diumenge, 12 de febrer del 2023

IV. De translatione prima corporis S. Eulaliae Barchinonensis anno DCCCLXXVIII. (878)

IV.

De translatione prima corporis S. Eulaliae Barchinonensis anno DCCCLXXVIII. (878) (Vid. pág. 129).

Ex cod. Lectionar. eccl. Barchin. n. 196. Collat. cum alio cod. n. 104.

Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentessimo septuagessimo octavo, procurante divina misericordia pro cuius amore suspensa in cruce Beata Eulalia Virgo et Martir Christi animam posuerat, aspirante eius gra. memoria Beatus Sigebodus, Narbonensis Archiepiscopus Barchinonam veniens rogavit Dei virum Frodoinum eiusdem civitatis Episcopum ut de reliquiis Sanctae eiusdem Eulaliae Virginis et Martiris Christi ei daret, quas secum deportaret, ut in nomine eius apud se basilicam construeret, et Domino Deo dedicaret, et ibidem in altare digne et laudabiliter reconderet. Cum vero quadam die ambo in eadem Sede missarum sollempnia peragerent, ad memoriam venit ubi corpus Beatae Eulaliae eiusdem Virginis humatum jaceret. Studiose autem perquirentes invenerunt ympnum in honore eius editum, et in eo scriptum eo quod in ipsa basilica Sanctae Mariae Virginis reconditum jaceret. Ad quam domum pergentes ipsi beatissimi Episcopi una cum turba clericorum atque laycorum, oratione completa ceperunt ipsi clerici et layci cunctum pavimentum eiusdem basilicae fodere, et sollerti mente cum magno labore perquirere, si forsitan possent idem sacrum sepulcrum invenire. Sed tribus diebus in hoc labore desudantes omnino non potuerunt eam reperire. Cum autem nulla fiducia esset illud reperiendi, vir venerabilis Sigebodus Archiepiscopus remeavit ad propria. Sed Beatus Frodoinus post discessionem eius fiduciam de divina misericordia assumens, rogavit triduanum jejunium devota et intenta mente peragere ab omni plebe ut Deo miserante per suam ineffabilem misericordiam, et eiusdem Beatae Virginis meritum, ostenderet eis eius desideratum sepulcrum. Quo jejunio ab omni populo assumpto jejunaverunt omnes viri atque mulieres, pussilli et magni, alii in domibus suis, alii in eadem domo Deo consecrata; turba magna clericorum atque laycorum et mulierum religiosarum ibidem Deum postulantes cum psalmis et ympnis et multis luminaribus die noctuque pietatem Domini exorantes, donec completum est ipsum sacrum jejunium triduanum. Interea idem Dei cultor Frodoynus ipso die tertio post celebrata divina misteria descendens in defossum locum in dextro altaris loco vidit foramen parvum in quo submittens et impingens baculum suum quem in manu tenebat sensit locum illum quasi suffosum, praecepitque clericis suis ut ibidem foderent, et terram foras educerent. Quod cum factum fuisset Domini misericordia largiente repererunt sepulcrum eius pretiosum, diligenti molle constructum. Quod discooperientes protinus exivit ex eo odor suavissimus, ac si sepulcrum illud omnibus unguentis pretiosis fuisset plenum. Statim omnes gaudio magno repleti, et humo clerici et populi prostrati gratias Domino agentes et cum lacrimis eum glorificantes laudaverunt et benedixerunt eum consona voce qui fecit misericordiam cum eis, et exaudivit eos, et ostendit illis desiderium ipsorum, ipsum quod a Deo postulaverant devota mente. Et statim idem venerabilis Episcopus Frodoynus jussit stolam candidam deferri, et eduxerunt corpus illud sacrum de ipso vasculo marmoreo cum psalmis et ympnis, et posuerunt psallentes illud in ipsa stola candida, ac super feretrum positum portaverunt illud primi clericorum psallentes omnes cum magna exultatione illud deportaverunt cum cereis in manibus viri et foeminae usque ad portas eiusdem civitatis Barchinon. Quod cum ibi fuisset depositum et per medium horae spatium canerent et collaudarent omnes Dominum, iterum apprehenderunt seniores clericorum idem feretrum ut levarent illud, et ecce tanto pondere agravatum est ut nullatenus possent illud de loco illo movere. Stupefacti omnes admirati sunt et nimis conturbati dixerunt: Non vult Deus ut introducatur corpus sacrum in hac civitate. Haesitantes vero omnes de hac re precepit idem venerabilis