IV.
Institutio confratiae in ecclesia S. Mariae Lilitensi per S. Odonem Episcopum Urgellensem anno MC. (Vid. pág. 31).
Ex autogr. in arch. eccl. Urgell.
Anno millesimo centesimo trabeationis Christi, era I.C.XXXVIII., Indictione VIII., epacta VII, quintoque concurrente, die V. idus februarii, conveniente Presule nobilissimo venerabilique domino Otone Sancte sedis Urgellitane, convenit etiam non minima agregatio fidelium in Christi nomine coadunata ad ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie, que videtur esse fundata in valle Lilitense. Videns autem idem Pontifex multorum virorum diversi generis et etatis in prelibata ecclesia adesse presentiam, saniori consilio fultus, providensque in futurum eandem Ecclesiam altiori gradu et honore à Christo, eiusque genitrice sublimari; placuit animo illius, ut ipsius Ecclesiae adiutor, et operator existeret: quatenus domum Dei supra petra firmiori fundatam turribus firmissimis premuniret, ut ab omnipotenti Deo retributionem in futuro exanime pro collato servitio inveniret. Igitur ego prelibatus Pontifex, Romane ecclesie exempla sequens, in Dei eterni nomine, rogatus proinde ab habitatoribus prefati loci, scilicet, Guillelmo Bernardi Priore, aliisque fratribus eodem in loco degentibus, constituo ut omnibus annis se omnes coadunantes in ecclesia prescripta, faciant, et peragatur karitas, que vulgo dicitur fraterna, et per quodque annum donet unusquisque fratrum, in vigilia altaris agenda, candelam unam. Demum vero inter elemosinam et cibum, quem karitative simul comedent, donent singuli sextarium frumenti, et sextarium ordei, et cannatam 1. de vino, missamque pro omnibus fidelibus defunctis cantare faciant. Et postea simul comedentes, cum gaudio ad propria revertantur. Si quid autem residuum fuerit in pane et vino, in constructione eiusdem loci remaneat. Et ego supradictus Pontifex omnibus istis, qui in hac fraternitate fuerint, de minimis peccatis, unde penitentiam acceperint, medietatem indulgeo: et promitto me pro omnibus ipsis fratribus vivis ac defunctis per unumquodque annum missam unam celebraturum. Unusquisque autem de fraternitate, quando aliquis defunctus fuerit, missam pro eo cantare faciat, omnesque ad sepulturam fratris conveniant, et oblationes suas pro eius anima Christo offerant. Qui vero nostris monitis paruerint, et ad iam dictam fratriam se immitere studuerint, sicut diximus, de minimis peccatis, unde penitentiam tenent, medietatem indulgeo. De octo vero viciis criminalibus, si penitentiam ex nullo horum acceperit, similiter ex medietate sit à Deo absolutus. Oto aesi indignus Episcopus + Subsequuntur nomina confratrum. Datum per manus Guillelmi notarii monachi, proles quondam Arnalli, die et anno + prefixo, scilicet XXX (sic: certe XXXX) regni Philippi Regis.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.