dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXIII. Fragmentum scripture electionis Dodonis in Abbatem monast. Campirotundi. DCCCCLXXVI. (976)

XXXIII. 

Fragmentum scripture electionis Dodonis in Abbatem monast. 

Campirotundi. DCCCCLXXVI. (976) (Vid pág. 116).

Ex autogr. dilacerato in arch. S. Petri Campirotundi: nempe rescissa est carta in principio et fine. 

….

videbantur expendi. Ob id ego prelibatus presul (Miro) divino ut hoctumo spiratus flamine more decessorum meorum protinus abnui, et in huic sacrato loco monachis undecumque collectis locavi ut omnipotenti Deo et prelibati martiris sub regula almy Patris Benedicti militarent et pro statu totius aeclesiae eius clementiam jugiter implorarent. Proinde igitur nos licet exigua congregatiuncula tamen hoc scientes, quia equonomi gregi dominicis solerti convenit cura insistere, et truculentum idrum a cordibus fidelium propulsare, quia quantum extremum diem novit propinquare, tanto sevius caulas dominicas nititur incursare: et ideo clementiam praescripti Episcopi suique fratri Domni Olibani Comitis humetenus deposcimus ut pro amore divino nobis consulere studeamini et Abbatem Deo dignum nobis praevidere dignemini, scientes pro hoc mercedem bonam a Domino recompensari, si illud caste et zelo Dei fecerint: sicut e contra peccatum, si neglexerint. Idcirco ego praelibatus Episcopus una cum consilio supra dicti fratris mei, necnon et cum assensu meorum caterve clericorum praedictae katervule fas tribuentes ut secundum regulam almy Patris Benedicti Abbatem sibi eligerint cuius morigeris famulentur obsequiis. Nos ergo licet exigua congregatio solerter illum investigantes et diu quaesitum divinitus nobis delatum nomine Dodonem, qui cum opitulatione divina secundum nostri arbitrii loco Patris congruesat potest constitui. Qui ceu Beatus Benedictus edocet, duplici doctrina suis praeesse valet discipulis, non a nostro ordine videlicet externum, sed sub monastica disciplina diu elegantissime educatum (leo edocatum), quem bonis novimus moribus adornatum, sapientia sale conditum, karitate rutilum, castitate nitidum, humilitate praecipuum, prudentia astutum, misericordia et pietate egregium et regulari norma ad plenum instructum. His et aliis virtutibus opido contum, dignum, talem ac tantum per omnia Deo virum eligimus atque adclamamus, ac fieri nobis Abbatem poposcimus, quo patrocinante suave Christi portare queamus jugum et patris jure super nos teneat principatum. Ego igitur praescriptus Episcopus una cum fratri meo Domni Olibani Comitis peticioni istorum fratrum faventes eaedimus praescriptum cenobiolum cum rebus omnibus sibi pertinentibus tuae ditioni, ut amodo cum tibi subditis regulariter Deo militare studeas, et rebus omnibus regulariter fruearis, tuearisque et deffendas. Et ut haec huius adclamationis scedula plenam et inconvulsibilem omni tempore obtineat roborem, manu propria subter firmavimus, stadmis et bonis hominibus roborare curavimus subscriptionibus et signis. Exarata est igitur haec adclamationis scedula elapsis Dominicae Humanationis annis ter senis quinquagenis, ebdeque denis ter binisque, indicione tetra, die bisterna kalendarum martiarum, anno tetra pento dipondio Leuthario Francorum Rege obtinente regno. = Miro gratia Dei Episcopus ss. = Oliba gratia Dei Comes ss. = Poncius + ss. = Odo levita ss. = Teudericus Abba ss. = Hacfredus Archilevita ss. = Wigila presbiter ss. = Rodestagnus subdiaconus ss. = Endalecus monacus ss. = Eldericus monacus ss. = Barone levita ss. = Ferrucio monacus ss. = Gulteredus monacus ss. = Durandus monacus ss. = Radulfus monacus ss. = Truitarius monacus ss. = Oliba levita ss. = Servus Dei levita ss. = Sonifredus levita ss. = Modegarius levita ss. = Wilelmus subdiaconus ss. = Petrus subdiaconus ss. = Morgadus presbiter ss. = Dela levita ss. = ...

divendres, 23 de desembre del 2022

XXXII. Ludovici IV Galliarum Regis praeceptum pro monasterio Campirotundi: an. DCCCCLIII. (953)

XXXII.

