dimecres, 10 d’agost del 2022

XV. Urbani papae II, bulla vitam canonicam in ecclesia Sancti Ioann. Rivipullensis confirmantis, anno MLXXXIX.

XV. 

Urbani papae II, bulla vitam canonicam in ecclesia Sancti Ioann. Rivipullensis confirmantis, anno MLXXXIX. (1089) (V. pág. 78.) 

Ex arch. reg. Barcin. (1: Edidit Florezius (Hisp. sacr. tom. XXVIII), sed vitiatam. - P. M. Flórez -). 

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, karissimo fratri Berengario Ausonensi episcopo, futurisque post eum rectoribus in abbatia Sancti Iohannis Rivipollensi in perpetuum. Iustis petitionibus aurem accommodare, iustisque votis assensum prebere nos convenit, qui auctore Domino, licet indigni, iustitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi sumus. Quia igitur inspirante Deo, karissime frater B., Beati Iohannis abbatiam secus Tezerem fluvium (río Ter), quae Rivipollensis dicitur, a saeculari dominatione eripiens, kannonicos ibi secundum Beati Augustini regulam statuisti, nos eorum professioni religionis providentes augmenta, petitioni tuae libenter annuimus, et eandem ecclesiam spetialiter in sedis apostolicae tutelam protectionemque suscepimus. Quam videlicet ecclesiam Bernardus Bisundunensis comes per manus propriae cautionem suâ potestate exutam, suâ etiam liberalitate donatario, tuis in manibus Domino recusavit, quamque tu praedictis kannonicis ad sancte vitae conservationem conferens, alodiorum tuorum collatione ditasti. Quamdiu igitur religionis tramitem secundum apostolicam disciplinam ipsi ipsorumque successores servaverint, praedictam eis ecclesiam ad honorem sedis apostolicae confirmamus, et ab ea omnem secularem dominationem excludimus. Virtute sancti Spiritus et apostolorum Petri et Pauli aucthoritate sanctientes, quatinus omnia quae hodie per tuam concessionem vel per supra dicti comitis donationem, vel per aliorum oblationem fidelium possident, sive quae in futurum iuste poterunt largiente Domino adipisci, integra eis et illibata permaneant. Eos autem, qui bona ad locum ipsum pertinentia violenter retinent, agnito praesentis tenore privilegii, secundo tertiove commoniti, nisi intra quadraginta dies ea restituerint, aut pacto congruo satisfecerint, ab ecclesiarum eos liminibus cohercemus. Tu itaque, venerabilis frater B., quia eandem ecclesiam tua industriâ liberans, tuis etiam collationibus locupletasse dinosceris, vice nostra eis omni vitae tuae tempore patrocinium et dominium exhibebis. Post tuum transitum nullus eis in abbatem prestituatur, nisi quem ipsi consensu communi, aut ipsorum pars praestantior ad honorem sedis apostolicae cum consensu Bernardi comitis, si tunc superfuerit, secundum Dei timorem elegerint. Salva tamen Ausonensium pontificum kannonica reverentiâ, quamdiu praedictam abbatiam benigne tractaverint, et huius nostri privilegii statuta servaverint. Vos igitur, karissimi filii, oportet regularis ordinis tramitem ferventer insistere, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto divinis studiosius servitiis insudetis. Ad indicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis, dilectioni vestrae dignum est mancusos III. Valentianae monetae Lateranensi palatio quotannis exsolvere, et Romanorum pontificum diligentius decreta servare. Sane hoc nostrae privilegium sanctionis siquis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, rex, princebs, dux, marchio, comes, aut vicecomes, aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, scienter infringere aut temere violare praesumpserit, et constitutum praedictae abbat¡ae ordinem evertere, vel eius bona invadere, molestare, aut suis usibus nequiter applicare temptaverit, secundo, tertiove commonitus, si non satisfactione congruâ emendaverit, a Christi et ecclesiae corpore potestate eum auctoritatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et missericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, Amen, Amen. Loco + sigilli. = Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi. = Bene valete. = Datum Romae per manus Iohannis sanctae Romanae ecclesiae diachoni kardinalis et prosignatoris domni Urbani papae II. Anno Dominicae incarnationis M.LXXXVIIII., Indictione XII., XIIII. Kalendas Iunii, anno pontificatus eiusdem domni Urbani secundo. 

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...