dilluns, 24 d’abril del 2023

X. Constitutiones synodales ecclesiae Maioricensis editae in synodo dioecesana ibidem celebrata, ann. M.CCC.XCV.

X.

Constitutiones synodales ecclesiae Maioricensis editae in synodo dioecesana ibidem celebrata, ann. M.CCC.XCV. (Vid. pág. 169).

Ex Manuali negotiorum Capituli Maioricensis ab anno 1391 ad 1399.

Istae sunt constitutiones synodales editae per reverendum Ludovicum Dei gratia Episcopum Maioricensem cum eius honorabili Capitulo Maioricensi.

1. Ad recolendam devotius salvificam hostiam, quam Deus et homo Dominus noster Jhesus Christus in ara crucis Deo Patri promptus obtulit die suae sacratissimae pasionis pro mortalitate humani generis redimenda, et ut per eam dirigamur propitius ad viam veritatis aeternae; nos Ludovicus Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Maioricen., de et cum consensu honorabilis nostri Capituli Maioricen. hac constitutione perpetuo valitura statuimus et ordinamus, quod omnes et singuli presbiteri et clerici nostrae diocesis, cum per eos hymnus Ad cenam agni providi, etc. officii Resurrectionis dominicae in ecclesia sancta Dei, aut alibi officiando decantabitur, seu dicetur, versum illum O vere digna hostia, etc. in dicto hymno contentum flexis genibus devotissime proferant et decantent, et circunstantem fidelem populum audienlem ut eorum genua flectant similiter admoneant et hortentur. Nos enim dictis presbiteris et clericis, ac quibuscumque aliis Christi fidelibus in dicto V)., dum ut supra cantabitur seu dicetur, eorum genua flectentibus, ut ad haec ferventius animentur, de omnipotentis Dei misericordia, et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius meritis confisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis misericorditer in Domino relaxamus.

II. Item praecipimus et mandamus observari omnino statutum per nos et nostrum honorabile Capitulum nuper factum super celebritate Conceptionis beate Mariae Virginis gloriose, quod est tenoris sequentis: Reginam, etc. (mittatur totum statutum) Non licuit in actis eiusdem Capituli hucumque reperise.

III. Et has dictas constitutiones proxime supra dictas mandamus registrari et describi in libro Consuetae singularum ecclesiarum nostrae dioces. sub pena C. solidorum a negligente habendorum, et fischo nostro aplicandorum, sine omni gratia et mercede.

IV. Item compescentes quorumdam clericorum et presbiterorum inhonestatem, quam in eorum vestibus et gestibus quo ad quaedam secularium more demonstrant, de voluntate et consensu dicti nostri honorabilis Capituli, prohibemus et mandamus omnibus et singulis clericis beneficiatis, vel in aliquo sacro ordine constitutis, cuiuscumque preheminentiae vel dignitatis existant, ne aliquis eorum audeat portare seu deferre gramasiam apertam in anteriori parte cum condulis grossis, vel alias, neque epitegium sive manto cum condulis vel aliis inhonestis, nec capucium cum cucullo formam dicti caputii excedenti, et quod dictum caputium sit in forma clericali honestum, neque etiam aliquas superiores vestes inhonestas, imo sint clericatus ordini congruentes, neque etiam in eorum vestibus manicas amplas ultra duorum palmorum cum dimidio cannae huius patriae amplitudinem excedentes: neque eorum manicas vel collare vestire taliter seu deferre, quod camisiae vel alcandora, seu quidquam aliud panni lini, vel cotoni, aut cirici camisiae vel alcandorae huiusmodi simile videri possit exterius, seu aliqualiter aparere. Contrarium autem facientes condempnamus, videlicet gestantes dictas vestes et manicas ad penam omissionis vestium, in qua vel quibus manicae fuerint iam dictae; et gestantes dictam camisiam vel alcandoram, aut aliud simile, ut praedicitur, aparentem, et dictam cucullam seu caputium ad penam decem librarum regalium Maioricen. minutorum. Quas penas adquiri nostro fischo decernimus, et a contra facientibus exigi, et haberi sine omni gratia et mercede totiens quotiens fuerint dicti clerici reperti culpabiles in praemissis. Manicas autem amplas nunc iam factas restringi volumus ad amplitudinem trium palmorum, illas gestantibus haec ne tantus pannus vastetur de speciali gratia concedentes.

V. Item addendo constitutionibus super hiis iam factis, et eas declarando, et nos conformando iuri communi, statuimus ut supra quod omnes et singuli clerici supra dicti beneficiati, aut in sacris ordinibus constituti portent et deferant tonsuram in amplitudine suo ordini congruentem, et crines circum circa tonsos secundum congruentiam tonsurae iam dictae, et taliter quod iuxta seu infra dictos crines aures apareant in eisdem: alias contrafacientes in penam decem librarum aplicandarum ut supra condempnamus.

