dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXV. Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi.

XXXV. 

Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi. (Vid. pág. 123) 

Ex arch. monast. S. Petri Campirotundi. 

Noverint presentes et futuri quod ego Ildefonsus, Rex Aragonensium et Comes Barchinonensium pariterque Bisuldunensium... in regno meo quosdam homines sine mensura et sine ratione causa ospitalitatis oprimere et vexare ecclesiam Dei et maxime monasterium Campirotundi quod nostri antiquitus in montanis et in infructuosis ...ticaverunt, statuimus atque praecipimus in perpetuum observari, ut in supra dicto monasterio nulla persona quaecumque sit, ibi gratis ad ospitandum suscepta audeat ab abitato... carnes requirere, nisi in dominica die et in feria III. et in feria V. nec cogantur emere carnes, sed suficiant ospitibus tales carnes quales de reditibus suis annuatim... piunt. Aliis vero diebus dentur ospitibus tales cibi, quales et monachi in suo refectorio comedunt, scilicet, caseus, ova, legumina. De annona autem dentur duabus equitaturis eorum I. eminale continens in se XXX. libras, cum quo pistor monasterii suscipit annonam ad panem faciendum. Pignora etiam nemini extraantur. Si autem aliquis hoc quae supradiximus karitatis gratia largiri per violentiam vel per tirannidem aliquid requesierit, ei omnino omnia denegentur. Et si propter hoc aliquam laesionem vel invasionem monasterio vel rebus vel hominibus monasterii fecerit, sicut de sacrilegio Abbati et Senioribus loci reus teneatur, et in curiam nostram ad nostram voluntatem faciendam veniat. Ponimus etiam sub defensione et securitate nostra omnes qui ad forum eiusdem loci venerint a dominica die usque in feria III. Termini autem fori sunt ab oriente usque ad planum Jocatorium, ab occidente usque ad pontem novum Securiarum, a septentrione usque ad cortale quod vocatur Coma armata et in circuitu secundum terminos quos posuimus. Aliis vero diebus quando forum non celebratur erunt termini monasterii a monte Landrici usque ad montem Paradele, et a monte Clariane usque ad mansum qui vocatur Coma et in circuitu. Quicumque infra supra dictos terminos hominibus vel rebus monasterii aliquam lesionem vel invasionem vel pignorationem sine consilio Abbatis vel Seniorum fecerit sive in die fori sive in aliis diebus, si miles fuerit, centum solidos Abbati persolvat, et reus nostrae curiae teneatur: si pedes fuerit, quinquaginta persolvat et reus nostrae curiae teneatur. Preterea in terris, in possessionibus, in hominibus et in rebus monasterii ubicumque sint vel qualescumque sint quicumque in eis lesionem, invasionem, pignorationem vel aliquod malum fecerit, si miles fuerit Abbati centum solidos restituat: si pedes quinquaginta, et reus nostrae curiae teneatur (a: Decretum hoc data caret, quia non scriptura ordinationis est, sed ipsius mandati praeconizatio.)

XXXIV. Judicatum pro Dodone, Abbate Campirotundi et Seniofredo Abb. S. Laurentii de Baga. DCCCCLXXXVIII. (988)

XXXIV. 

Judicatum pro Dodone, Abbate Campirotundi et Seniofredo Abb. S. Laurentii de Baga. DCCCCLXXXVIII. (988) (Vid. pág. 117.)

Ex autogr. in arch. monast. S. Petri Campirotundi. 

Notitia per Adortanem judicum facta ante Domno prefulgidoque Olibano Comite, a cuius presentia residebant sacerdotes, id est Balderico et Balasco, et judices id est Aurutio et Seniuldo et Marco presbiteroque et judice, maioresque natu id est Guandalgaudis Vices Comitis et Auriolus (Oriol) et Bonefilius et Tetbertus et Wilabertus et Raudegarius et Tassio et Fredolo et Amalrigo et Arnallus et Ervigius et aliorum multorum bonorum hominum qui ibidem aderant, ubi venerunt Abbates coenobiis illis, id est Dodo Abba coenobii Sancti Petri Campo rotundo et Durando monaco qui et mandatarium Abbatis Seniofredi monasterii Sancti Laurentii de Bagazano altercantes in alterutrum de ipsa densicula quod et rustice nuncupatur bosco, qui sistitur infra termines de ipsa oliva atque de Bestracano: ex utraque parte preferentes testes vel scriptis quod condam Domnus Bonefilius Comes qui et Episcopus instituit singulis ob remedium animae suae unusquisque eorum adserentes ecclesiae matris meae cessit similiter et mei ecclesiae matris cessit, de fines ac terminio Olivae est, et alius non ita sed de Bestrecano (Bestracano). Et ideo superflue excusantes lex pro petra corripit ut omnis improbitas facillime coerceatur. Aeterno et enim Deo arcanoque consilio humanae fragilitatis consulis concreto limo hominem formavit, cuius ex costa adjutricem parem definxit, scilicet ut quem decora similitudo extollebat dierum ac temporum solitudo longe protensa non terreret. Nam quamdam ex hinc causa exigente quogente taliter coelitus sententia per eosdem jam terra incolita esse videtur: ac denique adveniente in orbe Spiritu Sancto fabricatoris Noe plasme suae agnito verbis tantum modo adorato, ast facultatibus diversis sanctis suis baselisci diutius honorato, et utique congruum quia ipse qui largitus maiora non est in abolitione eorum peccata resistendo minora. Idcirco magnum est titulus donationis quod nemo potest inrumpere actum largitatis quod promisit condam supra scripti Antistis animo et expontanea sua, nullus quogentis imperio, nec suadentis ingenio, sed quod fecit libenter debet amplecti, sed hac de re crebrius arbitrali sumus et nullo modo arbitrari quivimus, cuius propriae sit causae quia densis lato non definivit propriae cuius fieret densa. Igitur et nos ac denique licet statuta nascendi tempus et finem quam unusquisque transeat ignoramus sed ut sors nobis praestat et ut aetiam aput hominibus laus largiatur, congruit nobis terminum consultissimum ponere secuturis, ut deincebs vel amodum quieta maneat eorum altercatio, et tunc unusquisque quod nunc hic decreverimus suo debet vindicari dominio. Ordinamus denique medietatem ipsius densae (bosch, bosc; bosque) uni ecclesiae, et medietatem alteri perpetim utrisque habitura. Quisquis autem suprastitiosus amodo vel ad futurum extiterit, non valeat eius fabella quamvis pulcra, sed inanis et absque profectu permaneat, et insuper componat in vinculo a partique nostrae auri libras II et in antea hanc sanctionibus nostrae omne per evum valitura stabilique sanximus. Facta notitia cautionis XIII kalendas decembres anno I regnante Ugone Rege. = Oliba Comes gratia Dei ss. = Sig+num Guandalgadis Vices Comes. = Sig+num Auriolus. = Miro ss. = Sig+num Bonefilio. = Sig+num Arnallus. = Sig+num Ato. = Sig+num Fruila. = Sig+num Oliba medicus. = Sig+num Ansulfus. = + Aurucio ss. = Eroigius presbiter quodnomento Marco, qui et judex qui haec scripsi et sub+scripsi die et anno quod supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...