dimecres, 12 d’abril del 2023

XX. Inocentii Papae IV. bulla qua ecclesias et possesiones Sedis Maioricensis confirmat, an. MCCXLVIII (1248).

XX.

Inocentii Papae IV. bulla qua ecclesias et possesiones Sedis Maioricensis confirmat, an. MCCXLVIII (1248). (Vid. pág. 131.)

Ex orig. carta in arch. eccl. Maioric.

Inocentius Episcopus, servus servorum Dei. Venerabili fratri... Episcopo Maioricarum, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Maioricarum, ad Romanam ecclesiam, nullo medio pertinentem, cum ecclesiis, castris, villis, hominibus, possessionibus et aliis bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iustis modis praestante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus: nomina praedictorum bonorum praesentibus inseri facientes, quae talia sunt: in civitate Maioricarum S. Eulaliae, S. Crucis, S. Jacobi et S. Michaelis ecclesiae, cum omnibus pertinentiis earundem: S. Andreae, S. Anthonii et S. Mariae Magdalenae monasteria cum capellis dependentibus ab eisdem, et omnibus pertinentiis eorundem: in dioecesi vero Maioricarum S. Mariae de Barraxino, S. Mariae de Camino, de Olezono, S. Mariae de Rubines et S. Petri de Censelis ecclesiae cum omnibus pertinenciis earundem: S. Mariae de Incha, S. Laurentii de Silver, S. Michaelis de Campaneto, de Polentia, de Scorcha et S. Jacobi de Guinyent ecclesiae cum omnibus pertinentiis earundem: S. Johannis et S. Margaretae de Muro, S. Mariae de Artano, S. Mariae de Belveher, S. Mariae de Monachor, S. Mariae et S. Johannis de Filinig ecclesiae cum omnibus pertinentiis suis: S. Juliani de Campos, S. Mariae et S. Petri de Muntueri, S. Michaelis de Lucomaiori, S. Mariae de Xisneu, S. Petri de Petra, S. Mariae de Bunyola, S. Bartholomei de Soler et S. Mariae Vallis de Mossa ecclesiae cum omnibus pertinentiis suis: S. Petri de Sporles, S. Mariae de Podio pungenti, S. Johannis de Caviano et S. Mariae de Andraxio ecclesiae cum omnibus pertinentiis earundem: domus, possessiones et redditus, quos habet in civitate praedicta: possessiones et redditus quos habet in territorio civitatis eiusdem: possessiones et redditus quos habet in territorio de Barrachino, de Cavapossa, de Incha, de Muro, de Isneu (Sineu; Xisneu más arriba), de Petra, de Artano, de Campos et de Montueri villarum: molendina quae habet in civitate ac dioecesi Maioricensi: possessiones et redditus quos habet in territorio de Polentia, de Guinyent, de Monachor, de Filinig, de Podio pungenti, de Cavyano et de Andrax villarum: possessiones et redditus quos habet in territorio de Montanis, de Siler, de Spurlis, de Caneto et de Bunyola villarum, et pars quam habet in villa de Incha, et pars quam habet in villa de Polentia. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc. Si quis autem hoc attemptare, etc. Datum Lugduni XVIII. kal. maii, pontificatus nostri anno quinto.

XIX. Compositio inter Dominum Jacobum, Reg. Aragon. et ecclesiam Maioricensem super perceptione decimarum, anno M.CC.XXXVIII (1238).

XIX.

Compositio inter Dominum Jacobum, Reg. Aragon. et ecclesiam Maioricensem super perceptione decimarum, anno M.CC.XXXVIII (1238). (Vid. pág. 127.)

Ex autogr. in arch. eccl. Maioric.

In Dei nomine. Sit omnibus manifestum presentibus et futuris, quod facta est compositio perpetuo duratura inter Domin. Jacobum Dei gratia Regem Aragonum, Maioricarum et Valencie, Comitem Barchin. et Urgelli, Dominum Montispesulani, et Petrum Infantem Dominum regni Maioricarum, ex una parte, et venerabilem patrem R. Maioricensem Episcopum ex altera sub tali forma et tenore, quod dominus Rex habeat in feudum perpetuum duas partes de decimis iure divino debitis, videlicet, in pane, vino et oleo; in sreliqui (reliquis) autem decimationibus, tam animalium grossorum, et minutorum, quam ovium, lane et casei ac piscium, habeat Dominus Rex totam medietatem. Reliqua vero medietas cedat in partem Maioricen. ecclesiae et Episcopo. Verumptamen hoc subintellecto et addito, quod si Dominus Papa compositionem hic annotatam nolit habere ratam Dominus Rex vel Infans non teneantur ad compositionem istam aliquatenus obligari. Datum apud Valenciam quinto kalendas decembris anno Domini millesimo CC.XXX. octavo. = Huius rei testes sunt B. Barchin. Episcopus: Rodericus de Liçana: Assallitus de Gudal: Artallus de Luna: Eximinus Petri, repositarius Aragonum: P. Petri, Justitia Aragonum. = Sig+num Guillermi, scribae, qui mandato Domini Regis pro Domino Bg. Barchin. Episcopo, cancellario suo hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...