dimecres, 14 de desembre del 2022

VIII. Adventus et receptio Domini Episcopi.

VIII.


Adventus
et receptio Domini Episcopi. (Vid. pág. 68).


Ex
Act. capitular. eccl. Gerund. eod. ann.


Die
Dominica XII julii 1528 inter X et XI horas ante meridiem rumores
audiebantur in civitate et tumultus fiebat de domino Episcopo.
Adventabat enim et nunciatum est in sua villa de Baschara hac proxime
nocte preterita dormivisse, quodque in castro de Mediniano ad
prandium esse venturum. Deinde alius nuntius et viatores quidam post
paulum jam ad Medinianum venisse nunciabant. Praecedebant amici et
servitores ac familiares subsequebantur alii noti cives milites ad
eum salutandum, et demum omnis populus occurrebat ad adventum Domini
post tam longam absentiam. Alii vero Medianum attigerunt, alii ad
Costam rubeam, ad Pontem, ad Crucem cohopertam, alii senes vel
graviores personae, prout Jurati et consiliarii civitatis eum suis
insignibus et massis erectis ad capellam seu ecclesiam Beatae Mariae
de Pilario obviam ierunt. Veniebat in lectica dictus Reverendissimus
Dominus Episcopus fractus ex itinere et captivitate septem mensium
peracta in posse Gallorum apud Marsiliam maceratus, omnibus bonis
expoliatus cum longa barba tristitiam pre se ferente. Pergebant
familiares sui tenuis vestibus induti prout solent evadentes e
captivitate. Senes cum mulieribus et parvulis ad portam urbis
properabant. Interim inter quintam et sextam horas post meridiem de
lectica mulam conscendens appropinquabat dominus Episcopus ad portam
magna militum caterva constipatus inter Juratos et consiliarios
civitatis existens. Sicque ingressus civitatem equitabat. Non enim
recta via per portam quae Supraporta dicitur ibat ad ecclesiam Sedis,
sed egrediendo plateam Sancti Petri ad dexteram per vicum magnum qui
per medium civitatem secat, declinavit, indeque ad plateam Sancti
Felicis et plateam Caulium perveniens ad Pontem lapideum usque
perrexit. Deinde ad plateam Vini flectendo per per vicum Civium et
plateam Olei ac novissime per vicum Calli seu Sancti Laurentii
ecclesiam Sedis appropinquabat. Interim vero trahebantur duae
 campanae
majores et processio in eadem ecclesia parabatur. Hora vero
competenti processionaliter canonici et alii clerici ecclesiae cruce
maiori precedente obviam per descensum scalae ibant hoc videlicet
modo: quod canonici et antiquiores precedebant, coeteri vero per
ordinem sequebantur: crux in superiori parte scalae stetit: processio
autem suo ordine predicto in duos consuetos choros partita per scalam
descendebat, quousque antiquiores in plano inferiori pervenerunt.
Tunc consistentes expectabant dominum Episcopum qui jam
appropinquabat. Cum vero ipse dominus Episcopus pervenisset ad pedem scale et a vectura descendisset ad primum planum scalae cum
consiliariis, militibus et aliis primariis civitatis in multitudine
grandi conscendit, ubi humanisse inter amplexus quosdam de canonicis
qui proprius aderant manum sibi deosculantibus salutavit. Repente
Precentores qui octo fuerant electi cum capis ibi jam parati
inchoarunt Te Deum laudamus cum sollemni cantu. Sicque revertentes ad
ecclesiam non priori ordine quo venerant sed antiquiores ultimi
incedebant cruce precedente cantantibus organis et pulsantibus
campanis ad altare majus pervenerunt. Postquam vero Te Deum finem
fecit, dictus dominus Episcopus dixit versiculum Benedicamus Patrem
et Filium, etc., et postmodum Oremus cum Oratione de actione
gratiarum flexis genibus. Ut autem surrexit a terra multos eum
adientes ad oscula et amplexus recepit. Verum quia aderant Jurati et
multitudo plebis qui eum expectabant statim ab altari egrediens cum
omni populo versus palatium direxi iter, ubi gratias referendo
dominos Juratos et populum dimissit de suo adventu laetos.

dimarts, 13 de desembre del 2022

VII. Testamentum Reverend. Domini Domini Johannis de Margarit Episcopi Gerunden. ac S. R. E. Cardinalis.

VII.


