dilluns, 24 d’abril del 2023

II. Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII.

II.

Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII. (Vid. pág. 21.)

Ex actis capitular. eccl. Maioric. eo anno. 

Sacerdotes nostri contaminant sancta et reprobant legem Dei, dum laxatis habenis, divinis officiis omissis, ad illicita se transferunt, atque inhonesta. Hinc est, quod cum ex frequenti et assidua multorum clamatione intellexerimus quod nonnulli presbiteri et alii in inferioribus ordinibus constituti, in Sede Maioric. et extra illam beneficiati, dum missarum sollempnia, et etiam aliae horae canonicae in dicta Sede sollempniter peraguntur, sui honoris ac dignitatis ordinum quos receperunt immemores, cum superpelliceis seu cappis, omissa divina psalmodia, ad quam de iure sunt astricti, absque aliqua rationabili causa, antequam officium missae vel aliarum horarum canonicarum sit finitum, chorum frequenter exeunt, et per ecclesiam soli vel cum laicis circuunt et discurrunt, plerumque vana et prophana atque multa inhonesta mulieribus, quae ad divinum officium in sacra Dei domo conveniunt, labiis pollutis loquuntur et dicunt, cum oculis hinc inde turpiter annuendo; et adhuc hiis omnibus non contenti dictam ecclesiam exeunt, et acie mixta cum laicis, per vias et vicos adhuc cappis seu superpelliceis tenentibus se exponunt, et de se ipsis spectaculum faciunt, non animadvertentes quo modo in dicto Domini Esau foras, idest, ecclesiam egressus, discurrens per campos venando, hoc est, per vicos et plateas mulieres impudice videndo, benedictione paterna fuit privatus; et ille Sedechias exiens Jerusalem in campo Jericontino a Chaldeis comprehensus fuit et excecatus; ex quibus ipsis divinum officium diminuitur, infamia toti clero irrogatur, et scandalum in populo generatur, infinitaque mala et peccata oriuntur et perpetrantur, in divinae majestatis non modicam offensam, et astantium, ut dictum est, scandalum populorum. Quapropter nos Bartholomeus de Podio aulucho et Berengarius Borroni, canonici et Vicarii in spiritualibus et temporalibus, Sede vacante, ecclesiae Maioricen., Jaspertus de Tragurano, Guillermus Vaylo, Nicolaus Roselli, Bartholomeus Manresa,  Jacobus de Rippis, Raymundus Mir et Bernardus Rosselli, canonici Maioric. praesentes et capitulum celebrantes intus sacristiam ecclesiae Maioric., ubi ab antiquo capitulum solitum celebrari, et ubi fuimus ad sonum campanae more solito vocati et congregati pro capitulo celebrando, coeteris concanonicis nostris e civitate et dioc. Maioric. absentibus qui ad talia vel similia, de usu, statuto seu consuetudine dictae ecclesiae non vocantur, nec consueverunt vocari, huic morbo quam nobis possibile est medelam procurare cupientes, hac irrefragabili constitutione statuimus et statuendo sancimus, quod nullus presbiter vel in sacris ordinibus constitutus, aut quivis alius in Sede Maioric. vel alibi infra dioc. Maioric. beneficiatus, absque rationabili causa, dum missarum aut aliarum horarum canonicarum sollempnia peragentur, aut sermo divinus fiet populo, cum capis seu superpelliceis, vel gramasiis seu epicogris audeat discurrere per ecclesiam, vel sedere aut stare in valvis ecclesiae cum capis seu superpelliciis per vias aut per vicos, aut sedere in tabula ubi diebus festivis et dominicis elemosina confratris et fabricae solvuntur per confratres; et hoc sub pena quinque solidorum fabricae Sedis Maioric. aplicandorum, et sententia excomunicationis, quam in huius nostrae constitutionis transgressores et eorum quemlibet nunc ut ex tunc, et e contra; trina canonica monitione premissa ferimus in hiis scriptis. In quas quidem penas, quicumque de supra dictis huius nostrae constitutionis, etc.

Propterea statuimus et ordinamus quod nullus presbiter seu beneficiatus quamdiu praedicabitur populo in dicta Sede, audeat sedere in gradariis per quae ascenditur ad tronum seu locum in quo praedicatur, et ad tronum organorum; sed habeat audire verbum Dei vel in altari vel in dictis tronis, aut in stallis ipsius chori, neque etiam audeat sedere in stallis seu cathedris inferioribus, quamdiu de superioribus aliqua vacuae reperientur; et hoc sub penis supra dictis, modo et forma superius expresatis. In quorum, etc. Quod fuit actum Maioricae intus sacristiam praedictam, nona die mensis aprilis, anno a nativitate Domini M.CCC.LXX septimo.