Frodoinus Episcopus ut omnes genuflecterent, et misericordiam Dei obnixe postularent. Cum autem hoc diutius factum esset, largiente divina misericordia impetraverunt quod postulaverant, et assumens idem venerabilis Episcopus cum aliis senioribus elevaverunt illud a terra, et portantes perduxerunt illud usque ad Sedem eiusdem civitatis quae dedicata est in honore Sanctae Crucis, et ponentes illud super idem altare prostraverunt se omnes in terra viri atque mulieres, et collaudaverunt et benedixerunt Dominum qui est benedictus in saecula. Per totam vero illam hebdomadam non solum habitatores eiusdem civitatis, verum etiam illi qui per eandem regionem in circuitu morabantur cum cereis et oblationibus ad eandem domum concurrerunt, et per totam ipsam septimanam cum tota intentione mentis in jejuniis et vigiliis, orationibus et obsecrationibus in ympnis et laudibus Domino famulantes pervenerunt usque ad completionem eiusdem hebdomadae. Die autem VIII. precepit idem venerabilis Episcopus fossam aperire in dextera parte juxta crepidinem eiusdem altaris, et submisserunt in ea illud vasculum marmoreum in quo prius positum fuerat ipsum sacrum corpus, et diligenter composuerunt illud. Veniens autem idem venerabilis Episcopus cum aliis senioribus ut elevarent corpus illud sacrum desuper altare, et deponerent illud in eodem vasculo penitus inde non valuerunt sublevare, eo quod sicut prius agravatum fuisset nimis. Prostrati vero omnes in terra rogantes et postulantes divinum auxilium quasi per unius fere horae spatium hoc penitus non potuerunt ipsa vice impetrare. Quidam vero clericus veniens ac tremens cecidit ad pedes venerabilis eiusdem Episcopi, et confessus est cum lacrimis dicens: quod unum de digitis eiusdem sacri corporis clam abscidisset, et ad domum suam pro benedictione portasset et eum in capsellam habuisset. Quod ille statim jussit eum ad se ibidem ante altare adduci, et precepit ibidem ignem succendi coram omni multitudine quae circumstabant clericorum seu laycorum, et assumptis prunis in vase testeo et misit os illud in eis aspicientibus cunctis et circumstantibus nimis diutius ... et penitus non est combustum. Sed tanquam aurum purgatum in medio fornacis stabat inter prunas illas. Quod videntes omnes magnificaverunt Deum qui potens est in omnibus operibus suis faciens mirabilia et prodigia in coelo et in terra. Tunc cum laudibus et ympnis os illud levaverunt de ipso igne et cum ipsis sociis suis conjuncxerunt et statim valuerunt corpus illud sacrum divina misericordia concedente elevare et in ipso vase deponere. Idcirco enim omnipotens Deus voluit haec mirabilia ostendere, videlicet, de odore illo inextimabili, quando primo inventum est ipsum corpus sacrum ubi primum fuerat positum, et quando ante portam civitatis fuit agravatum, et quando de super altare postea non valuerunt illud elevare, et quando probatum est os illud in ipso igne: ut ostenderet ipsa incomprehensibilis coelestis potentia meritum eiusdem sacrae virginis fidelibus suis, quam digna sit coram eo in coelesti regno, cuius corpus corruptibile adhuc in cruce passionis pendens, nec faculae ex utraque parte accensae valuerunt cremare, nec etiam praefatum os valuit ignis contingere in conspectu multorum ante altare. Reconderunt ergo illud in eodem sacro monumento diligenter et laudabiliter cum laudibus et ympnis et multis luminaribus erexerunt altare ad capud eius, et ornaverunt atque dedicaverunt illud Domino, et facta est laetitia magna in populo, ac peracta sunt sollempnia; et cum gratiarum actionibus redierunt omnes ad sua cum magna laetitia et exultatione. Celebratur vero haec translatio omni anno in civitate illa decimo kalendas novembris, et dedicatio eiusdem altaris tertio earumdem kalendarum, adjuvante divina clementia, cuius verbo consistunt universa esse condita, quaecumque vigent olimpho (olimpo), tellure, atque equore: qui regit omnia, et sanctis suis praestat mirabilia, et regnat ante omnia et per numquam finienda saecula saeculorum. Amen.

III. Incipit decretum ad clerum in baselica Beati Petri Apostuli.

III.    

