divendres, 12 d’agost del 2022

XXXII. Restauratio et dotatio canonicae S. Vincentii Cardonensis, anno MXIX (1019).

XXXII. 

Restauratio et dotatio canonicae S. Vincentii Cardonensis, anno MXIX (1019). (V. pág. 168.) 

Ex arch eiusd. eccl. 

Regnante in perpetuum Xpo Dño Salvatore nostro, anno incarnationis ipsius millesimo nono decimo, indictione secunda, era millesima quinquagesima octava, VI. die nonarum Iulii, feria V., facta est hec dos anno vigesimo quarto regnante Roberto: hanc excellentissimus vicecomes Bremundus dotem iussit scribi, quam S. Vincentii ecclesie a predecessoribus ablatam restituit, et de propriis ampliavit substantiis. Que hoc modo consistit. Quia dificile est inveniri, ut divitiis vel dignitate sublimatus seculari, multis obnoxius non teneatur delictis; iccirco ego Bremundus vicecomes, ob varias animae meae curandas egritudines, pontificem adii domnum Olibanum, videlicet, pariterque Ausonensis, cui idem Deo amabilis presidebat pontifex, clerum ecclesie apostolorum principis in Vico fundate nomine, petens ab eis preceptis metalibus (sic) instrui, quibus et apud Dominum facinorum veniam meorum possem adipisci, et patrie celestis felicitate donari. A quibus, cum salutifera quidem et nimis utilia anime percepissem consilia, et si Deus mihi vitam annueret, libentissime facturum me promitterem universa; illud divina mihi inspirante clementiâ spopondi etiam, ut si probarent rem facto dignam, S. Vincentii apud Cardonense oppidum martiris ad Dei laudem et famulatum sublimarem ecclesiam, adeo quidem ut non solum que meorum essent vitio precessorum ei abstracta vel mutilata, predicte ecclesie cuncta reformare satagerem; sed et non parva de propriis Deo disponente adhiberem; quin etiam talem sufficienti clero eiusdem ecclesie canonicum abbatem preficerem, qui armorum penitus expers esset, et divine facundia scientie, et vite puritate, tam docere, quam preire clerum et populum merito posset. At si loetali stimulo occumberet, vicecomes qui tunc esset loci ipsius, clerus quoque ac plebs nihilominus scientiâ probatum et vitâ, ex eadem ecclesia perquirerent et prefferrent; quod si secus cederet, ita notissimum aliunde rimantes excirent, et supradicte ecclesie preficerent: similem vero modum et legem in cuncta successione servarent. Quod mox saluberrimum ac valde mihi inter cetera profuturum non etiam parvum fiducie apud divinam clementiam dixerunt esse habiturum; admonentes tantum ut bene animo conceptum quantocius perducerem ad efectum. Quapropter ego, et pro Xpi dilectione, et scelerum meorum optinenda remissione, et genitorum sive consanguineorum, vel quicumque predictam ecclesiam sublimaverint, et de suis eam donis locupletaverint, hec cuncta consilio domne, Ermesindis egregie comitise, prolisque ipsius domni Berengarii excellentissimi eque comitis ac marchionis piissimi, et magnifici domnique Ermengaudi Urgellitani excellentissimi comitis, conhibentiâque eorum vel consensu non dispari, ac Deo favente, peregi, et propria manu firmavi, et tam a pontificibus, quam et abbat¡bus, et diversis ordinibus, quam a comitibus et diversarum dignitatum viris, ut firmarentur, rogavi. Que autem et Sancte Cardonensi ecclesie restitui, et de prediis et rebus meis ad presens adhibui, sequens istius textus hostendit libelli. Primo cunctas ecclesias que intra Cardonensis terminos habentur oppidi, ecclesie concedimus et restituimus Sancti Vincentii firma ditione et iure, et tertiam omnium decimarum eiusdem ecclesie partem S. Vincentii, videlicet cum primiciis et offerendis, tertiam quoque placitorum et decimam partem, decimam etiam et tertiam telonei (toloneo) partem, et monete. Inter hec dignum non est oblivisci, ut nulla dies unquam debeat amodo