Testamentum
Reverend. Domini Domini Johannis de Margarit Episcopi Gerunden. ac S.
R. E. Cardinalis. (Vid. pág. 55).


Ex
arch. cur. episc. Gerund.


In
nomine Sanctae Individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus
Sancti Amen. Quia presentis vitae conditio statum habet instabilem,
et ea quae visibiliter habent esse, ea invisibiliter tendunt ad non
esse, ea propter prothoplaustri delictum ipsius universa successio
justo Dei judicio mortem qui morsu vetito sumpsit exordium gustare
meretur, et nullus ad nascendum huic educitur orbi quin morte finito
cursu terminetur, nullus saltem catholicus de illa scrupuli dubium
cogitare nequeat, cum ea nil certius, eius hora nil incertius existit
juxta veritatis vocem in Evangelio clamantem: Vigilate utique quia
nescitis diem neque horam. Sane quidem mentis et salubris et consilii
novissima memorare et sic disponere suaque Dominus noster Jhesus
Christus dignatus est elargiri in hoc mundo ut ad salutem corporis et
animae sentiant ea nunc et in futurum; ea propter in mei notarii
publici, testiumque infrascriptorum ad haec vocatorum spetialiter et
rogatorum presentia personaliter constitutus Reverendissimus in
Christo Pater et Dominus Dominus Johannes Margarit miseratione divina
tituli Sanctae Balbine (y no Balbinae ?) Sacrosanctae Romanae
ecclesiae presbiter Cardinalis Gerundensis nuncupatus, a Deo quadam
gravi infirmitate detentus et in gravato cum bona loquela et sua bona
mente sanus existens praemissa attente considerans et in pectoris
devolvens scrinio quod homo sicut flos egreditur et conteritur et
fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, nolensque
decedere intestatus sed cupiens affectanter diem suae peregrinationis
extremum testamentarie merito prevenire, suum testamentum seu
extremam ordinationem et ultimam voluntatem de bonis sibi a Deo
collatis fecit et condidit in hunc qui sequitur modum, revocando
primitus et ante omnia quaecumque testamenta, codicillos et ultimas
voluntates per ipsum usque in diem presentem sub quibusvis modis et
conditionibus factas et facta. In primis siquidem considerans in
cunctis operationibus a digniori fore inchoandum, animam suam corpore
longe digniorem cum illam a corpore dissolvi contigerit, Omnipotenti
Deo Creatori suo qui pro eius redemptione mortem subire voluit,
eiusque Genitrici Beatissimae Virgini Mariae, Beato Michaeli Angelico
Principi super animabus suscipiendis et Beato Hieronimo ac omnibus
Sanctis Dei,
 totique
coelestium agmini humiliter recomendavit. Insuper terrestrium non
penitus immemor postquam ab hac luce migraverit, corpus suum seu
cadaver ecclesiasticae sepulturae tradi voluit et ordinavit in
ecclesia Beatae Mariae de Populo; ita quod postmodum huiusmodi corpus
seu cadaver deferatur ad capellam quam construxit in ecclesia
Gerundensi et inibi humetur. Item voluit et ordinavit quod sepultura
et exequiae hic in urbe ut moris est fiant juxta voluntatem et
cognitionem exequtorum et manumissorum infra scriptorum. Demum idem
Reverendissimus Dominus Cardinalis testator ardenter cogitans
conscientiam suam pro viribus exonerare, alienumque restituere et
personis ac creditoribus quibus tenetur et obligatur persolvere,
dixit et asseruit teneri et obligari nonnullis personis et
creditoribus in variis et diversis peccuniarum summis et
quantitatibus usque ad summam mille ducatorum auri aut parum plus vel
minus, quas quidem peccuniarum summas et quantitates necnon alia
quaecumque credita et debita prout reperientur, eisdem 
personis
et creditoribus per infra scriptos manumissores et executores
summarie simpliciter et de plano sine strepitu et figura judicii sola
facti veritate inspecta et alios secundum quod per testes aut alia
