dilluns, 22 d’agost del 2022

XVI. Nova dotatio eccl. Agerensis, eiusdemque Romanae sedi subiectio, anno MLXVIII. (1068)

XVI. 

Nova dotatio eccl. Agerensis, eiusdemque Romanae sedi subiectio, anno MLXVIII. (1068) (V. pág. 113.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. núm. 69. 

In nomine sanctae, et individuae Trinitatis. Ego Arnallus Mironis, et coniux mea Arsendis, recognoscentes longa beneficia divinae miserationis, pro meritis eternae retributionis facimus hanc scripturam nostrae donationis. Ad memoriam reducimus cunctorum, tam praesentium quam futurorum, quomodo divina pietas nobiscum fecit misericordiam suam, et dedit nobis victoriam super gentem paganorum, et post multa pericula, et tribulationes, ac persecutiones, fecit nos obtinere, et possidere in partibus sarracenorum possesiones, castella, et munitiones, quas accepimus de potestate eorum. Ex quibus Agerense castrum insigne est, atque praeclarum, quod de medio nemorosae vallis principale caput attollens in altum, respicit ad se pertinentia coetera oppida per girum, intra quod edificavimus a fundamentis, in nomine beati Petri apostolorum principis, ecclesiae novitatem; ut locus ille Deo semper redderet debitae confessionis laudem, qui antea plenus blasfemiis dabat orribilem praeconii vocem. Deinde secundum gratiae Dei praedestinationem ibi constituimus abbatiae ordinationem, et illic terrarum amplam subiecimus largitionem, per quam Deo serviens, ibi vivens, nullam vivendi habeat ocasionem, neque Deo serviendi inveniat excusationem. Largitionis nostrae igitur modus, ut omnibus sit notus, ita incipit totus. In primis damus praefatae ecclesiae Agerensi, quae est, sicut diximus, ibi sita, in nomine beatissimi Petri, ipsum castrum de Ager cum omnibus turribus maioribus et minoribus, et edificiis omnibus, et cum tota ipsa villa, quae est in circuitu eius, simul cum suis muribus et turribus, et cum terminis, et omnibus suis pertinentiis et adiacentiis, et cum omnibus ecclesiis, quae sunt in ipsa villa, et in omnibus finibus ipsius castri, cum decimis et primiciis, et oblationibus cunctis. Et damus ei omnia castella, quae sunt intra terminos praefati castri de Ager, cum omnibus suis edificiis, et terminis, et pertinentiis, et cum universis ecclesiis, quae sunt in predictis castris, et in eorum terminis, cum decimis et primitiis, et oblationibus cunctis, et cum silvis, et boschis, et cum terris, et vineis, cultis et eremis, pronis et planis, et cum molendinis, et molendinariis, cum toloneis et placitis, et pratis, et pascariis, quantum ibi habemus, et habere debemus. Sunt quidem haec omnia in extremis finibus marchiarum, iuxta comitatum Urgelli, videlicet, intra Nogueram, et Noguerolam (Noguera, y Noguerola). Et habent afrontationes, ab oriente in medio flumine praedictae Noguerae, et de meridie in termino castri Sanctae Liciniae, et in termino de castro Os, et de castro Canellas: de occiduo iterum in medio flumine Noguerolae: de circio etiam in sumitate de Monte Sicco, ultra terminum Sancti Laurentii, quod est de Sancto Petro, et ultra terminum castri Asprimontis, qui est intra terminum Ageris, et ultra terminum castri Nascomu, et Mallabechs, qui sunt de termino Ageris. Et sic descendit ipse terminus usque in medio alveo praelibatae Noguerae. Preterea damus praefatae ecclesiae ipsum castrum de Bellomonte, et ipsum castrum de Fehedo (Fezed), et ipsum castrum de Fenestras, et ipsum castrum de Stagna, cum omnibus turribus et aedificiis cunctis, et cum omnibus suis terminis et pertinentiis, et adiacentiis, et