dilluns, 2 de gener del 2023

LXXXI. Donatio ecclesiae S. Eulaliae Barbastrensis facta monasterio S. Aegidii de Proventia a Petro, Rege Aragonum, an. MLXXXXI. (1091)

LXXXI.

Donatio ecclesiae S. Eulaliae Barbastrensis facta monasterio S. Aegidii de Proventia a Petro, Rege Aragonum, an. MLXXXXI. (1091) (Vid. pág. 205.)

In nomine Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Petrus Sancii Dei gratia Aragonensium et Pampilonensium Rex compunctus amore domini nostri Jhesu Christi facio hanc cartam donacionis et pro anima patris et matris meae vel omnium parentum meorum et pro remissione peccatorum meorum et pro salute filii mei Petri dono Domino Deo et Sancto Egidio de Proventia et omnibus ibi Deo servientibus illa ecclesia de Sancta Eulalia de Barbastro, et illas casas in villa civitate de Barbastro unde eratis tenentes die quando ista carta fuit scripta, et concedo et affirmo ei illum terminum quod ei donavi et terminavi in termino de Barbastro, sicut aqua discurrit molendinos et ortos, campos et vineas, heremum et populatum usque in ipsum montem. Hoc autem totum sicut superius scriptum est dono et confirmo illud liberum et ingenuum ad honorem Dei et ad servicium Sancti Egidii, ut sua sit propria et libera hereditate per saecula cuncta. Facta carta ista era M.C.XXVIIII in mense septembris, regnante Domino nostro Jhesu Christo et sub eius imperio. Ego autem Petrus Sancii Dei gratia regnante me in Aragone vel Pampilonia, in Superarvi et Ripacurcia, Domnus Stephanus Episcopus in Osca, Domnus Poncius Episcopus in Barbastro, Domnus Petrus Episcopus in Pampilona, Adefonsus frater meus in Biele, Comes Sancius in Erro et in Tafalga (Tafalla). Senior Galindo Sancii in Funes et in Argedas, Senior Forti Hortiz in Quelga et in Monteroio, Senior Eximino Garcez in Monteson, Senior Fortunio Dato in Calasanz, Barbatorta in Azabra, Senior Enneco Galindez in Abiego. = Ego autem Sancius scriptor sub iussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et hoc signum + feci. = Ego Poncius Dei gratia Barbastrensis Episcopus consilio clericorum nostrorum de dono supra scripto Regis facio donacionem Sancto Egidio de decimis quae nostris juris sunt, ut Beatus Egidius pro nobis Deum oret. = Sig+num Petri Johanni. = Sig+num Guielmi. = Sig+num Bernardi Diaconi. = Sig+num Petri Raimundi. = Sig+num Guielmi Cellarii. = Sig+num Mironis Rodegari Prioris.

LXXX. Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138)

LXXX. 

Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138) (Vid. pág. 205.)

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Gaufridus Dei gratia Barbastrensis seu Rotensis ecclesiae Episcopus omnibus fidelibus Christianis et Deum timentibus Episcopis, Abbatibus coeterisque ecclesiae Dei ministris, reliquis quoque christiani nominis titulo presignatis salutem mentis et corporis. Dilectissimi fratres et Domini, non ignotum esse credo vestrae omnium dilectioni qualiter Barbastrensis civitas quae una fuit olim ex melioribus Hispaniae civitatibus Sarracenorum confinio posita, ipsorum persecucione et devastacione et exustione peccatis exigentibus ad praesens sit depopulata. Sed quoniam magna Omnipotentis Dei misericordia propter peccata hominum ab ipsorum defensione auxilium gratiae suae convertit, aliquando et non statim peccatores percutit, nec omnino destruit, sed eos diversis infirmitatibus et tribulacionibus ferit ut convertantur et penitentiam agant, et eis qui convertentur indulget, eosque ab omnibus defendit inimicis, sicut credimus et speramus post multorum milium Christianorum occisiones et captivitates Barbastrensis civitas habitatoribus indulgens et ipsorum exterminio finem imponens, antiqua sanctorum suorum miracula in ipsa civitate cotidie demostrare dignatur. Extra muros namque ipsius civitatis antiquissimam ecclesiam Beatae Eulaliae olim a Christianis hedificatam sed a Sarracenis destructam et desolatam, et hac de causa Christianis ignotam nostris temporibus revelavit et rehedificari praecepit. In qua ecclesia cotidie meritis ipsius Virginis et sanctorum corporum ibi quiescentium Dei cohoperante gratia plura fiunt miracula, ut multorum veridicorum approbant testimonia. Quapropter ego Gaufridus Barbastrensis Episcopus, cum eiusdem civitatis habitatoribus et aliis quam plurimis meae patriae militibus et peditibus et aliis probis hominibus in Dei nomine ad defensionem christianitatis et ad restaurationem ipsius civitatis confratrem me feci. Unde vos omnes, Christi cultores, ut dominos et fratres ammoneo, quatinus huic fraternitati et societati et Christianorum defensioni pro remissione omnium peccatorum vestrorum et absolucionem animarum parentum vestrorum succurratis, et consilium et auxilium prebeatis. Sciatis enim omnes quod Barbastrensis civitas quasi murus hac defensio tocius patriae nostrae sit posita. Quod si ipsa civitas depopulata et Sarracenis fuerit tradita, quod absit, innumerabilis multitudo Christianorum morti et captivitati tradetur, et castella et villae quae plures inde populabuntur et Sarracenis dabuntur. Omnibus itaque hominibus Deum timentibus cuiuscumque sint ordinis et dignitatis, qui ad hanc fraternitatem et societatem et Cristianorum defensionem venerint, ibique steterint vel in eodem loco stantibus de suis rebus consilium et adiutorium fecerint secundum suum posse, ex parte Dei Omnipotentis et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli omniumque Sanctorum et nostra facimus absolucionem et plenam remissionem omnium peccatorum suorum de quibus confessi fuerint et dignam poenitentiam acceperint cum emendacione. Quam absolucionem omnes Archiepiscopos et Episcopos omnimodis deprecamur ut confirment et corroborent, et manu propria subscribant. Facta est haec carta absolucionis et remissionis in Barbastrensi civitate in ecclesia Beatae Eulaliae virginis, mense junio prima Dominica eiusdem mensis anno Incarnationis Domini M.C.XXXVIII. era M.C.LXXVI. Ego Sancius Dei gratia Pampilonensis ecclesiae servus, meritis et intercessionibus Sanctorum supra scriptorum esse particeps exobto, et predictam absolucionem atque confratriam conlaudo et hoc signo corroboro. +. Ego Sancius Nagarensis ecclesiae humilis Minister meritorum Sanctae Eulaliae et aliorum Sanctorum particeps fieri desidero, hac praedictam absolucionem atque confratriam conlaudo, et hoc signo corroboro +. = Ego Michael Dei nutu Tirraçonae Episcopus supra scriptam absolucionem laudo et confirmo et omnium beneficiorum loci illius particeps esse desidero. = Ego Dodo Dei dignacione Oscensis ecclesiae servus supradictam confratriam laudo, et omnium fidelium oracionum ibique factorum seu operum particeps esse desidero. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus similiter laudo et absolucionem confirmo.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...