dilluns, 4 de juliol del 2022

Tomo 4, apéndice 19, Ejusdem Jacobi I. Arag. regis epistola ad Innocentium IV

XIX. 

Ejusdem Jacobi I. Arag. regis epistola ad Innocentium IV in qua hujus criminis optatam absolutionem expostulat.

EX. ARCH. EJUSD. MONASTERII.

Sanctissimo in Christo patri, ac domino, et charissimo consanguineo suo Innocentio, divinâ providentiâ sacrosanctae romanae ecclesiae summo pontifici, Jacobus Dei gratiâ rex Aragonum, Majoricarum et Valentiae, comes Barchinonae, et Urgeli, et dominus Montispesulani, debitam reverentiam, et honorem. Ex parte sanctitatis vestrae litteras recepimus super facto, pro quo vinculum excommunicationis incideramus, quod multum grave gerimus, et molestum, quoniam nulla de causa justè vel injustè nobis placet, nec numquam placuit, tantum periculum incurrisse. Sed de illo, qui nos permittit in terris vivere et regnare fiduciam gerimus pleniorem quod auxilio ipsius, et vestris mediantibus taliter faciemus, quod onus istud ab humeris nostris relevabitur, et numquam in consimile relabamur. Et licet aliquibus verba litterarum vestrarum visa fuerint aspera, atque dura, tamen nos ea benignè recipimus, et correctionem vestram intelligimus pro magnâ gratiâ, et amore, et sanctitatis vestrae consilium, sicut obedientiae filius amplectentes vos semper, et ecclesiam super omnia proponimus revereri, nec aliqua ratione à tramite ecclesiae deviare, vel ipsam in aliquo scandalizare vobis grates omnimodas refferendo quanto fratrem Desiderium, vestrum poenitentiarum, virum providum et discretum nostris postulatis transmisistis, per cujus verba sensimus quod quantum in personâ vestrâ persistit, omnem quantum commode potestis nobis parati estis facere gratiam et honorem. Undè humiliter supplicamus, quatinus considerantes bonam voluntatem nostram, quam semper Jesu Christi erga ecclesiam habuimus, Nobis in praesenti articulo sitis favorabiles et benigni, et propter hoc factum vobis non placeat, quod illa ardua negotia, quae coram nobis dictus frater proposuit, hac ratione veniant ad effectum. Nos enim propter aliquas suggestiones inde maledicos contra vos in aliquo non proponimus deviare, cum simus parati in minoribus negotiis, et majoribus deservire. Vos tamen si placuerit, nos excusatos possit perpendi ab hominibus, ut propter hoc factum, et infamiam subsequentem vobis servitium faciamus. Scitis enim et considerare potestis confidenter, quod circa dampnum ecclesiae sumus parati per personam nostram, et pro posse nostro exponere contra illos, qui eam expugnant, et perturbare nituntur, vobis tamen prospicientibus opportunitatem nostram et vobis non prospicientibus motus metum, cui subjici semper proponimus pro evictione vestra, ecclesiae libertate. Credentes insuper venerabili et dilecto A. episcopo Valentino, et dicto fratri in hiis, et aliis quae vobis ex parte nostra duxerint proponenda. Nobis igitur contritis, et humiliatis de tanto excessu perpetrato, et humiliter satisfacere paratis secundum quod dicto fratri vivâ voce exposuimus, sine morâ mittere dignemini absolutionis beneficium expectatum. Attendentes quod alias non meminimus nos in aliquo ecclesiam offendisse, nec dante domino, de coetero offendemus. Supplicamus etiam, quod per eumdem fratrem, per quem animae nostrae consuli pietate benignissimâ voluistis, Nobis et qui nobiscum fuerint si placet, absolutionis beneficium transmitatis; visum est Nobis quod ad viam salutis ejus salutare consilium nos direxit. Dat. Valentiae nonas Augusti. 

diumenge, 3 de juliol del 2022

Tomo 4, apéndice 18, Jacobi I Arag. regis dipploma, injuriam Gerundensi episcopo

XVIII.

Jacobi I Arag. regis dipploma, in quo se paratum fatetur ad reddendam satisfactionem ob injuriam Gerundensi episcopo illatam.

EX. ARCH. MONAST. DE BENIFAZA.

Nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum &c. ad consilium, et cohortationem fratris Desiderii, domini papae poenitentiarii (a), recognoscimus in facto mutilationis linguae episcopi Gerundensis graviter excessisse, et universalem matrem in eodem facto immaniter offendisse; animum nostrum ira, et indignatio maxima perturbat; propter quod dolentes contriti et humiliati, à Deo, et à summo pontifice ejus vicario in terris veniam suppliciter postulamus, in signum verae contritionis nostrae promittimus quod per litteras nostras patentes à dicto episcopo injuriam passo postulabimus veniam devotè, quod per litteras nostras domino papae supplicabimus, quod non obstantibus litteris et precibus affectuosis, quas pro ejectione ejus de regno nostro direximus (b), faciat quod ei utilius videbitur faciendum. Ita quod si in loco suo ipsum dimiserit, gratum habebimus, et pro injuria illata ecclesiae Gerundensi satisfactionem faciemus, alterum istorum faciendo, aut instruemus hospitale, vel complebimus abbaciam de Beniffazano ordinis cisterciensis jam de novo incoeptam, vel complebimus hospitale Sancti Vincentii in civitate Valentiae, vel aliquos redditus assignabimus ecclesiae Gerundensi, secundum quod domino papae melius videbitur expedire. 

(a) Erat hic fratr. ord. minorum, quem Innocentius IV ad Jac. Arag. regem miserat, ut eum ad hanc dandam satisfactionem hortaretur.  

(b) Ex his conjicitur Jacobum antea ab Innocentio postulasse absolutionem, et exillii sententiae in episcopum latae confirmationem. 

Et quia multi de regnis nostris, credunt (f. credentes) nos contra ordinem praedicatorum indignatos, subtraxerunt eis suam familiaritatem et benefficia, timentes se ex eorum familiaritate nostram malivolentiam incursuros: promittimus quod ad omnia loca regnorum nostrorum, in quibus dicti fratres habent loca, personaliter accedemus, humiliter nos eis reconciliantes, et eosdem ad nostram amorem reducentes pristinum, et populo, et clero earundem civitatum communiter convocatis significabimus nos contra ordinem fratrum praed¡catorum in nullo esse offensos, sed eos diligere volumus, honorare, et promovere (a).
Et praecipiemus quod idem faciant omnes nostri. Et convocabimus curiam praelatorum et nobilium, et civium regnorum nostrorum, coram omnibus super praedicto scelere recognoscentes humiliter culpam nostram, per omnem modum taliter nos humiliantes, quod sicut in magnitudine reatus materiam scandali praebuimus eisdem, ita in maxima nostri humiliatione aedificationis materiam praestabimus Domino concedente. Et haec omnia dicemus et faciemus salva semper conscientia, et praevia veritate. Dat. Valentiae nonas Augusti (b: Ann. 1246). 

(a) Episcopus offensus erat Berengarius de Castellbisbal, ordinis praedicatorum. 


Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...