diumenge, 24 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 16. Acta consecrationis ecclesiae S. Bartholomei de Lazesses in comitatu Ausonensi,

XVI. 

Acta consecrationis ecclesiae S. Bartholomei de Lazesses in comitatu Ausonensi, anno Domini DCCCCLXI. (V. pág 154.) 

Ex transl. in arch. reg. Barcin. 

In nomine Domini Del aeterni sub die X. Kalendas Madii anni Incarnationis Domini DCCCCLXI. Indictione XVIII (1). 

(1) Multa heic peccasse escribentem fatemur. Nec enim Indictionum series ultra XV. numerum excurrit; nec annus VI. Lotarii, qui in calce indicatur, anno 961 respondet, sed 960. Lector quod magis placeat sibi eligat. Nos annum dominicae Incarnationis retinuimus in carta expressum 961, cui annum VII. Lotarii, Indictionemque IV. adscribenda esse certo certius est. 

Veniens vir reverentissimus domnus Ato sanctae Ausonensis ecclesiae humilis episcopus ad consecrandam ecclesiae, quae est sita in comittatum Ausona, in locum, que nuncupant Kastro Lazesse, et est ipsa ecclesia in honore Sancti Bartolomei apostoli, quem hedificavit domna Ranlo misericordiâ Dei abbatissa. Cunctorum fidelium devotioni congruit, ut ad coelestem patriam toto desiderio anelent, quatenus sanctis monitis inhaerendo, coelestium bonorum potiantur effectibus. Hunc igitur secuti sunt morem ab exordio sanctae ecclesiae omnes religiosae, sanctique viri, qui in ipsa ecclesiastica edocati, piis operibus insudare, et ipsa ecclesia enutrire, et augmentare satagerunt. Horum itaque formam sequentes, oportet nos itaque coelestia inspicere, ut ad caduca respuentes, ad sublimia manentia toto adnisum tendere valeamus. Denique in Dei nomine, ego Ranlo abbatissa dono ad ipsa ecclesia supra scripta in honore Sancti Bartolomei supra scripta de ministerio ecclesiastico alba, casulla, stola, manipulo. Et ego in Dei nomine Ranlo abbatissa ad diem dedicationis de supra scripta ecclesiae haec omnia dono quod superius resonat ad praelibata ecclesiae a perpetim possesura, ut amodo et deinceps ad ipsum locum vel ministris ibidem servientibus, ad aucmentum et subplementum proficiant. Qua propter et ego Ato gratiâ Dei Ausonensis episcopus, tantam devotionem nobilissimam Ranlo abbatissam, concedo ad ipsa ecclesia supra scripta Sancti Bartolomei apostoli decimas, et primitias, et oblationes fidelium. In primis de ipsa villa Lazesse, ubi iam dicta ecclesia sita est, cum terminis et aiacenciis, et provencha, cum terminis et aiacenciis suis, et casas Langovardo cum aliis vilarunculis, et castello Palumi cum terminis et aiacenciis suis, et Cheroalto cum terminis et aiacenciis suis, et vilarunculis, quae dicunt Amessados, cum terminis et aiacenciis suis, et ipsa Spungola cum terminis et aiacenciis suis. Iam dictas villas supra nomine nominatas habent affrontationes de parte orientis in Malango, vel in ipsa Calnulga, et pervenit ad ipso collo de Meleingolo, et de meridie in ipsa Serra de Beviru, et de occiduo in rivo Valle faecunda; et de circio in Serra de castello Palvini. Haec autem omnia supra scripta ego Ato humilis episcopus sanctae Ausonensis ecclesiae ibidem dono decimas, et primitias, et oblationes fidelium ad ecclesiae supra scripta; constituens atque episcopali censura, ut nulli in postmodum hoc nostrum dotis decretum ullatenus violari liceat, sed inconvulsam omni tempore et inviolabilem permaneat in subdicione Sancti Iohannis caenobii. Degesta est autem haec scriptura dotis X. Kalendas Madii anno VI. regnante Leutario rege filio Ludovici.

+ Ato sanctae sedis Ausonensis humilis episcopus subscribo. = Suniarius hac si merito indignus sacerdos subscribo. = Brunchardus, quem vocant Gufredo, humilis sacerdos subscribo. = Elderigus levita subscribo. = Ato sacerdos subscribo. = Amalricus levita subscribo. = Argimirus subscribo. = Embremares praesbyter subscribo. = Gondebertus levita subscribo. = Durandus praesbyter, qui hanc dote scripsi et subscripsi + die et anno quod supra. 


Tomo 6, apéndice 15, Inventarium ecclesiae Ausonensis,

XV. 

Inventarium ecclesiae Ausonensis, factum ab Wilara episcopo Barcinonensi statim post mortem Wadamiri Ausonens. episcopi, anno Dñi DCCCCLVII. (V. pág. 145.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Auson. 

Anno III regnante Leutario rege, sub die XVIII Kl. Iulii, sic obiit Wadamirus Ausonensis episcopus Sedis Vicho. Aderat enim ibi domno Wilara Barchinonensis episcopus, qui eum venerat ad visitandum, et tumulavit eum simul cum channonicis de ipsius ecclesiae Sancti Petri. Quo facto cepit inquirere ipsum avere de ipsa ecclesia vocitata. Et invenit ibi cruces argenteas II, et una de auro cum gemmis, et testo I, et archa I, et capsas V, chalicem aureum I, et argenteos III, et tabula I, incensarios II, sifon I, botharigo aureum I, balcos II, perpendulos IIII in chapis, chamisos paratos II, casullas IIII, greteschas (vel grezeschas) amictus cum auro IIII, stolas cum schillis II, cum phanones, et alias IIII cum auro, et phanones suscintas cum auro V, stola una cum argento et suo phanone, capas greteschas (vel grezeschas) V, curcibaldos greteschos IIII, et unum de purpura, et alium de cendato, et de pallio VII, et gonna I, dalmaticas IIII, planedas II, una vermilia (bermeja, roja; vermella), et alia blava (azul), et pallias II, et chamisos linios XVIII, et unum de alchotono (algodón; cotó), et facistergulos XXII, et pallios greteschos IIII, et alios pallios XXVI, mefraphos VI, et trapos polemitos IIII, tapitos veteres III, phanones III, suscintas obradas III, stolas III, obradas cum fanones, et alia cum argento, et suo phanone, corporales V, amictos II lineos, et de challigas parilios III, preceptos III, privilegios I, ampulla I cum balsamo, eptatiquos II, degada I, prophetarum unum, dispositos III, quarantenos III, Salomon I, hactus apostolorum I, Iob I, passionarios II, regum I, channones III, anthimphonarios IIII, martirlegium I, Isidorum I, vita channonicha I, pastorale I, Machabeorum I, lectionarios III, missales IIII, vitas patrum I, testum I, psalterios V, et alios libros IIII, breviario I, gisternos (f. quaternos) cum letania, et duos de dedicatione, guantos parilio I, scrinio ivorio I, chandelabros VI, scutellas de erame II, urceolos III, channadas cum chopertorios de stagno III, chaldeira I eramentea, bacinos parilio I, et alio cum manicho de botaricho I de stagno. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...