diumenge, 12 de febrer del 2023

VII. Confirmatio praecedentis venditionis.

VII. 

Confirmatio praecedentis venditionis. (Vid. pág. 138.)

Ex cod. arch.

(N. E. 1199; Pedro II de Aragón)

Notum sit cunctis quod ego Petrus Dei gratia Rex Aragonum et Comes Barchinonae propter multa servitia quae Domino Patri nostro illustrissimo Regi foelicis memoria contulisti, et mihi cotidie confers, dono tibi Guillermo Durforti et tuis meas duas partes de ipsis balneis et curtalibus cum eorum pertinentiis cum introhitibus (h : introitibus) et exitibus eorum, sicut melius habeo et habere debeo per vocem genitorum meorum, in burgo Barchinonae ad ipsum castrum novum. Et laudo et concedo tibi et tuis illam tertiam partem quam de praefatis balneis emisti de filiis Benestruchi Alfaguimi (alfaquí Bonastruch). Terminantur autem praefata balnea universa cum eorum curtalibus ab oriente et meridie in callibus publicis, ab occidente in tenedone Arnaldi Ferrer, a cirtio (: circio) in domibus quae fuerunt Guillermi de Vico. Sicut ab istis terminis concluduntur et terminantur haec omnia praenominata cum eorum eximentis dono et concedo tibi et tuis ut melius dici vel intelligi potest ad tuum tuorumque salvamentum de meo jure in tuum trado dominium et potestatem ad tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium ad quidquid inde vel exinde facere volueris ad tuam voluntatem, sine vinculo ullius hominis vel foemina, et sine ullo retentu. Si quis tamen hoc disrumpere voluerit, nil valeat, sed supra dicta in duplo componat, et insuper haec mea donationis et concessionis carta omni tempore maneat firma. Datum Barchinonae per manum Joannis de Berix, Domini Regis notarii, et mandato ejus scripta anno Domini millessimo centessimo nonagessimo nono mense junii. = Signum + Petri Regis Aragonum et Comitis Barchinonae. = S+num Artalli Dalagon. = S+num Assalicus de Gudal. = S+num Michaelis de Lusia. = S+num Petri Castan. = Sig+num Bernardi de Portella. = Sig+num Dalmacii de Crexel. = Sig+num Arnaldi de Fuxano. = + Petrus Ausonensis Sacrista. = Signum + Joannis Baxerusis, Domini Regis notarii. (: N. E. Joannis de Berix, ut supra)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...