilarunculis earum. Deinde ipsas parrochias de  valle Lordensis, idest, ipsa Petra cum Argilers (argila : arcilla), vel Siskero, cum Linars (Llinars), et Montecalvo, sive Illacurriz, vel Mesapolo, atque Terreros, sive Taravil, et Illocincto, vel ipso Currizano, atque illa Tintillagine, vel Odera, seu ipsa Mora, vel illa Silva, atque Bisaura: harum parrochiarum cum omnibus ecclesiis, vel villas sive villulis, atque vilarunculis earum. Deinde Celsona (Solsona) cum Iovale, et ipsa Lena, sive Ladurci, atque Valle infernale (valle infernal), vel Timoneta (Timoneda), cum Terraciola, sive Kanavita, atque Odden, seu Helinniano, vel Kabrils (Cabrils), sive Perlas, atque Kannellas (Canellas, como Vidal de), vel Mujopulto (la j no abunda, puede ser Muiopulto), atque Lezonoas, vel Pampano, seu Illasalsa (illa salsa), et ipsos Turmos (Tormos), vel valle Hando, atque Huliana, Avotense, sive Madrona. Deinde ipsas parrochias de Kapudeizo, Horganiano (Organyá), vel Favano, atque Kapudeizo, sive Nargone, vel Cuvilare cum Montanione, vel Saliente (Sallent), seu Archas (Arcas, Arques), atque Lazovez, vel Curtizida, sive Palierolus, atque Rialbo, seu alio Rialbo, vel ipsa Ausa, sive etiam ipsas parrochias de valle Taravaldo, cum Terraciola. Istarum parrochiarum Hurgellensium pagus cum omnibus ecclesiis, que constructe sunt, vel deincebs construuntur, et cum omnibus villulis atque vilarunculis earum, et cum decimas et primicias, tam de planis, quam de montanis, sive in convallibus, seu de aprisionibus vel rupturis, totum et ab integrum, sic tradimus atque condotamus huius matris ecclesie Sancte Marie sedis Hurgellensem in perpetuum abituras. Tradimus etiam omnes parrochias comitatu Cerdaniensem 

supra dicte sedis pertinentes. In primis ipsa parrochia Sancte Marie Tollonensis, cum villa vetere, seu villulis eidem ecclesie pertinentes. Deinde Neriniano vel Monteliano, sive Bexabe cum ipsos torrentes, atque Bargula, sive Bariense, atque Arcegal vel Nonsuvelle, cum omnibus ecclesiis vel villulis atque vilarunculis earum. 

Deinde Arestothe cum Kacianeto, sive Munciar cum Aransar, vel Traverseras, atque Avoldo, sive Lesse, cum ecclesiis et villulis earum. Inde vero ipsa parrochia de Prullianos, sive Annas, cum Taltennar, vel Orden atque Cortalz, seu Ellas, velut eciam Meranicos, atque Geruli, sive namque Olorbite, vel Alfi, atque Garexar, seu Alli, vel Geri, Sagane, atque Eguils, sive Exenegia, vel Isavals, Evegi, namque Hur, vel Angustrina, sive Targasona, atque Egadde cum Hodellone, sive Avizano. Levia vero sive Bajamite cum Stavar, atque Sallagosa, vel Allone, sive Ezerre, atque Darnascollecta, vel Anaugia, Olcegia autem, vel Kaldegas, atque Kyxi, seu villa Lupinti. Palierolus vero vel Hansi, atque Kexanos, seu Estolle, sive etiam Albi, cum Mosollo, vel Saltegul, seu Evella, cum Socra mortua (: sogra : suegra muerta). 