legitima documenta probari poterunt satisfieri et persolvi voluit,
jussit ac mandavit. Successive idem Reverendisimus Dominus Cardinalis
testator dixit et asseruit credere habere et possidere tam hic in
urbe quam in partibus nonnulla res et bona
prouti aurum
argentatum monetatum et non monetatum, domus utensilia et alia 
mobilia
et immobilia bona, valorem octo milium ducatorum auri vel circa
excedentia, et propterea erga familiam suam antiquam et nonnullos
sibi affectos et antiquissimos servitores premeditans et intendens,
pro remuneratione servitii et mercedes laboris dimissit, legavit
atque de dictis bonis per eosdem manumissores dari et concedi voluit
ea quae sequuntur. Primo voluit, dimisit atque dari mandavit
magnifico militi Domino Bernardo Margarit fratri suo germano pro
duabus filiabus maritandis quas habet mille ducatos auri. Item
dimisit, legavit atque dari voluit Domino Johanni Rochafort 
maioridomus
trecentos ducatos auri similes. Item dimisit, legavit atque dari
voluit cuidam scutifero suo antiquissimo vocato
lo Navarro
tercentos ducatos auri similes. Item dimisit, legavit atque
dari voluit duobus ex camerariis suis videlicet Domino Francisco de
Villarasa, et Domino Raphaeli Rocha ducentos ducatos auri similes pro
quolibet ipsorum. Item dimisit, legavit atque dari voluit aliis
familiaribus suis antiquis qui dum erat in minoribus et Episcopus
gerundensis sibi hucusque etiam serviverunt, mille ducatos auri,
similes inter eos universim dividendos juxta servicii meritum ad
discretionem et cognitionem executorum et manumissorum infra
scriptorum. Item voluit et ordinavit quod detur familiari suo
antiquissimo, Prior nuncupato qui est gravi infirmitate detentus,
illud quod videbitur dictis executoribus. Item voluit, jussit et
ordinavit quod prenominati et alii familiares predicti necnon tota
familia quae fuit tempore cardinalatus prout est in presentiarum
habeant vestitum nigrum ut est moris ad cognitionem dictorum
executorum. Item voluit et ordinavit quod quaecumque ordinationes et
facta et legata per ipsum in partibus habeant locum et efficatiam
suumque sorciantur effectum. Insuper cum dictus Reverendissimus
Dominus Cardinalis testator habeat duas ecclesias cathedrales
videlicet Gerundensem et Pactensem quarum fructus, redditus et
proventus summam trium milium ducatorum auri de camera annuatim
ascendere dinoscuntur, et propterea ipse credat quod per medium
dictorum executorum et manumissorum gratiam reservationis primi anni
omni omnium fructuum reddituum et proventuum dictarum ecclesiarum
sibi per sanctissimum Dominum nostrum Papam de spetiali gratia
reservari et concedi, ideo in eventum huiusmodi voluit et ordenavit
quod dentur prefato domino Bernardo Margarit fratri suo per dictos
executores mille et quingenti ducati auri ultra praefatos mille sibi
ut prefertur dimissos. Item de aliis vero mille quingentis....
restantibus in eventum predictum mandavit et ordinavit atque dari
voluit fabricae capellae predictae constructae per eum in ecclesia
Gerundensi in prefertur pro celebratione Missarum et anniversarii,
necnon pro sustentatione puerorum collegii inibi erecti, ac aliis
piis suffragiis inibi per ipsum Reverendissimum dominum Cardinalem
testatorem fundatis. Item prefatus Reverendissimus Dominus Cardinalis
testator elegit, nominavit et deputavit heredem suum universalem in
omnibus aliis bonis suis mobilibus et immobilibus ubicumque tam in
urbe, quam in partibus existentibus et ad eum quomodocumque et
quocumque titulo pertinentibus et spectantibus seu pertinere
debentibus deductis premissis omnibus legatis et ordinatis ut
prefertur, videlicet Deum et animam suam. Postremo cum ultimae
