dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 31. Eiusdem epistola de constitutis ab eo in synodo super pace et tregua Dñi observanda, data post annum MXXXIII.

XXXI. 

Eiusdem epistola de constitutis ab eo in synodo super pace et tregua Dñi observanda, data post annum MXXXIII. (V. pág. 192.) 

Exarata est praesens epist. in cod. n. 40. (versus finem) in bibliot. mon. Rivip. et caractere quidem sec. XI. 

Oliva gratiâ Dei episcopus, karissimis fratribus Wa. et P. et S. iudici, et pbro, atque ceteris in cenobio commanentibus Dei genitricis et virginis Mariae, beatitudinem perpetuae vitae. Volo nosse fraternitatem vestram, dilectissimi, quod in sinodo, quae nuper habita est apud nos, factae sunt quaedam constitutiones atque firmatae, quas vobis volumus notas facere; et ut vos per omnes ecclesias et populos episcopatui nostro subiectos haec intimare et innotescere nimium curetis, fraternitatem vestram studuimus ammonere. In primis de constitutione pacis, quae per omnes regiones nostras tenetur a vespere feriae IIII.ae usque ad horam I. feriae II.ae; videlicet, ut per omnes ecclesias feriâ V.a, sonent ad vesperum signa, et ab illa hora totâ feriâ VI.a et sabbato et dominicâ usque ad horam I.am feriae II.ae teneatur pax inrefragabilis et inviolata: et excommunicent et amoneant omni die dominicâ populum per suas ecclesias, ut nullus hanc pacem audeat violare. Qui autem eam violare ullâ ratione praesumpserit, aut qui violatoribus ullum patrocinium contra haec intulerit, tandiu eum excommunicent, neque ullum divinum officium eo praesente in ecclesia faciant, donec ei cui malum fecit obtime emendet, et post haec in sede ad nostrum iudicium se representet. Ortamur etiam ut similiter omnibus dominicis diebus excommunicent, sicut nos excommunicavimus, quicumque monetam nostram falsaverit, aut minuerit, aut denarios detonderit, ut factores, et patrocinatores, aut qui cognoverit et celaverit, omnes excommunicati permaneant. Mandate etiam hoc domno pontifici, ut ipse haec omnia adimpleat, et adimplere faciat, sicut nostra karitas ei denunciat. Hoc etiam in mercatis, feriâ II.a declamare facite, ut per multos multis possit innotescere. Statuimus etiam pro omnibus in nostro episcopatu hoc anno defunctis, hac feriâ II.a magnum officium celebrari ab omnibus clericis qui sub nostri episcopatus commanent terminis: quod vos quam maxime ortamur et ammonemus implere. Constituimus etiam in praedicta sinodo atque firmavimus, et excommunicando anathematizavimus, (quod volumus et ammonemus ut vos nostris clericis hoc ipsum in suis ecclesiis diebus dominicis agnoscere faciatis) ut quicumque mercatores ad mercata venientes, aut in mercatis manentes, aut inde redeuntes disturbaverit, aut sua eis violenter abstulerit, aut qui factoribus istius mali aliquod patrocinium contra hoc intulerit, tamdiu... excommunicati permaneant, nec divinum officium in ecclesia audiant, donec digne illis cui malum intulerunt, emendantes restitutum habeant. De cetero in Domino valete, et haec non segniter adimplere curate. 

Tomo 6, apéndice 30. D. Olivae Auson. episcopi et abbatis Rivipollensis carmen in laudem monasterii Rivipollensis

XXX. 

D. Olivae Auson. episcopi et abbatis Rivipollensis carmen in laudem monasterii Rivipollensis, editum post annum MXXXII (1032). (V. pág. 191.) 

Ex bibl. Rivipoll. cod. n. 57. MS. sec. XI. 

Hoc adiens templum genitricis virginis almum, 

Fac venias mundus, humili spiramine fultus. 

Hic Deus est rector, templi servator, et auctor: 

Emicat egregius, radians ut sol, Benedictus, 

Cuius ad aethereum perducunt dogmata regnum. 

Poscimus hunc patrem nosmet dominumque potentem, 

Praestet opem, miseris prebens solatia cunctis. 

Presul Oliva sacram struxit hic funditus aulam; 

Hanc quoque perpulcris ornavit maxime donis. 

Semper ad alta tulit, quam gaudens ipse dicavit. 

Est hic et Arnulphus arum qui prima domorum 

Menia construxit, primus fundamina iecit, 

Sedis et egregie praesul rectorque Ierundae

Quintus in hac aula Guidisclus praefuit abbas. 

Claret post sextus Sen dictus nomine fredus

Septimus ipse sequor, qui nunc sum carminis auctor.

Conditur hic primus Guifredus marchio celsus,

Qui comes atque potens fulsit in orbe manens; 

Hancque domum struxit, et structam sumptibus auxit:

Vivere dum valuit, semper ad alta tulit; 

Quem Deus aethereis nexum sine fine coreis 

Annuat in solio vivere sydereo. 

Hic dominus patriae recubans, praesulque Ierundae,

Abdita Felicis prodidit ossa pii. 

Dictus in hoc euvo patris de nomine Miro,

Aeveat hunc regnum Christus ad aethereum. 

Huius et annexo genitor tumulatur in antro

Miro, sed ipse comes, clara patrum soboles. 

Hinc comes egregia princeps ac conditur urnâ 

Nomen Ave referens, prolis honore vigens: 

Stemate sceptrigero potiatur munere divo, 

Eruit supliciis, polleat aucta bonis; 

Hic Ermengaudus Sunieri nobile pignus,

Perditus, heu, gladio, ac requiescit humo. 

Hunc fera mors rapuit, quae nulli parcere novit;

Parce, Deus, famulo, conditor alme, tuo. 

Post quoque Guifredus crudeli morte peremptus,

Nobilis atque comes, quem tulit atra dies, 

Hoc iacet in tumulo compressus cespite duro:

Confer opem misero, Christe Deus, famulo. 

Contegit hic tumulus Sinfredi nobile corpus,

Qui comes egregius splenduit atque pius: 

Bellipotens, fortis, metuendus, et acer in armis,

Terribilis reprobis, et decus omne suis. 

Quisquis ades, lector, suplex dic: parce Redemptor

Hunc miserans famulum fer super astra tuum. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...