dimarts, 14 de març del 2023

XXXII. Donatio Guillelmi de Montecatheno de quodam horto ad monasterium Vallis Laurae, an. MCLXI. (1161)

XXXII.

Donatio Guillelmi de Montecatheno de quodam horto ad monasterium Vallis Laurae, an. MCLXI. (1161) (Vid. pág. 135.)

Ex arch. mon. SS. Crucum.

In nomine Santae et Individuae Trinitatis. Omnibus manifestum sit qualiter ego Willelmus Raymundi Dapifer, una cum filiis meis Willelmo atque Raymundo ob remedium animae meae et parentum meorum dono et offero Domino Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Vallis Laureae in manu Petri, venerabilis ejusdem loci Abbatis et totius ipsius conventus ortum meum proprium cum omnibus pertinentiis et affrontationibus suis, cum ingressibus et egressibus suis, cum aquis et aquarum ductibus, cum omnibus ad se pertinentibus vel pertinere debentibus, sicut ego melius habeo et habere debeo. Est autem praedictus ortus in comitatu Barchinonae, in termino de Castelar, in parrochia Sancti Stephani subtus ipsa Petrosa. Affrontat autem a parte orientis in ipsa Petrosa: a parte circii in alodium Sancti Cucufatis quod tenet Arbertus de Petra: ab occidente in ipso alveo Rivipollis, et in alodium Sancti Laurentii: de meridie in alodium quod fuit Arberti Berengarii quod tenet Guillermus Sancti Martini. Sicut istis terminis concluditur et terminatur, sic ego Guillermus Raymundi dono supra dictum ortum praefatae ecclesiae et ejus servientibus, praesentibus vel futuris, ac de meo jure in illorum trado dominium et potestatem, sine meo meorumque retentu, ad faciendum quidquid ibi vel inde melius facere disposuerint ad utilitatem ipsius ecclesiae. Quod in toto vel in parte quicumque infringere vel dimovere temptaverit, et iram Dei incurrat, et post duplam compositionem haec scriptura firma, stabilisque permaneat in perpetuum sine fine. Actum est hoc pridie kalendas junii anni Domini M.C.LXI. anno autem regni Lodoici Regis junioris XXIIII. = Sig+num Willelmi Raymundi qui hoc donum facio firmarique rogo. = Sig+num Willelmi filii ejus. = Sig+num Raymundi de Monte de cada (: otra versión de Moncada). = Sig+num Bernardi, presbyteri qui hanc cartam scripsit die et anno quo supra.

XXXI. Privilegium Comitis Barchinonae Raymundi Berengarii pro inmunitate monasterii Vallis Laureae, an. MCLX. (1160)

XXXI.

Privilegium Comitis Barchinonae Raymundi Berengarii pro inmunitate monasterii Vallis Laureae, an. MCLX. (1160) (Vid. pág. 135.)

Ex arch. monast. Sanctar. Crucum.

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis, Patris et Filii, et Spiritus Sancti. Ego Raymundus Dei gratia Comes Barchinonensis et Princeps Aragonensis et Dertosae Marchio, facio hanc cartam donationis Deo et Sanctae Mariae Vallis Laureae, et vobis Petro, Abbati ejusdem loci, et fratribus vestris ibidem Deo servientibus, tam praesentibus quam futuris, libenti animo et spontanea voluntate, propter amorem Dei et Sanctae Mariae, et pro animabus patris et matris meae et omnium parentum meorum, dono vobis et concedo ut ab hac die in antea nullus homo sit ausus casas vestras, vel grangias, vel cabanas, quas modo in toto nostro regno habetis, vel habituri estis, violenter intrare, frangere vel disrumpere, vel homines vel ganatum vel aliquid aliud per vim extrahere. Ita inquam praecipio, ut quicumque contra hanc meam voluntatem ire praesumpserit, perdat meum amorem, et pectabit mihi mille ff. (más abajo son solidos : sueldos : sous; se lee bien ff.), et insuper habebo inde quaerimoniam tanquam de invasione propriae meae domus; et quantum de vestro accepit, vobis in duplum restituat. Si vero ganatum vestrum cum alio extraneo mixtum fuerit, et ab hac causa eum vobis noluerit dare, mando ut in sola fide vestra, vel unius ex fratribus vestris, absque alio (se lee absquealio) juramento, donet vobis quantum dixeritis esse vestrum. Et si quis pro aliqua re vel calumpnia vos inquietaverit, et ad judicium pertraxerit pro magna vel parva re, si res praegrandis fuerit, et judices mei judicaverint, ut in solo verbo Abbatis, si vero mediocris vel magna vel parva fuerit, mando ut in sola veritate unius monachi vel fratris vestri ordinis, absque alio juramento, et sine aliis testibus, vestra causa et vestrum judicium deffiniatur, nisi perpes qui ... veritas possit sciri. Ganatum vero vestrum similiter mando, ut secure pascat in tota terra mea, et nullus sit ausus ei pascua prohibere tanquam meo proprio. Hoc idem dono vobis et concedo ut in montibus et in silvis et in aquis, quae sunt in tota terra mea. Dono etiam vobis ut numquam de propriis vestris rebus donetis portaticos, vel ullos alios usus in tota mea terra. Concedo etiam si aliquis miles vel pedonus nunc habens ad vos venerit, et vobis recipere placuerit, si alicui unquam aliquid fori fecerit, pro hoc non respondeatis. Insuper recipio vos et domos vestras et ganatum vestrum et omnem rem vestram in mea amparança et in meo guidonatico et in mea defensione, sicut meam propriam causam. Si quis vero hoc meum donativum disrumpere vel adnichilare voluerit, sit maledictus sicut Judas qui tradidit Christum, et ut supra diximus, pectabit mihi mille solidos, et perdet meum amorem per omnia saecula. Actum est hoc XVII. kalendas julii, anno Dominicae Incarnationis M.C.LX. = Sig+num Raymundi Comes. = Sig+num Guillermi, Barchinone Episcopi. = Sig+num Raymundi de Podio alto. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Sig+num Guillermi de Castro Vetulo. = Sig+num Alberti de Castro Vetulo. = Sig+num Bertrandi de Castelleto. = Petrus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus, subscribo. = Sig+num Arnaldi, diachoni qui hoc scripsit.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...