Incipit decretum ad clerum in baselica Beati Petri Apostuli. (Vid. pág. 92.)

Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo temporibus piissimi ac sincerissimi Domni Mauricii Thyberii et Theodosii augustorum, eiusdem Domini imperii Mauricii anno tertio decimo, indictione tertia decima, quinto die mensis julii: Gregorius Papa coram sacratissimo Beati Petri Apostuli corpore, cum Episcopis omnibus, Romanae ecclesiae praesbyteris residens, adstantibus Diaconibus, et cuncto clero dixit: In sancta hac Romana ecclesia, cui divina dispensatio praesse me voluit, dudum consuetudo est valde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modolatione vocis serviant, quos ad praedicationis officium eleemosynarumque studium vacare congruebat. Unde fit plerumque, ut ad sacrum ministerium, dum blanda vox quaeritur, quaeri congrua vita negligatur, et cantor minister Deum moribus stimulet, cum populum vocibus delectat. Qua de re praesenti decreto constituo, ut in hac Sede sacri altaris ministri cantare non debeant, solumque Evangelicae lectionis officium inter missarum solemnia exolvant; psalmos vero, ac reliquas lectiones censeo per subdiaconos, vel si necessitas exigit, per minores ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum venire tentaverit, anathema sit. Et responderunt omnes: anathema sit. Verecundum mos turporem indiscretionis involvit, ut huius Sedis Ponteficibus ad secreta cubiculi servitia laici pueri ac saeculares obsequantur, et cum pastoris vita esse discipolis semper debeat in exemplo, plerunque clerici, qualis in secreto sit vita sui Ponteficis, nesciunt, quam tamen, ut dictum est, saeculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis, vel etiam ex monachis electi, ministerio cubiculi ponteficalis obsequantur; ut is qui in loco est regiminis, habeat testes tales, qui vere eius in secreto conversationem videant, qui ex visione sedola exemplum profectus sumant. Consuetudo nova in ecclesia hac et valde reprehensibilis erupit, ut cum Rectores eius patrimunii urbana vel rustica praedia jure illius competere posse suspicantur, fiscale more titulos impraemant, atque hoc quod competere pauperibus estimant, non judicio, sed manibus defendant. Et cum per praedicatores suos Veritas dicat: Nihil per contentionem, etiam ipsum litigiosae contentionis malum transcendunt et res quaelibet, cum aestimatur ecclesiae posse competere, per vim tenetur. Proinde praesenti decreto constituo, ut si quis ecclesiasticorum unquam titulos ponere, sive in rustico, sive et in urbano praedio, sua sponte praesumserit, anathema sit. Et responderunt omnes: anathema sit. His autem, qui ecclesiae preest, si hoc vel ipse fieri praecepit, vel sine sua praeceptione factum reppererit, digna punire animadversione neglexerit, anathema sit. Et responderunt omnes: anathema sit. Sicut indignos nos per Beati Petri Apostuli reverentia mens fidelium veneratur: ita nostram infirmitatem decet semetipsam semper agnuscere. Ex amore quippe fidelium huius Sedis rectoribus mos ultra meritum erupit, ut cum eorum corpora humi mandanda deferuntur, haec dalmaticis contingant, easdemque dalmaticas pro sanctitatis reverentia sibimet partiendas populus scindat; et cum adsint multa a sacris corporibus Apostulorum martyrum velamina, a peccatorum corpore sumitur quod pro magna reverentia reservetur. De qua re praesenti decreto constituo, ut feretrum, quo Romani Ponteficis corpus ad sepeliendum ducitur, nullo tegmine veletur. Quam decreti mei curam gerere. Sedis huius praesbyteros ac diaconos censemus. Si quis vero ex eorum ordine hoc curare neglexerit, anathema sit. Et responderunt omnes: anathema sit. Antiquam Patrum regulam sequens, nihil unquam de ordinationibus accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione cartharum, neque ex ea, quam nova per ambitionem simolatio invenit, appellatione pastelli. Quia enim ordinando Episcopo Pontifex manum ponit, evangelicam vero lectionem minister legit, confirmationis autem eius epistulam nottarius scribit; et sicut Ponteficem non decet manum quam imponit, vendere, ita minister vel notarius non debet in ordinationem eius vocem suam vel calamum (a: Sic recens manus emendavit: prima codicis lectio erat calcolum.) venundare. Pro ordinatione ergo, vel pallio, seu cartis, atque pastello, eundem, qui ordinandus est vel ordinatus, omnino aliquid dare prohibeo. Ex quibus predictis rebus si quis hunc aliquid commodi appellatione exhigere, vel petere forte praesumserit, in districto Dei omnipotentis examine reatui subiacebit. Is autem, qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus aut petitus, post acceptas cartas et pallium, offerre aliquid cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia eius oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae ex accipientis ambitu non processit. Multos ex ecclesiastica familia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi in divino servitio valeant in monasteriis conversari: quos, si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici juris dominium occasionem praebemus; si vero festinantes ad omnipotentis Dei servitium incaute reteneamus, illi invenimur negare quaedam qui dedit omnia. Unde necesse est, ut quisquis ex jure ecclesiasticae servitutis ad De (Deo) servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus: et si mores eius atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferunt, absque ulla retractatione servire in monasterio omnipotenti Domino permittatur. Et ab humano servitio liber recedat, qui divino obsequio districtiorem subire appetit servitutem.

