XXXIV.
Scriptura fundationis ac dotationis monasterii S. Martialis in Monte Signo, anno Domini MLXVI. (V. pág. 201.)
Ex autogr. in arch. S. Salvator. Bredensis.
(N. E. las tildes no están en el original)
Apostólica atque evangélica verídica refert página, et in canticis canticorum prefigurant epythalamia, quod sponsa Xpi sit ecclesia, que de eius latere formata, anulo fidei est subarrata, et sacri fontis undâ purificata. Unde bene huic aedificatur domus oracionis, in qua per lavacrum regenerationis pariat filios adoptionis, et in die suae disponsationis celebratur festivitas sacerdotalis consecrationis. Quapropter in Xpi nomine ego Guilelmus, gratiâ Dei pontifex Ausonensis principalis aecclesiae, videns Sancti Marcialis ecclesiam inter duo Montis Signa edificatam, ad principium fluentis Tordariae, ad sanctae sedis Ausonensis diocesim pertinere, curavi dedicacionis sollempnitatem consecrando adimplere, et per hanc dotalium tabularum auctoritatem res adquisitas et adquirendas conferre: ut episcopali confirmatione traditas nemo possit ab eiusdem Sancti Marcialis ecclesia iure extorquere; sed omni tempore, et abbas, et monachi ibi in monasterio, et reliqui Deo servientes possint secure possidere. Ubi eciam monachorum precibus, domnique Umberti, eiusque coniugis nomine Sicardis, eorumque filii nomine Guilelmi, aliorumque, Guifredum ordinavi noviter abbatem, ante quem nullus alius abbas locum rexerat multum pauperem. Merito igitur est ordinatus, quoniam a puericia in sacris litteris edoctus, et in monástica regula est educatus, et locus ille Sancti Marcialis per eius curam in monasterium est edificatus, ubi primum cum paucis monachis ieiuniis et vario labore fuit coangustatus. Per huius igitur dotis auctoritatem ego Guilelmus predictus presul, episcopali simul et canonicali firmitate corroboro prefato Sancti Marcialis monasterio omne alodium iuste datum et dandum, et omnes res fidelium oblatione adquisitas et adquirendas, ut tam novus abbas Guifredus, quam eius omnes successores ullo umquam tempore in predicti monasterii servicio teneant, vel utilitate possidendas instituant, vel disponendas disponant. Si quis vero laicus vel clericus cuiuscunque dignitatis aut mediocritatis contra... sive imobiles... dicti monasterii iure... aut quocumque modo auferri fecerit, nisi rediderit, aut emendaverit, et se castigaverit, excomunicatum se noverit. Ita quod omnis sexus et etatis persona sub hac interdictione feriatur excommunicatione, ut cum Iuda traditore Domini tabescat malediccione, pereat dissolucione, et infernalis baratri perpetua condempnatione.
Ordo ergo rerum, quas pro salute corporum et animarum fideles in consecratione et ante consecrationem sancte Marcialis ecclesie contulerunt, sic incipit. In primis omne alodium ubi monasterium constructum est, et omne alodium per circuitum, scilicet, domos, terre culte et ereme, et diverse arbores, et aque, et ductus, et reductus aquarum, petre, prona, plana, et ardua, et pascua, et omnia in omnibus pertinencia, que bonus et nobilis vir Umbertus per vocem genitoris habens, et eius pia coniux Sicardis per vocem decimi noscuntur eidem Sancto Marciali dedisse votive ac potencialiter, nihil ex his retinentes sibi et liberis suis, quod possit esse in contrarietate, sive in placito, vel in placitis vel actibus, nisi solam suam principalem defensionem: hec tota ab integro cum primiciis, et decimis, et taschis, et omnibus placitis, aliisque serviciis , et omnibus afrontacionibus, ita per hanc dotem sint predicte ecclesie Sancti Marcialis perpetuo confirmata sub vinculo predicte excomunicationis. Similiter et omnia illa alodia in comitatu Ierundensi in loco vocitato Amenula, et apud Tordariam loco quem dicunt Casellas, et in plano etiam apud Pinetam, et in rivo sub monte Palacio alodium cum molendino, et in alio loco apud kastrum Lauretum, et in Macianeto, et in loco Gerundensi dicto Stagneolo: et in comitatu Barchinonaensi apud locum Palacium, ad ipsa Olzeta, ipso manso de condam Guadaldo vel de Petro, vel manso de Lorico prope Sancta Maria, cum alodio: atque in villa Castanea in Monte Signo, que ipsi donatores predicti dederunt ecclesie Sancti Marcialis, confirmata maneant sub nexu excomunicationis. Preterea alodia cum omnibus hedificiis et pertinenciis in valle quam dicunt Arbucias, et in loco nominato Kastaneario, et in rivo Croso terras et vineas, atque alia alodia in ínsula ad ripam Tordariae inter ecclesiam Sancti Iuliani, sanctique Stephani de Palacio, et vineas quas vocant Oldesindas in Monte