VI. Item mandamus omnibus et singulis curatis ecclesiarum civitatis et dioces. nostrae Maioric. quod ex parte nostra moneant, prout nos monemus cum praesenti, omnes et singulas personas habitantes in parrochiis ecclesiarum eorum habentes et tenentes servos aut servas in domibus vel alqueriis aut possessionibus propriis vel alienis, ne de cetero modo aliquo tacite vel expresse permitant, faciant seu consentiant per ipsos servos aut servas in diebus dominicis seu aliis festivitatibus per ecclesiam in Maioricis coli et venerari mandatis, aliqua opera ruralia vel servitia aut manualia quaecumque fieri vel etiam excerceri. Quod si fecerint, et infra octo dies post monitionem huiusmodi proxime subsequentes non prohibuerint supra dicta, interdicimus et ipsi curati prohibeant ingressum ecclesiae ipsis eorum parrochianis praedictis super hoc repertis in culpa: nos contra tales postea gravius processuri, secundum quod culpa meruerit contempnentis. Et hoc volumus extendi ad illos qui molendinos habent draperios, et illos moli faciunt in diebus praefatis. Et caveant ipsi curati quod ad denunciationem et ad observationem huius constitutionis sint diligentes et atenti sub pena decem librarum aplicandarum ut supra pro qualibet vice qua culpabiles fuerint in premissis. Quam penam etiam extendi volumus omnibus et singulis presbiteris et clericis nostre diocesis in sacris ordinibus constitutis, qui habeant et teneant servos vel servas praedictas, et permisserint, fecerint seu consenserint, et non prohibuerint fieri opera supra dicta.

VII. Item monemus primo, secundo, tertio, et peremptorie omnes et singulas personas, cuiusvis gradus, status vel conditionis existant, habentes vel tenentes servas ad servicium proprium, vel etiam septimanam, quae de turpi et fedo questu querunt et adquirunt in lupanari vel alibi manifeste lucra turpia atque feda pro solutione septimane huiusmodi, vel alicuius emolumenti, seu lucri dandi eisdem personis, ne de cetero audeant seu praesumant haec facere sive pati modo aliquo tacite vel expresse, sub pena excommunicationis, quem in tales personas haec facientes vel sustinentes nunc pro tunc et e converso in hiis scriptis ferimus et etiam promulgamus, absolutionem quarum ad nos et in nostra absentia Vicario nostro specialiter reservamus. Et nichilominus inhibemus expresse omnibus et singulis presbiteris et religiosis, quod tales personas de hiis nullo modo absolvant nisi de expressa licentia a nobis obtenta. Contra tales nichilominus postea processuri gravius secundum quod nobis videbitur expedire.

VIII. Mandamus etiam universis et singulis praesbiteris et clericis beneficiatis in nostra diocesi, ne aliquos servos vel aliquas servas teneant vel habeant ad aliquam talliam seu septimanam. Quinimo si quos vel si quas habuerint, nunc pro tunc dictos servos liberamus a iugo servitutis, et ab onere talliae seu septimana eorum, et ipsos ac ipsas penitus infranquimus.

IX. Mandamus etiam dictis curatis ut constitutiones et ordinationes et mandata praedicta supra per nos facta praesertim super negotiis servilibus dictorum servorum et servarum, et super turpi quaestu praedictorum servorum, in proxime venienti die dominica, et postea in prima, quarta et ultima diebus dominicis quadragesimae, ac in festis Ascensionis Dominicae, Penthecostes, Nativitatis beati Johannis Baptistae, Assumptionis, et Nativitatis beatae Mariae, generaliter publicent in eorum eclesiis populo congregato inibi, et diligenter attendant et denuntient eos quos in praedictis reperierint contemptores sub pena decem librarum adquirendarum ut supra.

X. Ceterum ad instar bonae memoriae Guidonis, praedecessoris nostri, de voluntate et consensu dicti nostri Capituli, statuimus et ordinamus, ac praecipiendo mandamus, ut universi et singuli praesbiteri curati ecclesiarum parrochialium civitatis et dioc. nostrae Maioric. seu eorum vicarii, vel loca tenentes eorundem, annuatim dum quicumque religiosi debebunt praedicare in dictis eorum ecclesiis populo verbum Dei, in diebus sequentibus, videlicet, in prima, quarta et ultima diebus dominicis quadragesimae, et in festis Ascensionis Dominicae, Penthecostes, Nativitatis beati Johannis Baptistae, Assumptionis, et Nativitatis beatae Mariae semper Virginis gloriosae, vel debebunt parrochianos suarum ecclesiarum audire de eorum confessionibus, ipsos religiosos, expresse hortentur et requirant ut ipsi ex eorum debito officio in eorum praedicationibus faciendis et confessionibus audiendis inducant et informent attente dictum populum, et confitentes eosdem, atque ipsis conscientiam faciant ad dandum et solvendum integre et complete decimas et primitias eorum fructuum quorumcumque, et alia iura ecclesiae consueta; et nullo modo absolvant illos, nisi prius de ablatis satisfecerint illi et illis quibus inde habeant plenarie respondere. Cominantes eis semper de penis contra dictos religiosos in iure expressatis, si in praedictis fuerint negligentes. Et haec mandamus fieri per religiosos praedictos, ne dicti curati videantur esse in causa propria inductores.

