XIX.
Arnaldi de Perexens Episcopi Urgellensis de rebus Celsonensis ecclesiae ad Alexandrum Papam III epistola data anno circiter MCLXXIV. (Vid. pág. 30).
Ex arch. Eccl. Urgell.
Sanctissimo Patri et Domino A. Dei gratia Summo Pontifici et universali Papae A. eadem gratia Urgellensis Episcopus salutem et debitam reverentiam et obedientiam. Grates quas possumus et si non possumus quas debemus sacrae Paternitati vestrae referimus quoniam per litteras suas nobis mandavit, quod Celsonae Preposito nulla indulserat quae contra ecclesiam nobis comissam existere crederet, et si eius suggestione deceptus aliqua fecerat per nos certificatus libenter eadem in irritum revocaret. Noverit itaque vestra majestas dictam Celsonae ecclesiam tam predecessorum nostrorum quam nostri spetialem ac propriam cameram semper extitisse, ita quod bonis episcopalibus fuit ditata et in proprio alodio nostro hedificata et adhuc est sita et a predecessoribus nostris fuit ordinata et in eadem prepositus ab eisdem semper electus et substitutus et ita censuale quod quolibet anno sex modios annonae et quaedam alia (pone al ia) nobis persolvere tenetur. Quae nobis reddere cum contenderet, et quasdam ecclesias et alia bona quae a predecessoribus nostris habuerat non recognoscendo possideret, et super hiis Prepositus ante presentiam bonae memoriae Hugonis Venerabilis Terraconae Archiepiscopi fuisset vocatus, antequam controversia per judicium vel composicionem fuisset terminata, dictus Venerabilis Archiepiscopus de medio sublatus fuit. Verum nos audientes quod vestra sancta discrecio Dominum Jacobum Venerabilem Cardinalem ad partes nostras delegaret eius presentiam adientes super predictis fuimus conquaesti, et quod non potuit terminari in eius transitu, in eius reversione et consilio quod Ilerdae celebravit sperabamus posse perfici. Sed predictus Prepositus nolens eadem ad lucem venire vos tantum Dominum et Patrem circumvenire et quaedam falsa suggere ausu nimis temerario presumpsit, affirmans transactionem a venerabili prefato Archiepiscopo inter nos et ipsum fuisse factam, et sic privilegium a vobis impetravit, illam in eodem confirmari faciens. Quod scriptum pocius est credendum ab eodem Preposito falso fuisse compositum, quam a tanto viro nobis ignorantibus ipsi esse indultum. Testamur enim Deum etiam sub oficii nostri periculo quod numquam illud scriptum videramus donec nuper cum a vestra presentia venit illud nobis ostendit. Quod parati sumus cum maiori parte Capituli nostri facere fidem prestito etiam corporali sacramento quod nec assensu nostro fuit compositum, nec a nobis visum nec unquam confirmatum, vel auditum, usque dum pse (ipse?) nuper prout diximus venit. Quare humiliter petimus ut eius tanta presumptio et audatia ita corrigatur, et nobis tale justitiae complementum exhibeatur ut ipse de tanto excessu peniteat et coeteri terreantur similia perpetrare, et nos justitiae patronum nos invenisse gaudeamus. Preterea cum ad conquestionem nostram sepe dicto Terrachonae Archiepiscopo dederitis in mandatis, quatinus si Ilerdae Episcopus privilegium a vobis impetrasset in quo quasdam possesiones quas ad se pertinere affirmabat, et alias de quibus controversia erat fecerit inscribi, illud privilegium vestrae remitteret paternitati, et per alias litteras eidem Archiepiscopo perceptis ut causam quae inter nos et predictum Episcopum super quibusdam ecclesiis Urgellensis et Palariensis comitatuum, Rotensis quoque ecclesia et ecclesiis de tota Riparcurcia (Ripacurcia, Ribagorza, Ribagorça) vertebatur audiret et debito fine decideret, et ad vestrum mandatum cum jam super predictis testes recepisset et morte preveniente sententiam dare non potuerit. Rogamus omnimodis clementiam vestram ut presidenti Terraconae Archiepiscopo qui illas testificationes pre manibus habet, precipiatis ut secundum allegata et testificata sententiam infra XXX dies utraque parte ascita ex quo vestras litteras receperit, proferat: alias easdem allegationes et testificationes sub sigillo suo clausas vestrae sanctae discretioni remittat tam nobis quam Ilerdae Episcopo diem assignans quo vestro nos presentemus sancto conspectui. Ad haec omnifarie deprecamur quatinus reliquas petitiones quas Magister R. de Tolosa Domini Jacobi clericus et in Christo dilectus filius noster et vestrae magestati et vestris devotissimus ac fidelis ex parte nostra vobis porrexerit audire et exaudire velitis. Visitationem vero quam nostra parvitas vestrae magnitudini in signum devotionis transmittit recipere dignemini, non quantum sit quod offerimus sed ex quanta devotione procedat perpendentes...
Valeat sacra vestra maiestas et vobis in nostra justicia adesse dignetur.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.