praetermitti in agendis quotidianis missarum officiis super sacrum archangeli altare Michaelis: nulla etiam nox interveniat, que cerei lumine in eadem ecclesia non relucescat. Et si proprio careat, a S. Vincentii aditu (f. aedituo) accipiat. Apud Cardonam duo paria prediorum tribuimus, quorum unum in loco est quem dicunt Planitiem, alterum vero apud Lordellam: vineam vero pendulam cum altera iacente supra salis montem, et quodam arvo farraginali (freginal, ferraginal; ferragenale), et molendina II. cum ortis et quadam vinea iuxta fluminis Cardesnarii ripam: et alia duo molendina apud rivum Oderam iuxta S. Marie ecclesiam: et predium quod est apud Silvam seminatam (selva sembrada), cum decima predii quod Gomesendi fuit pbri. Predium vero quod Fedantii fuit apud Cardesnarium fluvium, et vineam que fuit Gaudiosi, et vineam apud locum nuncupatum Iuncosam (Juncosa), et silvam cum terris cultis et incultis apud locum quem vocant Celatam (Celada): terras quoque et vineas cultas vel incultas, quod Altemiri predium fuit apud locum Fornellos (Fornells) nominatum, et partes iuris mei quas voce quacumque habeo et habere debeo in loco quem Curvas apellant: et cunctas decimas omnis predii mei, illius videlicet, quod in confiniis et locis Cardone contiguis possideo, vel Xpo iuvante possidebo, in loco quem Pradas vocitant, terrarum duo paria. Item iuris mei partes, quas voce qualibet habeo et habere debeo apud castellum Cunillum (castell Cunill, Conil, conill) cum finibus suis presentibus vel futuris. Hec que predicta sunt omnia coram Deo et sanctis eius, et piis et magnificis christiane fidei predictis viris, coramque etiam domno Ermengaudo pontifice Urgellitano reverentissimo, hec facta quoque probante pariter et roborante, in cuius diocesi predicta sita extat ecclesia: et coram aliis viris non modicis, sancte Cardonensi reformavi ecclesie in perpetuum habenda et concessi. Quod si quis haec que nos episcopi superius inferiusque descripti cum abbatibus et diversi ordinis clericis, comitibus quoque, egregioque horum donatore vicecomite Bremundo, totiusque dignitatis viris non solum approbavimus, verum etiam roboravimus, non observaverit, et quicquam horum minuerit, aut temptaverit, vel consensor tam nefarie presumptionis extiterit, sed adiutor in verbo vel facto fuerit, primo iram Dei omnipotentis incurrat, et christiane societatis licentiam perdat, quia velut infidelis ausus est Xpi violare ecclesiam. Deinde omnium Sanctorum perdat patrocinia, et nullius peccati per eorum intercessionem unquam habeat veniam, quia S. Vincentii corrumpendo eius ecclesiam consortis eorum disperdere in terris temtavit memoriam. Post haec diabolus dux eius sit semper in vita sua, et supra picem et carbones eius denigratam infelicem animam a corpore egressam in Flegetontis (Flegentonte, uno de los 4 ríos del inframundo, junto al Aqueronte, Cocito, Lete, Estigia - Estigio) ardentis fluvii profundam imergat undam: et ultrices cum traditore Dñi, et his qui fidem abiecerunt Xpi, eterni incendii sentiat flammas (flamas : llamas; flama : llama), nisi cito resipuerit, et quod commissit vel temptavit, oblata Deo prius poenitentiâ dignâ, predicte ecclesie ad iudicium pontificum et abbatis predicti rectum emendaverit. Ego Guibertus grammaticus sperans beati Vincentii martiris precibus adiuvari, hunc dotis ecclesie ipsius libellum anno incarnationis Dñi predicto, et diebus scripsi kalendarum et feriarum. = Ermengaudus ac si indignus gratiâ Dei epus +. = Borrellus hac si indignus gratiâ Dei Riparcurcensis epus (obispo de Ripacurcia, Ribagorza, Ribagorça) +. = Bermundo vicecomite +. = Engoncia vicechomitissa. = Vivas hac si indignus + pbr. = Bernardus Urgellensis epus +. = Oliva epus. 