Hid vero Sanavaster cum vicinulas, sive Borre, cum Oruz vel Turtera, hac Biterris. Harum parrochiarum cum omnibus ecclesiis vel villis atque vilarunculis earum. Inde vero Duariam, vel Tosos, et Nevano, vel Kastellare, sive eciam Keros albos, et Fustiniano, vel Pardinas, atque Kaballera, sive etiam Lilieto, vel Bocrano, cum Gavarreto, atque Bagazano, seu Molinello, vel Turbiassi. Sallices vero vel Gosal cum ipsos Villares: istarum parrochiarum comitatu Cerdaniensium cum omnibus illorum ecclesiis et villas vel villulis atque villarunculis, et cum decimas et primicias, tam de planis, quam de montanis, sive de convallibus, vel de aprisionibus, atque rupturis, ad predictas ecclesias pertinentes vel ad predictas parrochias pertinentes, totum et ab integrum et cum omni redditu synodali, sic tradimus eas atque condotamus huius matris ecclesie Sancte Marie sedem Hurgellensem in perpetuum habituras. Igitur tradimus atque condotamus omnes parrochias Bergitanensium pagus, scilicet, eidem sedem Sancte Marie pertinentes; idest, ipsas parrochias de Balcebre, vel de Macianeros, sive Figulus, atque Kastellare, seu etiam Focco curvo, et Spinalbeto, vel villa Osyl, atque Agilageros. Deinde ipsa parrochia de Frontiniano cum Kerubio, vel Montenigro (Mont negre, Monte negro), sive Palomera, vel Palomerola, sive etiam villa Lata, cum Gardilane, et Roseto, atque Kastro Adalasindo, sive Illanoz, velut Malangez, atque Cerdaniola (Cerdanyola, Cerdañola), seu illa Clusa, sive etiam Lapides (piedras; pedras, pedres) bellos, cum Cerchos, et Holoanne vel Gerundella (Gironella, Geronella), atque illa Corre. Deinde Sagasse, sive Benevivere (Beviure), vel Merles, atque etiam Pujo Regis, cum Merola: istarum parrochiarum pagi Bergitanensis cum omnibus illorum ecclesiis et villas vel villulis atque villarunculis, et cum decimas et primicias, tam de planis quam de montanis, sive de convallibus vel de aprisionibus, atque rupturis, ad predictas ecclesias pertinentes, vel ad predictas parrochias pertinentes, totum et ab integrum et cum omni redditu synodali, sic tradimus eas atque condotamus huius matris ecclesie Sancte Marie sedem Hurgellensem in perpetuum habituras. Tradimus vero ipsas parrochias comitatu Paliarensis supra dicte sedis Hurgellensis Sancte Marie pertinentes, scilicet, ecclesiam Sancte Marie, cuius locum vocitatum dicimus Sancte Concordie (Santa Concordia), cum eius parrochie vel villares atque villarunculis earum, atque ipsas parrochias de valle Stacione vel in Vicinio, sive Siarb cum Lagunuas, et Serbaos, et Villa furoris, et ipsas parrochias de illo Obago, vel de Berenui, et Somponui, atque Montano, Hortone, vel rio Matrice, cum villulis et villarunculis earum: seu etiam ipsas parrochias de valle Tirbiense, Baien, et Alendae, cum Ferrera, et Burg, et Viros: Tirba quoque, et Tabascani vel Asneto, sive Helinsi, vel Haravo. Cardosensis namque Sancte Marie, que dicunt in Ribeira, vel Buslis superiore atque subteriore, vel Labroso atque Vallato, sive Nullatello. Anabiensis quoque Sancte Marie, que holim vocaverunt locus Sancte Deodate, cum eius parrochias, idest, Borroso cum Iovo et Assor, sive Sonne, et Isil, et Alos, atque Stirri (Esterri), seu Burgi, vel Cervo, et Spotu, cum villulis et villarunculis earum. Deinde locus Sancte Marie, que dicunt Sancte Grate, cum parrochias et villulis atque vilarunculis eidem ecclesie pertinentes. Inde vero ecclesiam Sancte Marie que dicunt ad Trimplo, cum omnia ibidem pertinentes (pertinentiis) istarum parrochiarum Paliarensis pagi cum omnibus illorum ecclesiis, et villas vel villulis atque vilarunculis, et cum decimas et primicias, ad predictas parrochias pertinentes, sive in montibus sive in vallibus, tam de cultibus vel aprisionibus, et cum omni redditu synodali, sic tradimus atque condotamus huius matris ecclesie Sancte