VI.
Testamentum sacramentale Ricardi sacristae Ausonensis, anno MC (1100).
(V. pág. 53.)
Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. n. 1553.
Sanctorum patrum constitutionibus, et mundanae legis probatissimis sanctionibus, quoniam decretum est de collatis ecclesiasticis rebus, ut in earum iure persistant aeternis firmitatibus; propterea nos testes sacerdos Arbertus, Bernardus, atque Raimundus, ultimae voluntatis Ricardi sacristae morientis verissimi cognitores ipsius testationis, ordinatione supterius adnotati iudicis, coram sacerdote et testibus testificamur iurando manibus propriis super altare Sanctae Mariae villae Leonis, nos vidisse et audisse quando et quomodo idem Ricardus longâ infirmitate detentus, mente tamen sanus, suam voluntatem scribere fecit, et tertii ordinis modo alligari praecepit, quia per se scribere omnino nequivit. Sed quia ab his, quibus hoc iniunexit faciendum, videtur esse qualibet arte neglectem, illius legis ordinem non valentes vel nolentes sollempniter adimplere; nos ideo ne illorum calliditate vel impossibilitate ius depereat sanctae matris ecclesiae, sicut praecipitur in alia lege, scriptam voluntatem illius defuncti quomodo continetur in eius testatione veraciter hic facimus inserere legali auctoritate, qualiter ipse contulit sedis Sancti Petri ecclesiae victui eiusdem Kannonicae. Est autem ordo ipsius donationis et dimissionis tantus et talis de rebus supterius insertis. Dedit autem et dimissit Domino Deo et Sancto Petro omnem suum alodium, quod habebat in rivo Meritabili, in cunctis locis in quibus ipse habebat vel habere debebat quibuscumque modis, eo ordine ut Berengarius frater eius, et Berengarius clericus nepos illius teneant et habeant ipsum alodium dum vixerint, et donent censum carnis kannonicae eiusdem sedis quod inde exit: caetera habeant ipsi aequaliter, et post eorum discessum sit eiusdem kannonicae solidum et libere alodium.
Et dimissit Sancto Petro seniori suo duos libros óptimos, in quibus sunt expositiones Marchi, Mathei, et Luchae, et unum collectaneum, et quatuor almocelias óptimas ad servitium altaris, ut nullus homo daret eas, nec venderet, neque mitteret in alios usus; et quatuor kandelabra ferrea, et urceolum, et concham: et altari iam dicti Sancti Petri duo manutergia, quae stent in columnis; et ad cooperiendam crucem maiorem tantum argenti unde fieret cooperta usque ad finem sicut caeptum est. Et insuper eidem Sancto Petro et Sanctae Mariae Rivipollensis coenobii dimissit XIII. libras argenti, et Arnallo clerico eiusdem Sancti Petri clausum quod commutavit cum Raimundo Guiberti dimissit, et Martino clerico domos quas tenet Bernardus Gischafredi, et clausum cum eis, et tunicam suam meliorem, et birrum dimisit, et quartas III. vini. Domus autem eius, quas habebat in Vico, in quibus tunc habitabat, dimissit Berengario Petri cum ortis et arboribus, et medietatem ex suis vasis maioribus et capam meliorem et superpellitium, et unum lectum ex melioribus eius pannis, et sarracenam nomine Mariam, et omnes veteres pannos, et cuncta minora vascula, quae erant in supra dictis domibus; et altari eiusdem Sancti Nicholai omnia ferramenta sua dimissit. Ecclesiae autem Sancti Thomae, quam ipse cum fratre suo hedificaverat, dimissit omne alodium quod habebat et habere debebat in omnibus locis ex ea parte rivi Gurri, in qua ipsa ecclesia est, et ultra ipsum rivum domos, quas emerat de Geriberto Guillermi, et clausum, et in Artesso omne alodium quod habebat, medietatem in diebus Bernardi Amalrici, et eidem Bernardo aliam medietatem, et post obitum Bernardi totum solide et libere sit ecclesiae iam dictae Sancti Thomae, et medietatem suorum vasorum maiorum dimissit eidem ecclesiae Sancti Thomae.
Haec est namque supra dicti Ricardi testatoris ultima voluntas de supra dictis rebus, quam nos sicut dictum est superius legaliter publicando, his conditionibus editis infra constitutum legibus ad plenum effectum perduximus, et nullâ fraude suppressimus, sed secundum voluntatem ipsius testatoris, iuxta praeceptum illius legis, in qua absolute praecipitur de voluntate scripta morientis ante sex menses, sicut dictum est superius, coram sacerdote et testibus, ut verius credatur ab omnibus, iurando confirmavimus, et testium ac iudicis signis et subscriptionibus confirmari fecimus infra tempus sepe dictum legibus, scilicet IIII. Kalendarum Aprilis anno XLI. regni regis Philipi. = Arbertus sacerdos. = Sig+num Raimundi Gerberti. = Sig+num Bernardi Petri, qui haec omnino perfecimus, sicut dictum est superius. = Sig+num Guillermi subdiaconi. = Bernardus sacerdos. = Guillermus + = Poncius + levita. = Iudex Guilelmus + hoc confirmo legibus. = Berengarius paraphonista hic adsunt sua scripta +. = Berengarius levita qui hoc scripsit + die et anuo quo supra.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.