XXXI. Bermundi vicecomitis Cardonae donatio ad ecclesiam S. Vincentii de quibusdam alodiis eidem a Sendredo restitutis,

XXXI. 

Bermundi vicecomitis Cardonae donatio ad ecclesiam S. Vincentii de quibusdam alodiis eidem a Sendredo restitutis, in crimine furti per iudicium aquae calidae deprehenso. (V. pág. 159.) 

Ex autogr. in arch. abb. Cardon. 

Congruum atque oportunum decenter convenit cunctorum fidelium totis nisibus ad celestem patriam anelare, ut misericordia omnipotentis possimus adquirere. Quapropter in Dei nomine ego Bermundus vicescomes inspirante Dei clementiâ, et recogitante die ultima, nullius cogente imperii causâ, nec suadentis ingenii fraudulentia, sed mihi hoc spontanea bona elegit voluntas. Donator sum Dño Deo, et Sancto Vincentio, cuius ecclesia sita est Kastro Kardona, alodes meos proprios quos habeo in comitatu Ausona vel Minorise, vel in illorum termines. Que mihi advenerunt per voce placitalis de quidam Sendredo et uxor sua Ermoviga, quos constitui ministros de mea substantia, unde mihi furtim fraudulenter abstulerunt copia frumenti ordeique (forment + hordio; ordi; ordio), complurimasque causas, quod longum est enarrare per singula; et unde ego prefatus Beremundus in presencia Eriballo archilevita, et Fulcho, et Raimundo fratres meos, sive in presencia de Ermomiro vicario, et Guissado Allemar, et aliorum bonorum hominum, qui ibidem presentes aderant, blande et liniter interrogavi, et rogavi supra taxato Sendredo, ut mihi per directum consilium reddidiset mea substantia quod mihi habebat furata (: furtata : furtada : hurtada : robada). Quod ille nolens adquiescere nonnullorum consilia, sed per contumaciam confidens per arte maligna incantare iudicialis examine, proclamavit se examinare per ferventi aqua (agua hirviendo, aquae calidae iudicio) ad Dei iudicia. Sed Deus, qui oculta novit cuncta, patenter voluit revelare in supra dictorum presentia illius iniquissima fraudulentia. Proinde ego Bermundus rogando, arcessito Ansefredo iudice secundum lege gotica et nostra, predictus Sendredus manu missâ in callaria, crudeliter corio (cuero; cuyr, cuir; piel) et carne assatâ, cunctis qui aderant presentibus, ipsius sevissima furta est revelata. Et interpellantibus me Beremundo, atque rogantibus istis in presentia domina Ermessendis comitissa, id est, Ermemiro vicario, et Guissado Ollemaro (Allemar más arriba), seu supra taxato iudice Ansefredo, et aliis plurimis qui presentes aderant, ne illius iuri servituti subiugassem persona, sicut lex dicernit gotica, eum consulendo et me rogando ille mente placida mihi Beremundo omnes alodes suos emendando tradidit per karta et scriptura ad sua manu propria firmata. Et idcirco ego Bermundus, ut supra notatum est, dono et concedo a prefata ecclesia S. Vincentii predictos alodes simul cum ipsa turre cum casas, casalibus, curtis, curtalibus, ortis, ortalis, et arboribus diversi generis, terras et vineas, cultas et eremas, aquis, aquatibus, vie ductibus vel reductibus, pratis, pascuis, silvis et garricis, simul cum exiis et regresiis earum, et cunctorm affrontationibus earum, totum ab integrum quantum ibidem abeo pro supra dicta voce, seu per parentorum meorum, seu per aliqua auctoritate: sic dono Dño Deo, et S. Vincentio supra dicto predictos alodes propter remedium anime mee vel parentorum meorum, ut in perpetuum liceat possidere predicta omnia beato Vincentio, et servientibus Deo in prefata ecclesia. Quod si ego donator aut ullus homo vel femina qui contra ista scriptura donatione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare quod requirit, sed componat ad beati Vincentii ecclesia auri libras XL. et insuper ista scriptura donacionis omni tempore permaneat firma et stabilis; et qui aliquid de predictos alodes cum illorum omnia abstulerit a prefata ecclesia, permaneat maledictus anatema, et cum Behelzebud (Belcebú) et Iuda proditoris fiat condempnatus inferni claustra. Facta ista scriptura donacionis III. Kal. Marcii, anno XX. regnante Rodberto rege. = Bermundo vicecomite +. = Sig+n. Petrus. = S. Guisadus. = S. Remundi Iohannes. = Zuniarius pbr. = Eriballus archilevita +. = Folco +. = Miro +. = Sig+n. Bonifilius pbr. et monachus, qui ista karta donacione rogatus scripsi et + subcripsi die et anno quo supra. Reimundus subd. SS. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...