cum omnibus ecclesiis, quae sunt in praedictis castris, et in eorum terminis, cum decimis et primiciis, et oblationibus cunctis, et cum pratis, et silvis, et pascuis, et toloneis, et placitis, cum omnia quae ibi habemus, et habere debemus. Et advenerunt nobis praelibata omnia per voluntatem Dei, qui nobis hoc dedit de potestate sarracenorum, et per nostram aprisionem, sive per emptionem, atque per alias omnes voces. Et sicut praedicti termini circumeunt et includunt, votive et potencialiter damus et firmamus omne praelibatum donum Domino Deo, et praefatae ecclesiae Sancti Petri, eo modo, ut dum nos ambo vixerimus, hoc totum teneamus, et habeamus per Sanctum Petrum, et Guillelmum abbas, et succesorum eius, qui post illo venturi sunt; et infantes nostri, quos nos elegerimus, et posteritas nostra, cui aut quibus hoc dimiserimus, et testati fuerimus, similiter hoc habeant per Sanctum Petrum, et abbates, qui ibi fuerint ad servicium eius. Et domos, et alodium, et quantum usque hodie tenuit, et habuit praedicta ecclesia Sancti Petri in castello de Ager, et intra omnes terminos eius, cum castellis aliis, et praediis, et alodiis planis, quem iam ei dederamus in transactis temporibus, nunc etiam totum ei confirmamus et liberamus, ut in omnibus locis ita hoc totum teneat et habeat solidum, et liberum in dominicum, sicut hodie tenet et habet, et habere debet similiter per eum. Et modo deinceps Agerensis ecclesia Sancti Petri habeat in dominicum alias omnes ecclesias, quae sunt et in futuro erunt in villa de Ager, et in omnibus supra dictis castris et eorum terminis similiter, cum ipsas ecclesias de Castrumserris, cum omnibus decimis et primitiis, et oblationibus cunctis, et cum omnibus rebus aliis, quae inde exeunt et exire debent. Hoc etiam volumus et firmamus, ut comes Urgelli semper habeat totum in supra dicto castello de Ager, quantum est scriptum in convenientia. Adhuc etiam praeter hoc totum, damus Domino Deo et praelibatae ecclesiae Sancti Petri de Ager quartam partem ex omnibus decimis, quae exeunt et exire debent ex tota parrochia de Ager. Et habeat tabulam Sancti Petri totis quartariis cervinis et silvaticis, sine nulla voce. Et damus ipsum castrum de Malagastro, et de Foradada (Petra foradata, foradada; piedra horadada) cum omnibus edifitiorum instrumentis, et cum terminis, et pertinentiis eorum, et cum pratis, et garricis, et pascuis, et cum toloneis, et placitis, et districtis, et mandamentis, et universis tributis: et castellanis de eorum castella habeant per Sanctum Petrum et abbates, qui ibi fuerint electi, ad honorem, et beati Petri apostoli: et de ominatico, et de potestate, et servitio, et fidelitate semper teneant et adimpleant supra dictam ordinationem de castro Ageris; ut hoc ita sit factum de isto castro, sicut scriptum est ex illo. Et extra hoc habeat ibi Agerensis ecclesia duas pareliatas terrae ex nostris in dominicum in cumba de Artesa, et ipsam vineam, quam habemus in Foradada, et ipsum mansum de Guillelm, qui est de Malagastro, cum omnibus suis pertinentiis et servitiis. Et insuper damus ei ecclesiam Sancti Michaelis de Momagastro, cum decimis sibi pertinentibus, et cum primiciis et oblationibus omnibus, et cum aliis ecclesiis, et alodiis, et praediis, et omnibus rebus, qui pertinent ad eandem ecclesiam, et quantum habet modo, et unquam habere (debet) in futuro: sub ea lege, ut praelibata ecclesia Sancti Michaelis cum suis omnibus aliis, maneat semper in subiectione et iusione Agerensis ecclesiae, et sit stabilita et decantata sub ipsius loci