diumenge, 26 de febrer del 2023

XLIV. Alexandri IV. breve ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis

XLIV.

Alexandri IV. breve ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis directum super componendis litibus inter Archiepiscopum et Capitulum ipsius ecclesiae exortis, an. M.CC.LVI. (1256) (Vid. pág. 186).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarracon.

Alexander Episcopus servus etc. Venerabilibus fratribus suffraganeis Terraconensis ecclesiae, salutem et Apostolicam benedictionem. Illam de nostra gerimus sinceritate fiduciam, ut preces nostras vobis porrectas libenter studeatis effectui mancipare. Cum igitur Nos super quaerelarum diversis generibus, quae inter venerabilem fratrem nostrum Archiepiscopum ex parte una (a), et Praepositum, Capitulum et capellanos Terraconensis ex altera sunt exortae, volentes paterna sollicitudine providere, dilectum filium nostrum Nicolaum de Terracina, subdiaconum et capellanum nostrum ad partes illas, confisi de sua prudentia, destinemus, ut bonum quod ex ipsius accesu speramus, suum efectum facilius auctore Deo, et vestro mediante suffragio consequatur, fraternitatem vestram rogamus et hortamur attente per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ob reverentiam Apostolicae Sedis et nostram, cum a dicto capellano fueritis requisiti super hoc, impendatis consilium et auxilium oportunum. Ita quod a Deo exinde praemium consequi valeatis. Datum Anagniae V. id. aug. pontif. nostri anno secundo.

(a) Is erat D. Benedictus de Rocabertino, cuius cum Capitulo dissidia, et gravissima inde subsecuta scandala late persequitur Blanc in Archiepiscopologio eiusdem ecclesiae MSS.

divendres, 24 de febrer del 2023

XLIII. Fundatio monasterii fratrum Praedicatorum Tarracone, an. M.CC.LVIII. (1258)

XLIII.

Fundatio monasterii fratrum Praedicatorum Tarracone, an. M.CC.LVIII. (1258) (Vid. pág. 185).

Ex Cartul. eiusd. monast. 

Noverint universi praesentes pariter ac futuri, quod nos Petrus miseratione divina Terraconensis Archiepiscopus, et universum ejusdem ecclesiae Capitulum, attendentes quod propagatione ordinis Fratrum Praedicatorum et aliorum religiosorum Dei Ecclesia sublimatur, et cultus fidei catholicae ipsorum Fratrum exortationibus et vitae honestate ac conversatione laudabili aucmentatur, et fidelium devotio suscipit incrementum; cupientes etiam tam per nos quam per Fratres Praedicatores quos ad haec necessarios et utiles novimus per experientiam saluti fidelium providere, apud quos idem Fratres Praedicatores assidue conversantur, ad instantiam et praeces Fratris Andreae de Albalato, et Fratris Arnaldi de Barbarano, quos secundum Deum admittimus, vobis Fratri Petro de Osca, Priori Provintiali Fratrum Praedicatorum in Hispania commorantium, et per vos eidem ordini Fratrum Praedicatorum liberam concedimus facultatem, quatinus, jure ac dignitate metropolitica in omnibus semper salvis, in Terraconensi civitate vel extra, ubi vobis visum fuerit expedire, monasterium construatis, in quo conventus Fratrum Praedicatorum valeat commorari, habendo ibi ecclesiam, et omnes officinas necessarias, et percipiendo omnes oblationes quas ad eandem ecclesiam fidelium devotio duxerit offerendas; habendo ibi quoque hortum usque ad tres quarteriatas terrae absque onere decimarum et praemitiarum, habendo ibi etiam cimenterium usque ad unam quarteriatam terrae, in quo cimeterio tumulari valeant qui ibi elegerint sepulturam. Ita tamen quod de his, quae causa sepulturae ipsi ecclesiae legata fuerint, tertiam partem Terraconensis ecclesiae Capitulo tribuatis. In casu autem quando aliquis de parrochianis ecclesiae nostrae apud vos elegerit sepulturam, parrochialis sacerdos defferat corpus ad ecclesiam vestram, prout consuevit deferre ad ecclesiam Sedis nostrae, et de manu sacerdotis praedicti vos ipsum corpus recipiatis ibidem, salvo jure consuetudinis sacerdotum parrochialium hactenus observatae. Item hanc concessionem et donationem vobis facimus tali conditione quod numquam vobis scientibus, aut ratum habentibus, Apostolica privilegia impetrentur contra tenorem praesentis instrumenti. Et nos Frater (se lee Fratrer) Andreas de Albalato, et Frater Arnaldus de Barbarano, pro nobis et Fratribus Praedicatoribus hanc concessionem sub conditionibus recipimus memoratis. Actum est hoc quarto kalendas decembris anno Domini millessimo ducentessimo quadragessimo octavo. = Ego Petrus, sanctae Tarraconensis ecclesiae Archiepiscopus, subscribo. = Ego Arnaldus, Tarraconensis ecclesiae Praepositus, hoc firmo. = Ego Arnaldus de Acuta, Archidiaconus Tarraconensis, subscribo. = Ego Petrus Bernardi, Hospitalarius subscribo. = Ego Geraldus de Selma (se encuentra Celma, Ceuma y ahora Selma), Succentor Tarraconensis, subscribo. = Ego Raymundus de Vales, canonicus Tarraconensis, subscribo. = Ego Ferrarius de Gatello, canonicus Tarraconensis, hoc firmo et hoc sig+num imposui. = Ego Petrus Gibot, Tarraconensis canonicus, subscribo. = Ego Raymundus de Vilafranca, canonicus Tarraconensis subscribo. = Ego Salvator Gali, (casi Salvador Dalí) Terraconen. canonicus, subscribo. = Ego Guillermus Coloratus, Terraconen. canonicus, subscribo. = Ego Guillermus de Verneto, canonicus Tarraconen., subscribo. = Ego Geraldus de Quinzaco, canonicus Tarracon., subscribo. = Ego Ernaldus de Valleforti, Thesaurarius, subscribo. = Ego Michael de Conosio, canonicus Tarracon., subscribo. = Ego Raymundus de Vilanova, publicus tabellio Tarraconensis, hoc scripsi mandato Magistri Guillermi ejusdem notarii.

El català de l'any 842, Strasbourg

SERMENTS  PRÊTÉS A STRASBOURG EN 842 PAR  CHARLES-LE-CHAUVE , LOUIS - LE-GERMANIQUE ,  ET LEURS ARMÉES RESPECTIVES. (Nota del editó,  Ramón ...