Publicatae fuerunt dictae constitutiones praesente clero Maioricensi in celebratione sanctae Synodi quae fiebat in choro ecclesiae Sedis Maioricen. die veneris XXIII. mensis aprilis anno a Nativitate Domini M.CCC. nonagesimo, per me Johannem de Rieria, notarium publicum Maioricen. auctoritate regia, et scribam communem Reverendissimi Domini Episcopi, approbante hoc et consentiente dicto honorabili Capitulo, et ibi praesente, videlicet, honorabilibus dominis Bartholomeo de Podio Aulucho, Decano, Jasperpo (Jasperto) de Tragurano, Guillelmo de Vallibus, Nicholao Roselli, P. de Ladone, P. Rubei, Francisco Negrelli, Guillermo Ferrarii de la Palma, et Dalmacio Gifredi, canonicis ecclesiae Maioricen. praesentibus et facientibus Capitulum antedictum.

IX. De celebratione Synodi in eccl. Maioricensi.

IX. 

De celebratione Synodi in eccl. Maioricensi. (Vid. pág. 164.)

Ex Consueta ms. med. saec. XIV. carta fere lacerata.

Feria VI. post Dom. in albis.

Sciendum est quod in ista VI. feria celebratur sancta Synodus, ad quam debent omnes rectores civitatis et diocesis personaliter convenire, nisi fuerint legitime excusati. Et ista die non dicitur nisi unica missa. (Quae erit aut de festo, quod eo die celebretur; aut de Resurrectione, si non adsit festum; aut de pluvia, si fuerit necessaria.) Finito Evangelio pulsentur squillae maiores usque ad Pater noster. Postea pulsentur duo cimbala minora. Et dum dicetur ultima oratio missae, Episcopus induatur pontificalibus vestimentis. Et primicherius solum diachonus indutus dalmatica, veniat ad chorum portans textum argenti, pueris indutis dalmaticis ipsum praecedentibus, et portantibus candelabra argentea cum cereis accensis. Et accedat ad D. Episcopum pro benedictione petenda. Postea veniat ante letrinum, et ibidem dicat Evangelium alta voce: Designavit Dominus. Quo finito Episcopus stans in cathedra sua minori incipiat flexis genibus hymnum Veni creator Spiritus, et dicatur per choros, et dicatur V). Quaesumus auctor omnium. Ultimus V). sit Gloria tibi Spiritus, Sancte Deus. Hymno finito Episcopus dicat V). Veni Sancte Spiritus, reple. cum dupp. alla. Et chorus respondeat: Et tui amoris... Et in continenti per Episcopum fiat sermo clero latinis verbis. Completo sermone, omnes laici exeant ecclesiam; et claudantur portae ecclesiae. Hoc facto Primicherius stans in medio chori, vocet rectores, nominando quemlibet rectorem per istum modum: Praepositus Minoricensis est hic? Et dictus Praepositus respondeat: assum Domine. 

Et sic de aliis. Sciendum est tamen quod rectores ad primam vocationem dicti Primicherii, si ibi praesentes fuerint, debent respondere. Si vero rector absens fuerit, et vicarius eius, vel alius Presbiterus pro eo ad synodum venerit, vel ibi fuerit, non respondeat ad primam vocationem Primicherii, sed ad secundam. Et hoc ab omnibus observetur.

Hoc finito D. Episcopus, vel Vicarius in absentia Episcopi, instruat rectores ad bonos mores, et hospitalitatem, et quod sint solliciti ad peragenda ea quae sunt necessaria ad regimen animarum, observando, corrigendo, et si necesse fuerit increpando. Et debent ibi constitutiones noviter factas publicare.

