XXVIII.
Judicium latum inter Hugonem, Archiep. Tarracon. et Guillermum Comitem ibidem Tarraconensem an. MCLXVIII. (1168) (Vid. pág. 157.)
Ex Cartul. eccl. Tarrac.
Ad notitiam cunctorum volumus pervenire, quod Hugo, Terrachonensis (se lee Terrachonenis) Archiepiscopus conquestus est domino Regi de Guillermo de Tarrachona de pluribus causis inferius anotatis. Et cum dies esset eis data propter hoc apud Dertosam, auditis allegationibus utriusque partis, judicia ibidem inter eos data fuerunt. Verum cum meliorationem utraque pars in ipsis judiciis juxta consuetudinem curiae postularet, assignata est eis dies apud Terrachonam. Ibique, residente domino Rege et Guillermo de Montepessulano, ac plena curia eis assistente, Episcoporum videlicet Guillermi Barchinonensis, P. Vicensis, P. Caesaraugust., S. Oscensis, P. etiam Sacristae Vicensis, laycorum vero nobilium Ar. de Castrovetulo, G. de Sto. Martino, Mirone, Judice de palacio, et aliorum multorum, judicia ibidem meliorata, et ea quae minus dicta fuerant, sunt completa, et sicut inferius scripta et ordinata sunt, utraque parte praesente, fuerunt in ipsa curia a supra dictis judicibus relata, et firmiter judicata. Primo adjudicatum fuit diffinitiva sententia curiae, et utriusque partis approbatione, quod pactum illud, et concordia quae facta fuerunt inter dominum B. Archiepiscopum et dominum Comitem Barchinon. Ray. et Rodbertum et uxorem ejus de duabus partibus civitatis Terrachonae et territorio suo remanentibus Archiepiscopo et Comiti, et tertia parte remanente Rodberto et uxori suae, sint rata et firma in perpetuum cum ipsa convenientia, quae fuit facta a parte Comitis eidem Rodberto, et uxori suae, sicut a testibus ostensa fuerint. Secundo adjudicatum fuit quod justitie civitatis Terrachon. fuissent restitutae in pristinum statum a Guillermo de Tarrachona (a: Hic Guillelmus Rodberti filius et haeres erat) consilio et laudamento Archiepiscopi atque Regis, salvis unicuique directis suis. Et Guillermus de Tarrachona juret Archiepiscopo propter justitia, quas contra voluntatem Archiepiscopi ejecerat, hoc non fecisse ad suum dedecus et deshonorem, si voluerit, vel emendet ei tantum de suo cum sacramento quantum voluerit, et dicat quod plus ei emendare non debet propter hoc factum se sciente. Tertio judicatum fuit sententia curiae et approbatione ipsius Guillermi, se non habere in civitate neque in territorio, chestas, neque toltas, neque forcias, et quod redirigatur ab eo, si aliquid inde abstulit vel abstulerit, infregit vel infregerit suis aclamationibus. Et si pro suis debitis dampnum aliquod evenit hominibus de Tarrachona, aut emendet, aut stet ad directum ipsis malefactoribus, et clamatoribus. Et si pro guerris quas fecit de Tarrachona, dampnum evenit ipsis hominibus de Tarrachona, redirigat his, qui perdiderunt, sicut visum et verum fuerit. Hoc adjecto quod de malefactis, quae venerunt Terrachonae et ejus territorio propter guerram Guillermi de Claro Monte, faciat, directum Guillermus de Tarrachona in manu Regis. Iterum judicaverunt quod Guillermus non faceret guerram de civitate Tarrachonae, vel suis territoriis nisi propter civitatem vel territorium, vel mandamento Archiepiscopi sive Regis. Si vero aliunde guerram fecerit, vel amicis suis auxilium praestaverit, et exeundo vel redeundo non fori fecerit, si ex hoc Terrachonae vel territorio malum evenerit, Guillermus propter hoc non teneatur. Judicaverunt iterum quod Archiepiscopus vel ecclesia Terraconae non debet habere fevos, quos milites tenent per Guillermum de Tarrachona, vel ipsum honorem, in quo ipse habet censum vel usaticum, absque ejus consilio. Alii vero homines qui libere suum honorem habent, possunt dare vel dimittere ecclesiae, si voluerint. Item judicaverunt, tam ex parte Archiepiscopi quam ex parte Guillermi, de honoribus, quos unus alteri aclamabat, quod utraque pars testes proferat, et quae pars melius recipi debeat, secundum providentiam et discrecionem curiae recipiatur. Adjudicaverunt etiam supra dicti judices quod Constantins (a) cum suis terminis, sicut producti testes ab Archiepisco (: Archiepiscopo) ostendendo terminaverunt, et sacramento confirmaverunt, sint in jus et dominium Sanctae Teclae et Archiepiscopi et successorum ejus in perpetuum. Iterum judicaverunt quod estachamentum quod Guillermus fecerat Archiepiscopo pro suis quaerimoniis sit solutum; quia Guillermus pro eisdem ipsis querimoniis, firmaverat directum voluntate Archiepiscopi in manu domini Regis. Et ex tunc si Archiepiscopus et sui habuerint quaerimoniam contra ipsum Guillermum, ipse Guillermus firmet directum domino Archiepiscopo, et … illud sibi et suis per suum juditium.
(a) Vicus est prope Tarraconam unico lapide ab ea urbe distans; qui num a Constantino originem et nomen habeat, alii disquirant. Vide Marcam Hispanicam.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.