diumenge, 18 de desembre del 2022

VII. Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120)

VII. 

Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120) (Vid. pág. 34).

Ex. arch. eccl. Colleg. Villaebertrandi.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Arnallus, Gerundensis ecclesiae Sacrista, divino tactus amore, non coactus set propria sponte propter Deum et remedium animae meae dono, concedo atque trado omnipotenti Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Villaebertrandi et Petro, eiusdem loci Abbati suisque successoribus et clericis ibidem Deo servientibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum ipsas meas domos in quibus ego maneo quas habeo et teneo per meum alodium intra muros Gerundae civitatis simul cum ipsa turre et orto qui ibidem est quae aderent muro eiusdem urbis versus meridiem super portam quae dicitur Ruphini. Praefatae autem domus sicut abentur et continentur cum suis quatuor affrontationibus et cum exitibus et regressibus earum et cum solo et cortilio et super positis a sumo (con dos eses iniciales, ssumo) usque deorsum et cum omnibus ad se qualicumque modo pertinentibus et sicut ego melius habeo et teneo, sic de meo jure et potestate transfero eas in jus et possesionem praelibatae ecclesiae ad suum francum alodium cum omnibus vocibus quas ibidem habeo et cum omni sua integritate jure perpetuo. Tali modo ut Raimundus quem vocant Cabuscholae (caput scholae), nepos meus habeat eas per manum Abbatis Villaebertrandi post me in vita sua et donet in Pascha II. libras cerae, et in Natale Domini similiter ecclesiae Sanctae Mariae Sedis Gerundae, et faciat inde singulos ceros (cereos) qui ardeant ad ostium cori juxta tribunal. Post mortem vero ipsius Raimundi Abbas Villaebertrandi et fratres ipsius loci eligant unum presbiterum qui sit cannonicus Gerundensis ecclesiae, quem illis melius placuerit, qui abeat eas secundum voluntatem illorum et faciat hoc servicium in praedictis festivitatibus et ita fiat usque in finem seculi. Et nulli Abbatum vel canonicorum ipsius loci sit unquam licitum praedictas domos dare, vendere vel impugnare (se suele encontrar impignorare, pignorar; penyora; en este caso impugnar) vel aliquomodo ab eadem ecclesia alienare, sed semper maneant in dominium et jus et possesionem praephatae ecclesiae, et in unum et ospicium et servicium Abbatis et canonicorum ipsius loci secundum suam voluntatem, servata conditione quae superius scripta est. Si quis hanc cartam meae spontaneae donacionis infringere temptaverit, nil valeat, sed iram omnipotentis Dei incurrat et insuper vinculo excomunicationis subjaceat donec resipiscat, hac carta firma persistente. Quae facta est idus aprilis anno XIII. regni Ludovici Regis.

Arnallus Johannis presbiter et Sacrista suscribo qui hanc cartam fieri jussi, firmavi, firmarique rogavi. = Raymundus presbiter suscribo. (se pierde la b de subscribo) = Sig+num Arnalli canonici. = Sig+num Petri canonici. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Petrus Levita qui hanc cartam donationis scripsi sub die et + anno quo supra.

VI. Fundatio cujusdam cappellaniae in monasterio Villaebertrandi ab Ildephonso Rege Aragonum an. MCXCIV. (1195)

VI.

Fundatio cujusdam cappellaniae in monasterio Villaebertrandi ab Ildephonso Rege Aragonum an. MCXCIV. (1195) (Vid. pág. 32). 

Ex arch. in eccl. Colleg. Villaebertrandi. 

Tam presentibus quam futuris notum fieri volumus et manifestum, quod nos Ildefonsus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Marchio Provintia; statuimus perpetuo in monasterio Villaebertrandi quemdam presbiterum qui cotidie pro salute animae nostrae et nostrorum predecessorum missam spetialiter celebret in altare Sancti Petri, et cetera divina misteria in eadem ecclesia. 

Ad quem siquidem presbiterum tenendum in perpetuum damus, laudamus, concedimus et cum hac presenti scriptura tradimus Abbati totique conventui praedicti monasterii praesenti et futuro in parrochiae de Lagusteria (Llagostera) unum hominem Tomem nomine, et in parrochia Sancti Stephani de Calidis (Caldes) Guillermum Sicfredi, et Guillermum Beniamin (Benjamín, ben Jamín, Iamín y variantes hebreas y árabes) cum mansis eorum et cum facultatibus et possesionibus suis mobilibus et inmobilibus (se lee inmmobilibus) hoc modo videlicet quod de cetero exempli, dimissi et liberati ex toto a potestate et proprietate nostra atque nostrorum fiant et efficiantur proprii et solidi homines jam dicti monasterii et Abbatis tociusque eiusdem loci conventus ipsi et qui eis in dictis capitibus mansis eorum succederent et serviant et faciant sepe dicto monasterio et Abbati atque conventui quecumque nobis et nostris facere habent et facere tenentur, nec amplius nobis aut nostris quicquam servitii debiti sive indebiti facere teneantur. Praedictos autem homines cum mansis et universis rebus eorum mobilibus et immobilibus per proprium et franchum alodium damus atque concedimus praenominato monasterio et Abbati totique conventui eiusdem in perpetuum sine aliqua retentione, sicut melius et salubrius dici et intelligi potest, ad bonum et profectum eiusdem monasterii et Abbatis tociusque conventus; ita tamen quod non liceat eis huiusmodi donationem quam pro tenendo sacerdote stabilimus, vendere, impignorare, afeudare sive aliquo modo alienare, set in perpetuum constet ad servicium praelibati monasterii, sicut dictum est, nulla obstante causa aliquo tempore. Datum Gerundae per manum Johannis Beraxensis mense novembris sub anno ab Incarnato Domino MCXCIIII (1194). 

Signum + Ildefonsi Regis Aragonum, Comitis Barchinonae, et Marchio Provintiae. = Sig+num Dalmacii de Palaciolo. = Sig+num Guillermi de Granata. = Sig+num Arnaldi de Sadaone. = Sig+num Raimundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. = Sig+num Johannis Beraxensis Domini Regis notarii qui hanc cartam scripsit mense et anno prefixo cum litteris supra positis in XIIII linea ubi dicitur afeudare

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...