voluntates, testamenta et alia pia legata ad laudem divini nominis
juxta voluntatem testatoris per devotas et Deo dicatas personas
salubriter regi, gubernari, ac dirigi non immerito debeant, ea
propter praefatus Reverendissimus dominus Cardinalis testator
nominavit, deputavit et elegit huiusmodi sui testamenti et ultimae
voluntatis executores et manumissores videlicet, reverendissimos in
Christo Patres et dominos Dominos Oliverium Sabinensem, et Marcum
miseratione divina Prenestinensem Episcopos Sanctae Romanae ecclesiae
Cardinales Neapolitanum et 
Sancti
Marci vulgariter nuncupatos, quibus benigne et affectuose rogando, si
ipsum ab hac luce migrare contigerit, dedit et concessit plenariam
facultatem et potestatem, quod ipsi duo, aut unus eorum propter
absentiam alterius, si non posset interesse, distribuant, ordinent et
disponant de bonis ac omnibus et singulis praemissis, sicuti in hoc
presenti testamento, quod est ultima voluntas eiusdem testatoris,
invenerint ordinatum. Omniaque alia et singula per executores et
manumissores consimiles de jure, stilo et privilegio fieri procurari
et exerceri solita faciant, gerant, procurent et exerceant, prout
necessaria fuerint seu etiam quomodolibet oportuna. Item dictus
Reverendissimus Dominus Cardinalis testator 
voluit
et ordinavit quod haec sit sua ultima voluntas quam voluit in omnibus
valere jure testamenti vel codicilli aut cuiuscumque alterius ultimae
voluntatis, prout melius de jure valere poterit et tenere. De quibus
omnibus et singulis sic factis, gestis et ordinatis prefatus
Reverendissimus Dominus Cardinalis testator petiit et requisivit a me
notario publico infra scripto sibi et dictis manumissoribus et
executoribus et aliis quorum intererit in futurum fieri atque tradi
unum et plura publicum et publica instrumentum et instrumenta. Acta
fuerunt haec Romae in domibus solitae residentiae praefati
Reverendissimi domini Cardinalis testatoris in camera sua sub anno a
Nativitate Domini millesimo quadringentessimo octuagessimo quarto,
indictione secunda, die vero sabbati vicesima mensis novembris,
pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini
Innocentii divina providentia Papae octavi anno primo,
praesentibus ibidem egregiis et discretis viris dominis Petro Ribes,
Antonio Fabregues, Pascali de Ansono, Alberto Pederloto, Antonio de
Silio, Petro Aguilaniu et Andrea Vives, presbiteris et clericis
Gerunden., Caesaraugustan., Brixien., Siracusan., Illerden., et 
dictae
Caesaraugustan. civitatum et
diocesuum dicti domini Cardenalis
testatoris familiaribus, continuis comensalibus testibus ad premissa
vocatis spetialiter atque rogatis.


Sequitur
deinde praedicti testamenti eiusdem SS. Domini nostri Innocentii Papae octavi confirmatio in forma solita sub die vicesima prima
praefati mensis et anni.


Ego
Petrus de Capiteville (Capdevila) clericus Adurensis publicus
 Apostolica
et Imperiali auctoritatibus notarius qui premissis omnibus et
singulis dum sic ut premittitur agerentur, dicerentur, concederentur,
ordinarentur respective et legarentur ac fierent una cum
praenominatis testibus interfuit, eaque omnia et singula sic fieri
vidi et audivi, ac in notam sumpsi. Ex qua hoc presens publicum
testamenti seu ultimae voluntatis instrumentum aliena manu fideliter
scriptum una cum illius litterarum Apostolicarum in forma brevis
emanatarum confirmatoriarum... ut prenarratur confeci, sub
huiusmodique forma publica redegi, signoque et nomine meis solitis et
consuetis signavi in fidem, robur et testimonium omnium et singulorum
praemissorum requisitus et rogatus. = + Petrus de Capiteville.

VIII venida y recepción del obispo de Gerona

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...