Ludovici IV Galliarum Regis praeceptum pro monasterio Campirotundi: an. DCCCCLIII. (953) (Vid. pág. 111.)

Ex translat. in arch. S. Petri Campirotundi

In nomine sanctae et individuae Trinitatis: Leudovicus divina miserante clemencia Francorum Rex. Si locis Sanctorum divino cultui mancipatis, servorumque (Dei) necessitatibus opem conferimus, regimen pro certo exercemusae molumentum adque ad eternae beatitudinis gloriam facilius pervenire confidimus. Igitur omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium tam presencium quam et futurorum agnoscat sollercia quoniam nostram audiens presentiam Wifredus Comes retulit nobis qualiter quendam locellum in honore Sancti Petri situm in pago Bisullunense, ob Dei eiusdemque Principis Apostolorum amorem suae hereditatis rebus aput Gothmarum, Gerundensis ecclesiae Presulem cum consensu tam clericorum quam laicorum predictae Sedis regulariter firmiterque comutaverat ut moris est, aea scilicet ratione ut inibi regula Beati Benedicti cum Abbate proprio exerceretur. Unde nostrae altitudinis munificentiam satis reverenter expetiit, quatinus praedictum coenobium nostrae ditioni omnino vendicantes cum omnibus juste sibi pertinentibus nostrae regalitatis praecepto confirmare dignaremur. Cuius praedicti Comitis Wifredi petitionibus libenter suscipientes praedictum monasterium cum Abbate Laufredo et monachis ac omnibus rebus seu villaribus, videlicet ecclesiam in honore Sancti Christofori in villa quae dicitur Crescenturi, et silvam quae eidem monasterio adiacet cum terris, molendinis et pratis: et in alio loco villam que vocatur Pugna Franchorum cum finibus ac terminis sive aulodes quos predictus Comes Wifredus eidem monasterio per carta contulit, scilicet in comitatibus Bisullunense, et in Valle asperi aulodes quoque quos genitrix prefati Comitis prelibato monasterio in pagis scilicet Bisullunense hac in valle confluente dedit: aulodes etiam omnes quos prenominatus Abbas Laufredus ad predictum locum tradidit cum pace; omnia supradicta cum omnium rerum integritate sub nostra deffensione sicut dictum est integerrime contra omnium inquietudines hominum regia auctoritate praecipimus atque jubemus, ut nullus judex publicus vel quaelibet judicialia potestas in ecclesias aut loca sepe dicti monasterii, aut causas judiciario more audiendas vel freda exigenda vel paratas faciendas, aut ullas redhibitiones aut fideiiussores tollendos vel illorum distringendos homines aut illicitas occasiones requirendas ingredi audeat, sed neque viaticum, neque portaticum, neque silvaticum, neque pascuarium, neque theloneum aut ullum illicitum debitum exigere praessumat; sed cum supra memoratis rebus omnibus predicto monasterio pertinentibus in quibus quoque consistant locis quod has juste ad presens possidere videtur, simul cum his quas divina pietas eidem loco per suos quoque fideles augere voluerit, liceat memorato Abbati suisque successoribus regulariter viventibus et monachis inibi secundum regulam Sancti Benedicti degentibus quiete vivere, easdemque res cum omni securitate et minoratione possidere: et pro nobis proleque nostra seu stabilitate totius regni nostri secure divinam valeant exorare misericordiam: et quando memoratus Abba de ac luce migraverit, licentiam habeant ex semetipsis, si dignus inveniri poterit, omni tempore Abbatem eligere. Et ut haec auctoritatis confirmacio perpetuo firmitatis obtineat vigorem manus nostra eam subter firmantes, anulo nostro insignili decrevimus. Aktum Reme civitate III. nonas februarii, inditione VI. anno XVI. regnante Ludovico glorioso Rege.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...