XVII.
Dedicatio ecclesiae S. Salvatoris in villa de Ager, anno MXLVII. (1047)
(V. pág. 117.)
Ex arch. eccl. Agerens. núm. 1564.
Regnante in perpetuum dño nostro Iesu Christo, anno ab incarnationis eius XXXVI. (XXXXVIII.) post millesimo, venit Arnulphus, gratiâ Dei episcopus, in kastro de Ager, sive in eius terminis, invitatus a preclarissimo viro domno Arnallo, vel eius fidelissima coniux domna Arsindis, sive a plurimis viris habitantes in villa de iam dicto kastro, vel de eius terminos, ut dedicasset ecclesiam in honorem S. Salvatoris, Sanctique Georgii, et Sancti Poncii, sicuti et fecit. Praedictam autem ecclesiam edificavit unus perobtimus vir, nomine Felmirus, pro amore coelestis patriae, et per animam fratris sui Martini, s¡ve Endiscli, et per animam matris sue. Et fecit eam consecrare, et hereditavit eam de suis terris et vineis, et ornavit eam de libros et vestimentos, ... Hic adnumerantur eius eccl. dotes; deinde sic: Ego namque Arnulphus praedictus, gratiâ Dei episcopus, cum assensu domni Arnalli, et eius coniugi, et praeclarissimo viro Felmiro, sive aliorum plurimorum cetum, in eodem praelato iam loco commorantium, iam dictam autem ecclesiam S. Salvatoris cum omnibus quae hodie habet, vel in antea adquisierit, quam notatum est in meum testamentum, ita re... his meis, vel posteritas mea ad servitium Sancti Petri apostoli, quae est fundatus in praedicto castello de Ager... Hactum est hoc XVII. Kal. Madii, anno XVII. regni Henrici regis. Sequuntur subscriptiones.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.