Signo, que Gerberga, mater prefati Umberti, omnia noscitur ipsi ecclesie Sancti Marcialis quibuscumque modis dedisse, alligata maneant sub hac excomunicatione. Deinde omne alodium apud marítima in loco vocato Argentona (vel Argenema) ubi cognominatur Civitas fracta vel Alcrona, videlicet, terras et vineas in planis et montuosis cum omnibus suis pertinenciis, que Otto Vivas et eius uxor noscuntur Sancto Marciali tribuisse, prescripta excomunicatione... in dote. Insuper et domum cum solo et clausis, et terras... cultas et heremas in territorio Vallensi, quas Ermengaudus et Isarnus Floridii Sancto Marciali contulerunt, et terras ac vineas quas in locis Corrone et Samalucio fideles dedere, atque boschum cum alodio, scilicet, terras, et vineas in termino de Perticacio et apud Palacium, quas fidelium largicio et predicti abbatis emptio prebuere Sancti Marcialis monasterio, presentis dotis stabiliat atque retentet excomunicatio. Nam et sub hac stabilitate permaneat illud alodium apud Pineta in valle Lubrica, quod simul cum domibus, et ortis, et triliis, et vineis et arboribus diversis quidam peregrinus Ermomirus dictus, cum uxore sua Imperia nomine, concessit Sancti Marcialis ecclesie. Sic etiam sit firmum illud alodium in Gerundensi kastro Caciano in planicie, quod quidam vir Gozpertus Guadamiri simul cum coniuge scitur Sancto Marciali dedisse: et illud alodium de Crossannis et de marítimo (quod) Guilia Umberti soror et eius filius noscuntur contulisse: et due partes unius mansi in loco Brugedors nominato, quas Geraldus Gozfredi dedit Sancti Marcialis monasterio: et pecia II. alodii quam Remundus Gozperti tribuit Sancto Marciali in Ierundensi in plano Viliarii: et alodium quod prebuit Guilla de Collo simul cum filio suo Bremundo: et due pecie terre quas dederunt ambo in vicino de Sancto Ipolito: et alodium in parrochia Ursali, et illud quod est apud Sanctam Columbam de Vineolis. Hec quoque confirmatio constringat alodium illud in Monte Signo in loco Vivario, quod Willelmus Poncii largitus est Sancti Marcialis monasterio. Quecumque igitur prescripta sunt, et que per scripturam a fidelibus data, et danda, et quibuscumque modis debitis predicto S. Marcialis monasterio concedenda, ego inquam Guilielmus Ausonensis sedis episcopus pontificali excommunicatione confirmo, et meae manus scripturâ ac propio signo huius dotis libellum pro firmitatis indicio ita corroboro.
Ego Wdelardus Gaucefredi dono ad Beatum Marcialem in presenti dedicatione omnem meam hereditatem, quam habeo in duobus mansibus de Macianeto (Maçanet), vel in aliis alodibus, que in quibusque locis mater mea noscitur ipsi ecclesiae S. Marcialis quibuscumque modis dedisse: ita ut nec ego nec ulla persona per me requirat aliquid in his alodibus. = Sig+num Wdelardus Gaufredi.
Ego Bernardus Gaufredi dono ad Sanctum Marcialem hoc quod habeo in duobus mansis de Stagneolo, et in aliis duobus de Macianeto (pone Macaneto), et in unam peciam terre in iam dicto Macianeto, et in aliis alodiis, que dedit mater mea ad iam dictum cenobium, voces quas abeo et abere debeo, ita ut nec ego nec ulla persona per me requirat aliquid in his alodiis. = Sig+num Bernardus Gaufredi. = Wilielmus gratiâ Dei episcopus Ausonensis ecclesiae +. = Ermengaudus arkidiaconus SS. = Heribaldus portitor legis SS. = Guilabertus diachonus SS. = Sig+num Remundi iudicis, Bonifilii prolis SS. = Bonucius sacerd. SS. = Petrus levita +. = Raimundus diachonus SS. = Benedictus diachonus SS. = Amatus levita SS. = Seniofredus sacer SS. = Ermemirus sacerdos SS. = Petrus subdiachonus SS. = Bernardus subdiachonus SS. = Herallus canonicus et sacerdos SS. = Andreas abbas +. = Suniarius gratiâ Dei abbas (scilicet Bredensis). = Amatus monachus SS. = Berillus grammaticus SS. = Bonifilius monachus SS. = Stephanus monachus et pbr SS. = Bernardus sacerdos SS. = Suniarius monachus prepositus. = Sig+num Guinardus Sindredi. = Sig+num Umberti prolis Ottoni. = Sig+num Sicardis femina, qui hanc dotem sub tali modo firmamus, ut omni tempore iam dictum monasterium sub nostro patrocinio vel defensione consistat, tam ipsum, quam omnes res eius adquisitas, vel adquirendas, et similiter fiat de ipsum filium, qui post nostrum obitum nostrum honorem de Monte Signo habuerit.
Wifredus abbas, qui amore Dei et Sancti Marcialis honore hanc dotem per se ipsum VI. Idus Decembris, et in anno millesimo LX.VI. ab incarnatione Domini scripsit cum litteris superpositis, et VI. anno Philippi regis Francorum sub+scripsit.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.