divendres, 14 d’abril del 2023

XXX. Domini Sancii Maioricarum Regis ordinatione Judeorum sinagoga,

XXX.

Domini Sancii Maioricarum Regis ordinatione Judeorum sinagoga, quae pridem in honorem S. Fidei dicata extiterat, ipsorum usibus ritibusque denuo deserviat, anno MCCCXXIII (Vid. pág. 183).

Ex orig. in arch. eccl. Maioric.

Noverint universi quod cum nos Sancius Dei gratia Rex Maioricarum, Comes Rossilionis et Ceritaniae et Dominus Montispesulani, ex devotione propter cultum divinum ampliandum, et ex causis legitimis voluerimus et dudum ordinaverimus quod illa domus, quae quondam erat sinaguogua Judeorum in callo civitatis Maioricae reduceretur et constitueretur, ipsis Judeis ex toto, et ritibus eorum inde expulsis in capellam ad honorem Dei et nomen Sanctae Fidei, et ibidem duos perpetuos presbyteros divina celebraturos instituerimus et dotaverimus; advertentes ad tempus quod dicta capella magis idonee et honestius et ad maiorem devotionem staret alibi, ordinavimus et voluimus quod dicta capella mutaretur, et eam mutari iussimus et fecimus satis prope portale vulgo dictum portale Templi civitatis iam dictae. Voluimus tamen quod propter reverenciam divini cultus, qui in dicta prima capella fuerat cultus et celebratus, ipsa capella nec locus eius posset amodo applicari nec reduci ad usum, servicium seu ritum modo aliquo Judeorum, nec etiam Paganorum. 

Immo volumus et praesencialiter consentimus et ordinamus per nos et successores nostros quoscumque, quod dictus locus dictae capellae semper remaneat ad usum, dominium et servitium licitum et honestum Christianorum. Et cum nunc dicta nova capella sit mutata et constructa alibi satis prope dictum portale dictum Templi, et locum nostrum tenens in Maioricis requisiverit instanter venerabilem Guidonem Episcopum Maioricen., de hoc licentiam habentem a Summo Pontifice per privilegium speciale quod det et concedat licentiam divina officia celebrandi in ipsa, idem Episcopus volens prospicere, et etiam providere in futurum, ne dictus locus dictae primae capellae, quae sinaguogua ut praedicitur primitus extitit Judeorum, possit aut valeat in futurum Judeorum usibus, servicio aut ritibus applicari, peciit inde cartam a nobis. Propter quod per nos et successores nostros quoscumque volumus et promitimus bona fide nostra regia, quod locus dictae capellae dimissae nunquam perveniet ad usum, servicium seu ritum Judeorum; immo semper erit et permanebit in usibus. Et in horum omnium fidem et testimonium presentem cartam sigilli nostri appensione iusimus communiri. Quae est data Perpiniani quarto nonas januarii, anno Domini millessimo trecentessimo vicessimo tertio.

XXIX. Privilegium D. Sancii, Regis Maioricarum in favorem Judeorum,

XXIX.

Privilegium D. Sancii, Regis Maioricarum in favorem Judeorum, super transferenda in alium locum capella S. Fidei, quam in ipsorum sinagoga prius struxerat, an. M.CCCXXIII. (1323) (Vid. pág. 182.)

Ex codice privil. Judeor. ap. D. Anton. Pueyo.

Noverint universi quod cum nos Sancius Dei gratia Rex Maioric., tempore videlicet generalis condempnationis (a) Judeorum Maioric. ex causa confiscavissemus nobis scolam et domum scolae Judeorum ipsorum, quam habebant in civitate Maioric., et postea in scola ipsa fecissemus ex causa capellam ad decus et nomen Sanctae Fidei, secretarii aliamae Judeorum Maioric. succesivis temporibus nobis humiliter suplicarunt, ut cum dicta capella esset eis et eorum callo judayco nimis propinqua, dignaremur illam removere exinde, et alibi transmutare, allegando super hoc plures validas rationes.

(a) Circa ann. 1315. Sancius Rex universa bona ipsorum Judeorum fisco regio adiudicavit, in punitionem criminum, quae nunc non inotescunt: quae pena in solutionem 95.000 librarum Maioric. mutata est. Eius rei plura ibidem instrumenta vidi.

Nos autem attendentes quod dicta capella erat et est in loco valde absconso, propter quod gentes ut deberent non sic pro divinis confluunt ad eandem, et quod si mutaretur in alium locum decentem, augeretur gentium devotio, et etiam cultus divinus, habita super hoc deliberatione sepius cum nostro consilio ac cum venerabili Guidone, Episcopo Maioric., de ipsius Episcopi voluntate dictam capellam Sanctae Fidei alibi ducimus transmutandam, videlicet, intus civitatem Maioric. in orto qui fuit den Cassa iuxta portam Templi, ubi noviter fit quedam optima populatio, cui et populatoribus eiusdem summe deserviet mutatio dicta capellae, et factio eius, et etiam transeuntibus per portam Templi predictam, cum fiat dicta capella inter duas vias publicas propiis sumptibus nostris; pro quibus et dicta capella complenda habuimus a dictis secretariis duo millia librarum regalium Maioric. minutorum; et fecimus ulterius eos dare operi ecclesiae Beatae Mariae Sedis Maioric. trescentas libras regalium Maioric. sub pactis quae sequuntur. Concedimus enim, et per nos et succesores nostros quoscumque licentiam et potestatem damus secretariis dictae aliamae, quod mutata dicta capella in loco ubi noviter constructur (leo constru tur), possint in capite carreriae (cap de carrer, carrera) dictae capellae antiquae aperire unum portale magnitudinis quam voluerint, quod exeat ad dictum callum judaycum, et per ipsum portale habeatur Judeis liber ingressus et egressus de dicto callo, et ad ipsum per dictam carrariam et exinde ad partes alias extra callum. Et promitto bona fide nostra dictis secretariis quod propriis sumptibus nostris faciemus fieri et compleri citius quam fieri poterit dictam capellam novam, quodque postquam dicta capella mutata fuerit, ut praefertur, numquam faciemus, vel fieri permitemus ecclesiam vel capellam aut hospitale seu alium consimile in dicta domo ubi nunc est iuxta callum, aut in aliqua parte ipsius domus. Retinemus attamen nobis et nostris perpetuo domum ipsam ad nostras omnimodas voluntates. Et si eam aut aliquas partes ipsius dederimus aut stabiliverimus, vel in quoscumque personas transportaverimus, volumus nunc ut tunc, et tunc ut nunc, quod in parietibus dictae domus quae respiciunt versus callum, nulla fiat fenestra, vista, vel aspectus aliquis, per quas vel quem possit quicquam videri in dicto callo a domo ipsa vel partibus eius. Et ita bona fide nostra promitimus semper facere observari. Mandamus itaque locum nostrorum tenentibus, etc. Quod est actum in camera consilii castri regii civitatis Maioric. nonas julii anno Domini M.CCC.XX. tercio. = Signum + nostri Sancii, etc. = Testes huius rei sunt venerabilis Guido, Episcopus Maioric.: nobilis Periconus de Fonolleto: Bng. Maynardi, canonicus Narbonen. Cancellarius: Galcerandus Çacosta, Archidiaconus in ecclesia Urgellen.: Dalmacius de Bauyallis, miles. = Nicholaus de Sancto Justo, Thesaurarius: et Jacobus Scuderii, not., omnes consiliarii praefati D. Regis. = Ego Jacobus Scuderii not. iam dicti D. Regis et eius auctoritate publicus, ipsius mandato hoc scribi feci et clausi meo publico solito sig+no.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...