Marie sedem Hurgellensem in perpetuum habituras. Tradimus eciam ipsas ecclesias vel parrochias episcopales in pago Ribacursensis (Ribagorza) atque Gestabiensis supra dicte sedis Hurgellensis Sancte Marie, scilicet, locum Sancte Marie, que vocant Halaone, cum finibus suis, et ecclesiis ibidem subditis, et villulis, atque vilarunculis earum. Similiter locum Sancte Marie et Sancti Petri Apostoli, que dicunt Taverna, cum finibus suis et villulis atque vilarunculis, et cum omnibus ecclesiis eidem episcopio pertinentes, et cum decimas et primicias vel synodali redditu, sic tradimus atque condotamus Sancte Marie supra dicte sedem Hurgellensem. Condotamus eciam condaminam prope hortum Sancte Marie, et aliam conticuam (contiguas) condaminam (condamina, que pasa a contamina, como alguna calle, en Zaragoza, por ejemplo), et ortum prefate condamine adherentem sive etiam omnibus alodibus cum omnibus eorum hedificiis seu et villis, ecclesiis, parroechiis, kasis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, saletris, arboribus pomiferis fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, molendinis, piscariis, aquis aquarumque discursibus, kastellis, montibus, vallibus, collibus adiacenciisque eorum, cultum vel incultum et decimis ferri et picis, et tertiam partem telonei de omnibus illius mercatis. Haec omnia supra scripta, tam in prefatam hurbem Hurgellensem, quam in comitatu Cerdaniensem, vel Bergitanensem, sive Paliarensem, atque Ribacurcensem, cum omnibus rebus supra dictis episcopiis pertinentibus, omnia et ab integrum, sicut desuper insertum est, sic tradimus, condotamus sancte matris ecclesie beate et intemerate virginis Marie predicte sedis Hurgellensis ista supra dicta omnia in perpetuum habituram. Denique successoribus nostris in sepe iam dicte sedis Sancte Marie matris ecclesie degentes iuris eorum atque dominio subiungimus et perpetuo mancipamus, ut pleniter hordinent atque disponant, et cum Dei adiutorio illis sit detinendum, et possidendum, et Dei cum timore dispensandum, atque regendum sine cuiuspiam (cuiusdam o cujusquam) inquietacione aut contradiccione, ita ut nullus comes, nullus princebs, nullus iudex, neque ulla magna parvaque persona aliquo vim aut invasionem facere audeat, aut umquam in eodem episcopio facere presumat. Si quis autem ullus comes aut ullus princebs, sive ullus marchio vel iudex, aut ulla magna parvaque persona, qui contra hanc dotem surrexerit, aut in aliquibus frangere temtaverit (temptaverit, se pierde la p, se encuentra también tentaverit), aut tollere sive usurpare vel alienare seu invasionem facere voluerit aut fecerit, sciat se, nisi resipuerit aut ad satisfaccionem vel emendacionem venerit, auctoritate Dei, et Sancti Petri apostoli vel aliorum apostolorum, sive a trecentum decem et octo (318) sanctorum patrum sit excomunicatus, et a liminibus sancte Dei ecclesie atque a regno Dei alienatus et in infernum dimersus. Qui autem verus custus et observator extiterit, benedictionis gratiam, et celestem retributionem accipiat, et vite eterne particebs esse mereatur. Facta est autem hanc dotem die Kalendas Novembras, quod est Omnium Sanctorum festivitas (Todos los santos, primero de noviembre), anno VI. regnante serenissimo augusto Hludovico rege Franchorum (año 6 del reinado de Luis, rey de Francia). = Sisebutus, episcopus, qui hanc dotem feci, et testibus tradidi ad roborandum +. = Suniefredus comes SS. = Dottila archipresbyter SS. = Exuperius presbyter SS. = Abundantius presbyter SS. = Abraham presbyter SS. = Celedonius archipresbyter SS. = Karpila presbyter SS. = Pate... presbyter SS. = Desiderius presbyter SS. = Ildigernus SS. = Iulianus hac si indignus in Christi nomine presbyter, qui hanc dotem scripsi et subscripsi sub die et anno quod supra.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...