Finitis omnibus, quae dictus Episcopus ordinaverit facienda, … Primicherius nominet nomine proprio canonicos, beneficiatos, rectores et alios quoscumque presbiteros in civitate vel diocesi anno illo defunctos. Et in isto intervallo induantur in choro duo Primicherii capis violatis. Et unus scolaris capa indutus portet crucem Maioricen de sacristia, precedentibus pueris cum superpellicio portantibus cereos accensos; et veniat versus chorum. Et cum dictus Primicherius cessaverit nominare clericos, Dominus Episcopus dicat: Animae eorum et omnium fidelium defunctorum per Dei misericordiam sine fine requiescant in pace. Et omnes astantes respondeant Amen. Et unusquisque dicat Pater noster. Et in continenti duo Primicherii incipiant R). Domine Deus qui intueris. R). Qui Lazarum. R). Libera me. Et pulsentur omnia cimbala. Et dum dicentur praedicta R).R). fiat processio, ut sequitur. Crux exiens de sacristia portetur versus altare S. Annae. Et omnes presbiteri beneficiati... domini canonici, ac ultimo loco Episcopus, indutus ut praedicitur cum suis ministris, sequendo dictam crucem circumeant claustrum, nullam stationem ibi faciendo. Et intrent ecclesiam per portam quae est iuxta altare B. Bernardi. Et transeundo per chorum, crux portetur iuxta altare B. Mariae. Et Dominus Episcopus stet retro letrinum in choro cum ministris suis. Et tota processio stet in medio hinc et inde inter ipsum D. Episcopum, et crucem praedictam. Et finiatur R). Libera cum oratione Fidelium et Absolve; Episcopus revertatur ad sacristiam, et ibi deponat vestimenta sua.

Ex ordinatione Fr. P. Cima.

Ad calcem eiusdem codicis nova notula seu rubrica de celebratione Synodi scripta reperitur recentiori manu, nempe desinente saec. XV. ut ex contextu patebit. = Primo Synodum indicit celebrandum, iuxta consuetudinem antiquam, non uno tantum die, sed duobus continuis, scilicet feria V. et VI. post Dom. in albis. = In quorum primo omnia per eundem fere modum fiunt quo supra notata sunt usque ad vocationem rectorum inclusive. Sermo a canonico vel presbitero fiat in medio chori. Porro rectores vocandi ad Synodum ibi describuntur; sunt autem sequentes: 

Praepositus Minoricensis ecclesiae. Rector de Porreriis.

Id. de Falanigio

Rector S. Eulaliae. Id. de Alaroi. 

Vicarius S. Crucis. Id. de Muro. 

Rector S. Jacobi. Id. S. Margaritae de Muro. 

Id. S. Michaelis. Id. de Robines. 

Id. S. Nicolai. Id. de Alarono.

Id. de Incha. Id. S. Joannis de Sinen (Sineu).

Id. S. Mariae de Sinas. Id. de Montuerio.

Id. de Soller. Id. de Castelligio.

Prior de Polencia. Id. de Sencellis. 

Rector de Lucho maiori. Id. de Campos. 

Id. de Manacor. Id. de Santanymo. 

Id. de Pulcro visu. Id. de Silva. 

Prior de Artano. Prior S. Mariae de Luch.

Rector de Petra. Rector de Campaneto.

Id. de Vialfas.

Id. S. Mariae de Camino et Marrexino.

Id. de Buyola.

Id. Vallis musse.

Id. de Spurlis.

Id. de Podio pungenti.

Id. de Andragio.

Id. de Calviano. 

Feria VI. die Synodi secunda. Dicta missa defunctorum, vel de festo, Episcopo et omnibus similiter in choro congregatis, canonicus diaconus legat, ut hesterna die, Evang. Ego sum pastor bonus. Postea legantur nomina rectorum. Deinde nomina defunctorum, sub hac formula: "Anno Incarnat. Domini nostri Jesu Christi milesimo quadringentesimo octuagesimo tertio (a: Hoc anno haec forma cogendae et celebranda synodi ordinabatur.) obierunt presbiteri et beneficiati infrascripti. Et primo venerab. vel discretus talis, etc.” Dicto V). Animae quorum. = "In continenti sindici vel quatuor presbiteri de antiquioribus accedant ad D. Episcopum, et petant remissionem et casus pro clericis.” Et D. Episcopus revertatur ad sacristiam. Denique fit absolutio (sine assistentia Episcopi) et processio ante capellam corporis Christi per claustrum intrantes per portam prope organa, et ante capellam omn. SS. et intret per portam ante capellam S. Bernardi, et per chorum. Ut supra.

Hanc posteriorem ordinationem de celebratione synodi in duplici die, et non unica ut prius, constituit D. Fr. Petrus Cima, Episcopus Maioricensis anno 1385 in synodo per eum celebrata die 14 aprilis. Qua in re sacrorum canonum instituta, et ecclesiarum catedralium ditionis Regis Aragonum vestigia sequi se profitebatur. Ita Consueta sacristiae ecclesiae Maioricensis ms. anno 1511.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...