XV.
Nicolai papae II. bulla, ecclesiam Agerens. Sedi apostolicae subiicientis, anno MLX. (1060) (V. pág. 112.)
Ex transl. in arch. eiusd. eccl. núm. 36.
Hoc est translatum bene, et fideliter sumptum XVIII. Kalendas Februarii, anno Domini millessimo trecentesimo tertio, auctoritate venerabilis Dalmatii de Monte Olivo (Montoliu), decani, et officialis Tarraconae, a quodam privilegio papali, non abraso, nec cancellato, nec in aliqua sui parte abolito, cuius de verbo ad verbum tenor talis est: Nicholaus episcopus, servus servorum Dei, omnibus clericis canonice viventibus, et victuris in ecclesia, quae est constructa ad honorem Sancti Petri apostolorum principis, in Agerensi castro, salutem, et benedictionem, in perpetuum. Quia in commisa ecclesiarum Dei cura sollicite nobis est vigilandum, dignum, et honestissimum nobis videtur (ut) omnibus Dei ecclesiis subvenire, deffendere, auxiliari, et augere non desistamus. Quapropter ecclesiam Sancti Petri, quae est sita in praenominato castro, in tutelam Sancti Petri, et proprietatem suscipientes, omnibus modis studere volumus nostri muniminis praesidio fultam, nostrorumque succesorum semper manere. Quam, eo quod nuperrime de potestate paganorum, et gentilitatis errore divinitus liberatam per charissimum filium nostrum Arnallum, nobilissimum, et religiosissimum virum, inimicorum Dei agarenorum adversarium, et debellatorem novimus, ac oblatam Deo et Sancto Petro ab eodem et ab uxore sua Arsende pro redemptione animarum suarum, et a Guillermo filio eorum, et pro aeternae retributionis praemio, suscipimus in Sancti Petri proprietatem, et nostram, volumus auctoritate apostolica concedimus, et firmiter praecipimus, ut inviolabili vigore habeat quidquid canonice, et iuste sibi dare possumus in ecclesiasticis ac mundanis rebus; ita ut nullus episcopus, vel aliquis suus nuntius, aut quaelibet alia persona, a clericis ibidem Deo servientibus aliquod servitium, aut redditum exigat, vel subiectionem aliquam de omnibus quae nunc habet, vel habitura est, ut nulli episcopo liceat praefatae ecclesiae divinum officium prohibere, aut de clericis ibidem commorantibus quempiam excommunicare, aut sui officii prohibitione perturbare, aut aliquos causâ conversionis, poenitentiaeve ad eam venientes, vel divinum offitium audituros, vel ibidem parmansuros, ab ea separare, aut interdicere, vel quoquomodo laedere, quacumque perturbatione omni remota, in nullo impediantur canonice viventes, nisi forte, quod absit, contra canonica instituta in suum episcopum aliquid faciant unde haec perpeti debeant. Et volumus nos et authoritate apostolorum principum Petri, et Pauli firmiter iubemus, ut omnes ecclesias, et cellas, et praedia praefatae ecclesiae, et omnium, quae habet modo, et habitura est in perpetuum, quiete habeat, et possideat. Et nulli ecclesiae suae, sine culpa clericorum, contra iussa canonum divinum officium prohibeatur, aut excomunicetur. Statuentes apostolicâ censurâ decernimus, ut nulla persona magna sive parva nullum censum ab eadem ecclesia, cum omnibus sibi pertinentibus, exigere praesumat, vel habeat, nisi Romana ecclesia, quae habeat per quinquennium censum decem solidos aureos. Iste Arnallus vir prudentissimus, cum sua uxore, et filio, et posteris de sua proienie (progenie), habeat dignam subiectionem, et honorem, eo quod Dei auxilio liberaverunt terram illam de potestate, et errore Agarenorum (agarenos, sarracenos, moros). Et liceat eis ordinare abbatem in supra dicta ecclesia secundum suam voluntatem, quem congruum, et idoneum, et servitio Dei aptum ipsi cum clericis praefatae ecclesiae Sancti Petri canonice elegerint. Et abbati praedictae ecclesiae nullo modo liceat de praediis, et de castellis vendere quoquomodo, aut alienare ad dampnum ecclesiae. Si quis igitur huius nostri privilegii temere violator extiterit, et monitus canonice emendare contempserit, sciat se perpetui anathematis vinculo innodandum et insuper centum librarum auri poenâ mulctandum, medietatem sacro nostro Lateranensi palatio, et medietatem praefatae ecclesiae. Qui vero pia devotione conservator esse studuerit, et de suo aliquid praefatae ecclesiae dederit, vel auxilium fecerit, precibus apostolorum principum Petri, et Pauli, peccatorum suorum omnium ab Omnipotenti Deo veniam, et aeternae beatitudinis consequatur gloriam. Scriptum per manus Octaviani scrinii, et notarii sacri palatii in mense Aprili, et indictione XIII. = Bene valete. = Loco + sigilli. = Ego Bruno Praenestinus episcopus. = Ego Arnallus Aretinus episcopus. = Ego Cumbertinus Taurinensium praesul. = Ego Anselmus Dei misericordiâ Lucensis episcopus cognovi. = Ego Elodo Dei nutu Rosellanus episcopus cognovi. = Ego Anselmus Dei gratiâ episcopus Castrensis similiter feci. = Ego Godofredus Perusinus episcopus cognovi. = Ego frater Ioannes archipresbiter Sancti Petri. = Crescentius archipresbiter Sancti Petri. = Ioannes ... Sancti Petri. = Albertus archipresbiter Sancti Petri. = Datum Romae XVII. Kalendas Madii, anno ab incarnatione Iesu Christi MLX., per manus Umberti Sanctae Romanae sedis bibliothecarii, et sanctae ecclesiae Silvae Candidae episcopi, anno secundo pontificatus domni papae Nicholai secundi, indictione XIII. = Ego Dalmatius de Monte Olivo decanus, ac officialis Tarraconensis, huic transumpto authoritatem praestans subscribo. = Sig+num Michaelis Boterii, publici notarii Tarraconae, qui hoc scribi fecit. = Ego Bernardus Solzina hoc translatum bene, et fideliter feci mandato Michaelis Boterii Tarraconae notarii.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.