LIII.
Bulla Joannis XXII. qua a crucis delatione in aliena provintia Archiepiscopum Toletanum admonet abstinere, an. M.CCC.XX. (1320) (Vid. pág. 202.)
Ex Cartul. eccl. Tarrac.
Joannes Episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Nuper auditui nostri Apostolatus innotuit quod dum venerabilis frater noster Joannes, Archiepiscopus Toletanus ad ecclesiam suam Toletanam accedens, cum per Caesaraugustanam et Tarraconensem provincias transitum faceret, contigisset, ut ante se per easdem provincias crucem faceret, uti credens suo jure, deferre, venerabiles fratres nostri Caesaraugustanus, et Tarraconensis Archiepiscopi dicentes, id eidem Archiepiscopo non competere, nec licere, praedictum Archiepiscopum Toletanum, quem propter hoc asserebant virtute quarundam Constitutionum provincialum, excommunicationis sententiam incurrisse, fecerunt excommunicatum publice denuntiare. Nos vero dicto Toletano Archiepiscopo in hac parte providere volentes, ipsum a data sententia excommunicationis de consilio fratrum nostrorum absolvimus ad cautelam, cum eo, quamvis post denuntiationem hujusmodi abstinuisse dicatur a divinis, super irregularitate tamen, si qua dicta sententia ligatus celebrando divina, vel immiscendo se ipsis contraxisset forsitan, dispensando. Et insuper, ut scandalis et perturbationibus, quae possunt occasione praemissorum oriri, salubriter obvietur, et plenius cognoscatur de jure partium earundem, praefatum negotium ad nostrum Apostolicae Sedis reservantes examen, partibus ipsis districtius inhibemus, ne ipso pendente negotio, in illo praesumatur aliquam facere novitatem, et injungentes dicto Archiepiscopo Toletano, ut interim ab usu dictae deferendae crucis per provincias supra dictas studeat abstinere, nisi aliter super hoc per Sedem Apostolicam fuerit ordinatum; ac mandantes partibus supra dictis ut post quindenam Resurrectionis Domini diem venturum per sufficientes et idoneos procuratores peremptorie cum omnibus actis, juribus et monumentis hujusmodi negotium contingentibus, Apostolico se conspectui representent in negotio ipso legitime processuri, et facturi, et recepturi quod justitia succedebit. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrarum absolutionis, revocationis, inhibitionis, monicionis, et mandati infringere, vel ausu temerario ei contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Avennione XII. kalendas decembris pontificatus nostri anno quarto.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.