divendres, 30 de desembre del 2022

LXXI. Decretum D. Petri Regis Aragonum circa parrochias episcopatus Barbastrensis.

LXXI.

Decretum D. Petri Regis Aragonum circa parrochias episcopatus Barbastrensis. (Vid. pág. 198.) 

In nomine Domini nostri Jhesu Christi: ego Petrus Dei gratia Pampilonensium et Aragonensium sive Ripacurcensium Rex facio tibi Poncio Dei gratia Barbastrensi Episcopo talem cartam qualem fecit glorisissimus pater meus Rex Sancius Dompno Petro, Episcopo Pampilonensi scilicet, ut omnes ecclesiae quae sunt vel erunt in circuitu Barbastri ad sedem matris ecclesiae veniant ad Ramos, et in Sabbato Sancto ad baptisterium cum suis presbiteris, et ad letanias in feria secunda et feria tertia, non fiat mercatum in ipsis letaniis et ut in sollempnitatem dedicationis ipsius ecclesiae, et in festivitate Assumptionis Beatae Mariae, et in festivitate Sanctorum Martirum quae agitur in octabis omnium Sanctorum veniant ex toto episcopatu qui potuerint ad festivitates ibi celebrandas. Et praecipio ut si duae villae vel tres aut IIII vel amplius non potuerint habere nisi unum praesbiterum in illa ecclesia dicat missam ubi Episcopus praeceperit. Seniores vero villanum et qui mandant istas villas, veniant ubi praesbiter debet cantare missam. Et si venire noluerint, praesbiter non peitet ullam calumpniam. Praesbiter antequam dicat missam vel matutinas aut vesperos, sonet suas campanas in tempore convenienti.

Qui vero audierit campanam, et venire noluerit, non requirat a presbitero calumpniam. Si vero presbiter propter suam pigriciam vel malam voluntatem noluerit cantare vesperos matutinas et missam, faciat Episcopus illi qui se reclamaverit justitiam. Clerici qui non habuerint patrimonium, non respondeant nisi ad Episcopum. Si habuerint patrimonium, de patrimonio respondeant senioribus; de ecclesia et ecclesiasticis causis, respondeant Episcopo. Et praesbiteri non teneant ecclesias nisi per manus et consilium Episcopi. Et si quis abstulerit aliquid sine voluntate Abbatis aut presbiteri de ecclesia, aut invaserit, quia sacrilegium facit, faciat ecclesiae violatae illud quod libri canonum praecipiunt, et Episcopo similiter et regi peitet LX. solidos. Praecipio rursum ut quicumque de omnibus quae habuerit, decimas Omnipotenti Deo ad ecclesiam, cuius parrochianus est, non reddiderit; si praesbiter et archidiachonus ad Seniores et ad nuncios et judices se reclamaverint, faciant Seniores et Merini reddere quae perdiderit ecclesia et apprehendant LX. solidos et pro sacrilegio agat poenitentiam. Seniores et franci et dominae et viduae qui non donant recte decimas suas et donant ad suos magistros et ad suos scribas aut per aliquam malam artem retinent, tollat illis Deus novem partes et sint sine filiis et mendicent de porta in portam, et habeant partem cum Juda traditore et cum diabolo in infernum, si non venerint ad poenitentiam et emendacionem. Et si emendaverint se, dimittat illis Deus peccatum. Et mando ut quicumque ligna attulerint ad Barbastrum, de omni carretura pro anima sua donet una ligna ad albergariam pauperum. Et sicut mandavit pater meus et ego ad opus Sancti Vincentii de Rota incidere in meas silvas et ire in paschuis et in pratis regalibus mando similiter ad illam albergariam de Barbastro, et ad ipsos clericos de ipsa Sede. Si qua vero persona hanc donacionem nostram infringere voluerit, sciat se delendum de libro viventium, et cum justis non scribendum, nec habere partem in regno Christi et Deinisi digna satisfactione emendaverit.

LXX. Decretum Petri Aragonum Regis circa ordinationem ecclesiae Barbastrensis, an. MCI. (1101)

LXX.

Decretum Petri Aragonum Regis circa ordinationem ecclesiae Barbastrensis, an. MCI. (1101) (Vid. pág. 198.)

Ex archiv. eccl. Rotensis. 

