XXIV.
Testimonium eorum qui deffinitioni seu cessioni duarum partium Tarraconensis urbis et campi a Roberto, eius Principe factae interfuerant, an. MCLXII (1162) (Vid. pág. 148.)
Ex Carthul. eccl. Tarrac.
Notum sit omnibus hominibus, quoniam Robertus Bordetus, Tarraconensis Princeps, et uxor ejus Agnes deffinierunt et dimisserunt duas partes civitatis Tarraconae et totius territori sui Raymundo, illustri Comiti Barchinonensi, quas duas partes idem Comes habuit et possedit. Haec autem deffinitio facta est Tarracona in ecclesia Santae Mariae in praesentia domini Bernardi, Tarraconensis Archiepiscopi, et Guillermi Barchinonensis, et Petri Vicensis Episcoporum, et B. de Castellet, qui delegati ab eodem Comite susceperunt hanc deffinitionem et laxationem factam a praedicto Roberto et uxore ejus Agnete com quodam lapide dato in signum perpetuae memoriae, et in presentia multorum virorum tam ecclesiasticorum quam laycorum. Tempore vero procedente post mortem ejusdem Comitis, et praedicti Roberti, Guillermo filio ejus et Agnete conjuge ejusdem Roberti negantibus hanc deffinitionem, sive laxationem fuisse factam, dies super hoc maxime, et super quibusdam aliis negotiis, est ipsis apud Barchinonam assignata, in qua per idoneos testes probaretur praedictum Robertum et Agnetem, conjugem ejus duas partes Tarraconae et totius territorii sui praedicto Comiti deffinivisse, sive, ut dictum est, dimissise. Quoniam ergo praedictus Guillermus, filius Roberti, et Agnes, mater ejus, juditium subterfugiunt, nolentes hujusmodi testificationem audire seu videre: ego Ildephonsus, Dei gratia Rex Aragonensis et Comes Barchinonensis, volens mihi in futurum providere, ne post mortem testium veritas hujus rei inficiaretur, consilio Baronum meorum, juditiaria quidem fretus potestate, in plena curia mea testimonia eorum cum juramento suscepi quorum nomina et modus juramenti inferius sunt adnotata. In primis Bernardus, Tarraconensis Archiepiscopus juramento dixit, quoniam ipse vidit et audivit, quando in ecclesia Sanctae Mariae, quae contigua est ipsi castro, Rodbertus, Princeps Tarraconae, et conjux ejus Agnes diffinierunt et tradiderunt cum quodam lapide Raymundo, Barchinonensi Comiti in manu sua, et in manu G. Barchinonensis Episcopi duas partes civitatis Tarraconae, et totius territorii sui, hoc solum modo retento, quod Comes relinqueret ipsis tantum de ipsa proprietate quantum idem Archiepiscopus, et G. Barchinonensis Episcopus, et B. de Castellet laudarent, et ut ipse Comes faciat ei tenere suam tertiam partem, quam per ipsum habet ad feudum. Guillermus, Barchinonensis Episcopus juramento dixit, quoniam ipse vidit, et audivit quando in ecclesia Sanctae Mariae, quae contigua est ipsi castro, Rodbertus, Princeps Tarracone, et conjux ejus Agnes diffinierunt et tradiderunt eum quodam lapide Raymundo Barchinonensi Comiti duas partes civitatis Tarraconae, et totius territorii, hoc solummodo retento quod Comes relinqueret ipsi tantum de ipsa proprietate quantum idem Archiepiscopus, et G. Barchinonensis, et B. de Castellet laudarent, et Comes ipse faceret ei tenere suam tertiam partem, quam per ipsum habet ad feudum. Hoc idem juravit Petrus, Tarraconensis ecclesiae canonicus, et Sendredus, ejusdem ecclesiae capellanus, et Ollarius de Passapera, et Petrus de Carcassona. Facta est haec juramentorum charta in civitate Barchinona, in pallatio praedicti Regis, et in ejus praesentia, et totius curiae anno millessimo centessimo sexagessimo secundo idibus frebuarii (februarii). = Signum Bernardi de Feixa. = Signum Calveti. = Signum Arnaldi studentis. = Sendredus, notarius Tarraconensis Sedis et presbyter hoc scripsit, litteris adjectis in linea XI. die et anno quo supra.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.