abbatis ordinatione. Confirmamus ei similiter omnes ecclesias, et alodios omnes, quos iam ei dedimus inter terminos de castro Iordano (Jordano, Jordá, Jordán etc): et haec hactenus, ita ut premissum est, confirmamus similiter cum omnia quod adhuc ei dabimus usque ad meum obitum. Nunch autem sciatur a cunctis, tam praesentibus quam futuris, quia supra dictam ecclesiam Sancti Petri, quae est sita in praenominato castro de Ager, in tutela Sancti Petri, et apostolici Romani mitimus, et damus, et cum omnibus rebus sibi pertinentibus, quas modo habet, et habitura erit in perpetuum, tam in ecclesiis quam in castellis, et cellis, et praediis aliis, sanctae Romanae ecclesiae, et apostolico Romano eam subiecimus, et subiugamus, ut sui muniminis praesidio, et succesorum suorum adiutorium semper maneat fultas: et secundum privilegium, quod ab ipso apostolico accepimus, contra omnes persecutiones, et contrarietates ab ipso apostolico semper defendatur, et subveniatur, atque auxilietur: et quia ob hoc statuimus in ipso privilegio, ut Romana ecclesia habeat inde censum per quinquenium, decem solidos aureos Valentiae: et nos, dum vixerimus, praelibatum censum semper solvamus, et posteritas nostra qui tenuerit praedictum castrum de Ager post nos. Sciatur a cunctis quia pro defensione ecclesiae Agerensis feci ego offerenda a domino apostolico Nicholao quinque millia solidos aureos Valentiae: similiter a domino apostolico Alexandro tria millia solidos aureos Valentiae, et decem captivos nigros. Hoc totum etiam facimus pro redemtione animarum nostrarum, et filiarum nostrarum, ac parentum nostrorum, ut in paradiso hereditent cum omnibus sanctis, et gaudeant in aeterna requie sine fine, comitantibus angelis. Omne namque supra dictum donum secundum ordinem superius comprensum; confirmamus, et corroboramus, et de nostro iure tradimus in dominium praefatae ecclesiae aeternaliter ad habendum, et ad fruendum, et posidendum. Et qui hoc voluerit dirumpere, aut per quamcumque ocasionem vel ingenium temptaverit hoc diluere, aut minuere, et de iure praefatae ecclesiae tollere, vel alienare, nullo modo possit facere, sed pro sola praesumtione, primum secundum saeculi leges hoc totum in triplo componat. Deinde sicut devastator et depraedator ecclesiae, anathematis vinculo, secundum privilegium Romanorum nostrae Agerensi ecclesiae factum, innodatus permaneat, et a liminibus sanctae Dei ecclesiae ab omni christiano caetu segregatum, et sequestratum se sentiat, donech recipiscat, et haec postea largitionis scriptura omnibus modis semper maneat firma per omnia saecula. = Quae est facta II. Nonas Aprilis, in octavo anno regis Philipi. = Sig+num Arnallus Mironis. = Sig+num Arsendis uxoris eius, qui non coacti, neque suasi, sed votive, ac potentialiter, per nostram bonam voluntatem, hanc cartam scribere iusimus, et manibus propriis, sicut soliti sumus, punctatim firmavimus, et a testibus firmari rogamus. = Sig+num Ludgardis vicecomitisae. = Sig+num Valentiae comitisse Paliarensis, nos ambe sorores hoc donum confirmamus. = Sig+num Berengarius vicecomiti. = Sig+num Bernardi Trasvarii. = Sig+num Berengario Isarni. = Sig+num Guaucerado Erimano. = Sig+num Guifredi Sanlani. = Sig+num Dalmatii Bernardi. = Sig+num Excopheto. = Sig+num Raimundi Bernardi. = Sig+num Berengario frater eius. = Sig+num Arnaldum Ermomir. = Sig+num Bernardi Mironis de Apila. = Sig+num Rotger Umbertes. = Sig+num Poncio Onofre. = Raimundus clericus rogatus scripsit in praefato die et anno. 

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...