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis hoc est testamentum firmum et ratum quod facio ego Petrus Dei gratia Rex Aragonensium et Pampilonensium de constituenda et ordinanda episcopali Sede apud Barbastrum. Inmensas Domino Deo nostro gratias agere debemus quod post multa annorum curricula christianitate in Spania magna ex parte delecta tandem bonae memoriae studio genitoris mei Regis Santii partim ad pristinum statum suam sanctam Ecclesiam reintegravit. Quam benignus enim, quamque pius et misericors pater meus in restaurandis episcopus, monasteriis et ecclesiis fuerit, et quanto studio piae intentionis lites quae erant inter ecclesias et earum rectores diremerit, ac non solum lites sed etiam litigandi occasiones multi boni peribent ei testimonium. Ipse enim Jaccensi Episcopo dedit Oscham in Sedem cum Deus liberaret eam. Rottensi vero Barbastrum et posuit inter eos terminum Archanatre (: Alcanadre) fluvium. Preterea nos consilio religiosorum virorum Domno ac venerabili Pontio Rotensi Episcopo ex superiori parte Pireneorum montium conservatis nimirum per circuitum antiquis terminis suis ex inferiori parte pro parvitate sui episcopatus fines et terminos Hylerdae (Ilerda, Lérida) adicere statuimus, quamvis adhuc maxima ex parte detineatur a Barbaris. Anno igitur ab Incarnatione Domini M.C.I. quia Deus tradidit in manus nostras Barbastrum secundum statutum testamenti piae recordationis praedicti genitoris mei sive decretum et privilegium Pontificum Romanorum Domni videlicet Papae Urbanii II, necnon Domni Paschalis Papae II. Sedem episcopalem apud ipsum Barbastrum constituimus et regalibus apicibus nostris confirmamus. Donantes in die consecrationis eiusdem Sanctae Sedis gloriosae Sanctae Dei Genitrici Mariae, et Sancto Vincentio levitae et martiri, et Sanctis martiribus Cornelio, Stephano, Calixto, Cosme et Damiano, in quorum nomine ipsa ecclesia dedicata est, atque jam pronominato (prenominato) Domno Pontio Episcopo, sive clericis ibidem Deo servituris castrum videlicet ab integro, quod vocatur Fornells cum omnibus terminis suis ab integro libere ingenue sicut hodie teneo et possideo tali tenore ut ipsum castrum Exemeno Santii ad servitium Sanctae Mariae et Episcopi teneat sicut per me ipsa die tenebat, donec ego et posteritas mea concammium sibi faciamus aut eius successoribus quod ipse libere et ingenue totum ipsum castrum Sanctae Mariae relinquad. Dono etiam molendina quae fuerunt Avinhaabz et de Moderaf. Furnum quem prius Sanctae Mariae non absolute dederam, modo absolute concedo; aut si voluerit Episcopus transmutare, faciat secundum quod bonum visum fuerit, de coetero omnes decimas de Barbastro praefato Episcopo attribuendo confirmamus ut secundum cannonum institutiones ipse eas distribuat juxta quod melius sibi visum fuerit ad honorem et gloriam Domini nostri Jhesu Christi. Confirmo insuper illi illam almuniam et illam terram, et illos ortos, et illas vineas quae prius donaveram. Concedo insuper huic praedictae ecclesiae pro remedio animae meae hac parentum meorum condolens paupertati eius, ut quicquid infra terminos civitatis emere aut juste poterit adquirire, sive a potestatibus sive a militibus, vel etiam a francis exceptis Regis fevalibus liberam habeat potestatem. Dono etiam quod clerici venientes ad sinodum, et ad festivitates maiores, et ad confitenciendum xrisma, ut nullum tributum donent in Alchantara (Alcántara) nec ipsi, nec jumenta eorum in quibus portabunt victum et vestitum. Hoc pacto ut in sinodis Episcopus et praesbiteri pro animabus patris et matris meae, et mea et posteritatis meae missas cantent. Si qua igitur persona contra hanc donacionem quam legitime sub hostipulatione Episcoporum Domni Petri, Pampilonensi Episcopi, Domni Berengarii, Barchinonensis Episcopi, Domni Stephani, Oscensis Episcopi, Domni Pontii, supra dictae Sedis Episcopi, et Abatum Petri Tomeriensis, Raimundi Ligerensis, Pontii Sancti Victoriani, Galindonis Sancti Johannis, Simeonis Jhesu Nazareni, et Petri Agerensis et Principum regni mei Exemeni Garzez de Montione et Calveti de civitate, et Fertunii Ati de Calasanz, et Barba torta et Santii Exemeni Martin et aliorum multorum temere ad inrumpendum vel contrariandum venire temptaverit, secundo vel tertio ammonita si non congrue emendaverit, careat dignitate honoris sui et insuper II libras auri componat. Facta est haec consecratio et Regis donatio et confirmatio Dominica II post Pascha anno Incarnationis Domini millesimo centesimo I regnante glorioso Rege Petro in Pampilona, in Aragone, in Superarbio, in Ripacurcia.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...