III. Epistola Capituli Maioricensis ad Benedictum XIII, anno MCCCCIII.

III.

Epistola Capituli Maioricensis ad Benedictum XIII, anno MCCCCIII. (Vid. pág. 43.)

Ex Man. negot. Capit. Maioric. ab anno 1400 ad 1411.

Beatissime pater. Cogit nos acerba sinistri casus huius miserae civitatis emersio: angit nos amaritudinis praegustati calicis saucio V. S. hoc flebili scripto depromere nostras et huius populi merores, angustias et dolores; ut viscera nostra, diversis exinde carpta languoribus, respirent apud E. V. S. exterius, et ab ipsius pietate sanctissima saltem compatiendo interius consolemur. Nuper siquidem, Pater sanctissime, in conticinio noctis sequentis diem dominicam XIII. presentis mensis octobris, dum gentes civitatis eiusdem iam dormitione quiescerent, acre terribiliter tenebroso, non sine repentinis coruscationibus translucentium fulgurum tremebundis, et perhorrendos tonitruorum mugitibus sonos emitentibus frequentius terrebundos suos nimbos evomenti, in pluviarum copia inaudita, quidam torrens decurrens ex imbribus per medium notabilius civitatis, in tantum infra unam horam excrevit, et subito, quod intus civitatem eandem, ecclesia monasterii fratrum Beatae Mariae de Carmelo, et ecclesia parrochialis S. Nicholai, fuerunt in libris, vestimentis et iocalibus suis fere penitus destitutae, et ultra mille quingenta edificiorum, inter quae sunt quamplurima de notabilioribus ipsius civitatis corruerunt ad fundum, quibusdam ex eis hereditatis funditus, et cum bonis ac habitantibus in eis ex impetuoso ipsius aquae decursu submersis in mare, et quibusdam ex dictis habitantibus, una cum eorum bonis, ex improviso depressis et suffocatis in eorum demolumine inaudito; inde paucis evasis, et pro maiori parte remanentibus in egeno. Oh! quam per horrenda, Pater Sanctissime, fuit illa nox terribilis, qua vocum crebris et diris clamoribus pereuntes percutiebant ad celum, invocantes auxilium supernorum! Oh! quam fuit et est ploratus et ululatus acerbis gemitibus gentium, haec et destructionem finalem ipsius civitatis cernentium, et bona parentes, natos, amicos et proximos deplorantium sic esse destructos et perditos, ac emersas repente miserias huius regni! Unde, Pater Sanctissime, nos et clerus Maioricen. assiduis dirisque singultamus genitibus ob inauditum sinistrum casum huiusmodi, nedum ex praedictis, sed quia ipse clerus, qui prius semivivi vix vegetare valebant, nunc propter deperditionem bonorum praedictorum, fructuum, reddituum et proventuum, quae ratione suorum beneficiorum aliorumque piorum, et alias habebant et percipiebant, eisdemque debebantur, tam in dictis locis quam aliis extra civitatem ex hac causa destructis, sic sunt conversi in cineres, quod vix habent panem quem transglutiant cum saliva. Quare, Pater Sanctissime, quia credimus quod ad incomoda, dolores et necessitates nostras huiusmodi commovebuntur viscera vestre sanctissimae pietatis, E. V. S. lamentis et singultibus nunciantes devotissime suplicamus, quatenus ad nos et clerum ipsum, ex praedictis allisos et attritos mole penuriae et dolorum compassionis benignum intuitum convertentes, ex fonte misericordiarum sanctissimo fluenta pietatis et miserationum proventum dignemini pro nostris necessitatibus huiusmodi, et aliis casibus ingruentibus, benignius derivare. Nos et clerum ipsum in V. S. gratiam et benedictionem recomendantes humiliter et devote. Quam Altissimus prosperare et conservare dignetur feliciter et longeve. Scriptum Maioricis ultima die octobris, anno Domini M.CCCC. tercio. = E. V. S. oratores devoti prostrati ad terram cum osculo beatorum, Episcopus et Capitulum ecclesiae Maioricen.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...