dilluns, 30 de gener del 2023

XXXV. Donatio castelli de Aguilar a Miro Raimundo facta monasterio Lavascensi, an. MXC. (1090)

XXXV.

Donatio castelli de Aguilar a Miro Raimundo facta monasterio Lavascensi, an. MXC. (1090) (Vid. pág. 116.)

Ex Cartor. monast. Lavacensis, fol. 14 b.

In Dei nomine: ego Miro Raimundus facio cartam propter remedium animae meae ad domum Sanctae Mariae quae vocatur Lavadius, vel aliorum Sanctorum quorum memoria ibi habetur et veneratur, de uno castello quod vocatur Aguilar, quod est situm in termino de Sass in comitatu Paliarensi: quod castellum adquisivi michi propter servicium quod feci seniori meo Artallo Comitti, et propter spontaneam voluntatem eius. Quod castellum trado Sanctae Mariae cum omnibus rebus ad se pertinentibus cum ingressibus et egressibus, cum cultis et incultis, cum adquisitis et adquirentis, et cum suis paschuis. Hanc donacionem ego Miro Raimundus feci et gratuita oblacione obtuli Domino Jhesu et Genitrici illius semper Virgini Mariae, quia intellexi me culpabilem esse de omnibus peccatis et criminibus quibus potest homo carnalis et fragilis peccare, et quia de his omnibus justam emendacionem non poteram facere, volui cum consilio omnium amicorum meorum et michi bona quaerentium hoc munus Omnipotenti Deo offerre adquisitum, teste omni patria, meo summo labore. Contra quam donacionem qui venire temptaverit vel aliquo malo ingenio, aut aliqua detestabili violencia depredare temptaverit, ab omni consorcio christianitatis expulsus judicio omnium sacrorum canonum anathematis judicio subjaceat, et partem cum Juda Scarioth et cum Datan et Abiron qui viventes in infernum descenderunt, habitet, et haec mea donacio indisrupta permaneat, et ipse dupliciter componat. In hoc castello relinquo Domino meo Comiti Artallo ingressum et egressum, guerram contra omnes homines faciendi, et omnes homines ipsius castri sequantur eum in hoste de matutino die lunis usque ad vesperum die mercurii, et habeat in eodem castro unum admiramentum de pane et carne et civada. Si autem placet ipsi Comiti ut castellum illud stet integrum, stet: et si non placet, destruatur, et ecclesia in loco eius in honore Sanctae Mariae construatur. Si autem voluerit ipse Comes ut illud castellum permaneat integrum, ipse Dominus ipsius loci de Lavadius fidum faciat eum ut de illo castello non exeat ei ullum malum, si ipse non fecerit. Facta carta donacionis anno ab Incarnacione Domini M. nonagesimo, mense septembrio pridie kalendas octobris luna II. imperante Romanis Heinrico, Francis Philippo, Castellanis Aldephonso. = Sig+num Mironi qui hanc cartam rogavit scribere, et testes firmare, et sua signa facere. = Sig+num Petro Raimundi de Erill. = Sig+num Mir Valles. = Sig+num Rodlan Bernard. = Sig+num Bremon Altemir. = Sig+num Gonbal Oriol. = Sig+num Dalmaz Bernard. = Sig+num Gifred Gozfret. = Grimallus Abba dictavit, et Altemirus Diachonus scripsit die et anno que supra +. 

XXXIV. Donatio villae de Abella facta a Guillelmo Comite monasterio Lavascensi: an. DCCCCXCVII. (997)

XXXIV.

Donatio villae de Abella facta a Guillelmo Comite monasterio Lavascensi: an. DCCCCXCVII. (997) (Vid. pág. 114.)

Ex Cartor. monast. Lavacensis. fol. 19. b.

Magnum constat nobis divinum praeceptum domum Dei hedeficare, et de rebus meis honorare atque concedere. Ideoque factus in Dei nomine in anno Trabeationis Domini nostri Jhesu Christi in era millessima XXIIII. indiccione VII concurrentem luna VIIII. VII idus decembris anno XII imperii ego Guillermus filio Sungero prolis et gratia Dei Comes, et Stephania Comitissa expuncxit nobis Deus et Trina Maiestas ut aliquid de rebus nostris vel parentum nostrorum concedere debeamus Deo sicut et facimus scriptura elemosinaria ad Regina mundi gloriosa matrem Domini nostri Jhesu Christi almae virginis Mariae, vel Sancti Petri, et Sanctae Crucis et Sancti Laurenti cuius ecclesias fundatas sunt in sacro argisterium Lavavis quae est situs prope flumen Nocharia. Sic donamus ego Guillermus supra scriptum Comes et Stephania Comitissa ad supra dicto coenobio ipsa villa quae dicitur Abella, quod est prope ipsum castellum de Atonze cum suum alode que unquam ibi decima dedit, cum suis paschuis et rubturis atque pratis et silvis et instrumentis et cultis et incultis et exio et regressio et fontes et homines et omnia quae ibidem sunt vel qui adveniendi sunt, et quantum possent hedificare aut emere de medio, aut III. aut IIII., vel condirigere plena licencia eis concedimus. Omnia haec donamus ad servientes et militantes Deo, idest, serve Dei Abba, Johannes monachus, Ennecho monachus, Bradila monachus, Martinus monachus, Bardina monachus, et coeterorum fratrum monachorum vel clericorum quae sunt in monasterio Lavavis vel quae adveniendi sunt. Haec omnia conlata sit Deo omnique tempore pro amore Dei et remissionem peccatorum nostrorum et zabulo teterrimo effugiendum, et statum sanctae Dei Ecclesiae erigendum, ut remuneratione ad ethereo arbitrem ad ultimum consequi valeamus, et cum Sanctis omnibus porcionem accipiamus. Et est manifestum quod si ego Guillermus Comes aut de filiis meis aut alius Chomes, vel quilibet iuncta persona hominum, que hanc scriptura venerit contradicere aut disrumpere, in primis ira Dei incurrat super eum, et a liminibus Sanctae Dei ecclesiae et sanctam comunionem extraneus sit. Facta ista carta elemosinaria VII. idus decembris regnante Rodiberto anno XII, regnante Guillermo Comite. = Sig+num Guillermo Comite et Stephania Comitissa que hanc carta elemosinaria rogaverunt scribere, et testes ad roborandum firmare. = Sig+num Arnaldo, filio Unifredo. = Sig+num Raimundo, filio Barone. = Sig+num Guilimundo, filio Bonofilio. = Sig+num Jheremias, filio Altemiro. = Gondebaldus visor fuit. = Erimandus visor fuit. = Guillermus visor fuit. = Isarnus visor fuit. = Ennecho presbiter scripsit +. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...