Incipiunt subscriptiones Episcoporum.

Gregorius gratia Dei Episcopus his decretis subscripsi. = Maurianus Episcopus civitatis Ravenae. = Paulus Episcopus civitatis Nephesenae. = Johannis Episcopus civitatis Tarrentinae. = Gratiosus Episcopus civitatis Nomentum. = Johannis Episcopus civitatis Falaritanae. = Agnellus Episcopus civitatis Terracinensis. = Romanus Episcopus civitatis Blentanae. = Dominicus Episcopus civitatis Centumcellensis. = Pelagius Episcopus civitatis Anagnae (Anagniae). = Felix Episcopus civitatis Portuensis. = Johannis Episcopus civitatis Belliternae. = Candidus Episcopus civitatis Bulsinensis. = Luminosus Episcopus civitatis Terrentinae. = Virbonus Episcopus civitatis Tuscanensis. = Balbinus Episcopus civitatis Rosellensis. = Secundinus Episcopus civitatis Taurominensis. = Martianus Episcopus civitatis Ferentis. = Homobonus Episcopus civitatis Albanensis. = Dominicus Episcopus civitatis Utricolanae. = Constantinus Episcopus civitatis Narniensis. = Fortunatus Episcopus civitatis Neapolitanae. = Anastasius Episcopus civitatis Tyburtinae. = Proculus Episcopus civitatis Praenestinae.

Subscriptiones Praesbyterorum.

Laurentius praesbyter tit. S. Sylvestri. = Johannis praesbyter tit. S. Vitalis. = Speciosus praesbyter tit. S. Clementis. = Deusdedit praesbyter  S. Praxedis. = Deusdedit praesbyter tit. Johannis et Pauli. = Andromacus praesbyter tit. Sanctorum … = Crescens praesbyter tit. S. Laurentii. = Rusticus praesbyter tit. S. Susanae. = Vibolus praesbyter tit. S. Marcelli. = Petrus praesbyter S. Julii et Calistae. = Expectatus praesbyter tit. S. Vitalis. = Stephanus praesbyter tit. S. Marci. = Felix praesbyter tit. S. Sixti. = Petrus  praesbyter tit. S. Balbini. = Justus praesbyter tit. SS. Nerei et Achiles. = Speciosus praesbyter tit. S. Damiani. = Maurus praesbyter tit. S. Prisci. = Placidus praesbyter tit. S. Savini. = Victor praesbyter tit. S. Ceciliae. = Johannis praesbyter tit. S. Chrysogoni. = Aventius praesbyter tit. S. Praxedis. = Andreas praesbyter tit. S. Marcelli. = Johannis praesbyter tit. SS. Johannis et Pauli. = Agapitus praesbyter tit. Apostulorum. = Felix praesbyter tit. S. Savini. = Donus praesbyter tit. S. Eusebii. = Bassus praesbyter tit. S. Pudentis. = Johannis praesbyter tit. S. Silvestri. = Albinus praesbyter tit. SS. Marcellini et Petri. = Antuninus praesbyter tit. S. Balbini. = Candidus praesbyter tit. S. Clementis. = Romanus praesbyter tit. S. Marcelli. = Leo praesbyter tit. S. Damasi. = Aventinus praesbyter tit. S. Quiriaci. = Fortunatus praesbyter tit. SS. quatuor coronatorum. 

Explicit Decretum a Sancto Gregorio institutum pro Romanorum salute.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...