Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Incarnacionis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Incarnacionis. Mostrar tots els missatges

divendres, 7 d’octubre del 2022

XVI. Statutum de numero Canonicorum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXIII.

XVI. 

Statutum de numero Canonicorum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXIII. (Vid. pág. 56). 

Ex arch. episc. Urgell. 

Anno Dominicae Incarnacionis M.C.LXIII... CC. prima, Indictione XI temporibus venerabilis B. Roggeri Urgellensis episcopi convenientes in capitulo tam ipse Reverendus Pontifex quam eciam universi eiusdem Sedis Canonici, ut utilitatibus Urgellensis ecclesiae Deo inspirante sollicite providerent, post multa de quibus se tunc occasio pruebuerat hinc et inde collata, ad evitandam bonorum canonicae diminucionem, quae tunc temporis imminere videbatur, et reformandum nobilissimum eiusdem ecclesia statum a Sanctis Patribus institutum, de mandato et voluntate praedicti Episcopi, indemnitatem et fidelitatem canonicae eiusdem Sedis, tactis sacrosanctis Evangeliis unanimiter juravere, ac propriis subscripcionibus sicut in Sacramentali continetur, comuniter firmavere, idemque faciendum posteris transmisere: statuentes et in virtute prestiti jurisjurandi invicem promitentes, ac perpetuo firmum et immutabile fore censentes, ut nullus unquam eorum qui in eadem ecclesia canonicati fuerint antea prebendam accipere presumat, nec aliquis Prepositorum canonicalem cibum e¡ tradere audeat, donec de indemnitate et fidelitate canonice sacramentum publice prebeat. Si vero contra hoc facere presumserint, prebendarius suscepti beneficii indignus judicetur, et Prepositus ecclesiastico honore privetur. Sanctorum eciam precedencium Patrum vestigiis inherentes, eorumque saluberrima statuta sequentes, constituere, et eodem jurejurando concorditer firmavere, ut in eadem Urgellensi Ecclesia perpetuo certus numerus Canonicorum abeatur; videlicet, quadraginta quinque, exceptis vicinarum Sedium et Monasteriorum Canonicis; nec unquam usque in finem mundi aliqua racione prefixum excederet numerum, neque aliquis a die illo in eadem ecclesia possit canonicari, donec presentes ad prefatum numerum sint redacti. Si forte, quod absit, aliquo tempore contra hoc presumtum fuerit, in irritum deducatur, et omnes eiusdem Ecclesiae Clerici qui hoc fecerint a minimo usque ad maximum perjurii notam incurrant, et perpetim infames eficiantur. Statuerunt insuper, et sub eiusdem sacramentii virtute alterutro condixere, ut siquis aliquo tempore Domnum Episcopum vel Canonicos de adipiscendo canonicali cibo interrogaverit, nullatenus quid inde facturit sint, ei respondeant, vel assensum aliquem perficiendi ei prebeant nisi in festivitate Pascali. Quod si fecerint rei perjurii arguantur. Si vero aliquis Canonicorum vel Prepossitorum contra tenoren (tenorem) prestiti jurisjurandi aliquid commissise suspectus abitus fuerit, requisitus a fratribus in capitulo secundum quod justicia dictaverit canonicae satisfaciat. Quod si facere contemserit beneficio ecclesiastico privetur. = Sig+num Bernardi Rogerii Urgellensis Episcopi. Sig+num Guillermi Sacristae. = Sig+num Berengarii Archidiachoni. = Sig+num A. Archidiaconi. = Sig+num R. Archidiaconi. = Sig+num P. Archidiaconi. = Sig+num R. Archidiaconi. = Sig+num G. Prioris. = Sig+num Willelmi Cantoris. = Sig+num G. Magistri Scolarum. = Sig+num Alexandri. = Sig+num G. de Taus. = Sig+num A. de Sancto Stephano. = Sig+num P. Girberti. = Sig+num R. Operarii. = Sig+num Mir de Osass. = Sig+num Magistri Johannis. = Sig+num P. de Bredes. = Sig+num P. de Comba. = Sig+num G. de Caboriu. = Sig+num R. Guillermi. = Sig+num B. de Faia. = Sig+num P. de Nocholo, = Sig+num P. de Sancto Michaele. = Sig+num P. de Vilanova. = Sig+num A. Capellani. = Sig+num R. Girberti. = Sig+num B. Castelioni. = Sig+num G. de Alb. = Sig+num R. de Portela. = Sig+num R. Dage. Sig+num P. Danauga. = Sig+num Johannis. = Sig+num Montanarii. = Sig+num B. de Abela. = Sig+num P. de Enveg. = Sig+num R. de Gurb.= Sig+num W. Succentoris. = Sig+num Boneti. = Sig+num B. de Ril. = Sig+num H. de Sancta Fed. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...