divendres, 23 de desembre del 2022

XXX. Acta consecrationis ecclesiae Petralatensis. an. MCXXIII. (1123)

XXX.

Acta consecrationis ecclesiae Petralatensis. an. MCXXIII. (1123) (Vid. pág. 104.)

Ex translat. autent. in archiv. S. Petri Bisuldun.

Anno Dominicae Incarnationis C. vigesimo tercio post millesimum, inditione prima venit Domnus Berengarius gratia Dei Sanctae Gerundensis ecclesiae Episcopus cum reverentissimis ac nobilissimis viris videlicet Domno Arnallo Carcassonensi et Petro Elenensi Episcopis, et cum aliorum multorum hominum caterva tam clericorum quam et laicorum ad consecrandam ecclesiam quae sita est in pago Petralatensi in honore Sancti Cirici et Sancti Andreae, Sanctique Benedicti. In qua nimirum consecrationis die ego jam dictus Berengarius humillimus Episcopus praecibus et suplicationibus magnatum scilicet Domni Poncii Ugonis, huius territorii Comitis et Dalmatii Berengarii, Vice-Comitis, necnon et aliorum multorum hominum laudo et confirmo omnia quae antiquitus concessa sunt atque collata jam dictae ecclesiae Sancti Cirici a Regibus et Comitibus sive aliis bonis hominibus et a predecessore nostro Guigone (Guigo, Wigo) Episcopo, sicut in alia dote et preceptis regalibus resonat. Dono etiam praefatae ecclesiae decimas et primitias et oblationes fidelium quae exeunt et continentur infra subscribendos terminos, scilicet ab ipsa Calmilia usque ad totam Taradellariam (Tarradellas), et inde pervenit usque ad collem de Colera, et descendit usque ad ipsum rivulum qui inde discurrit. Deinde ascendendo ascendit usque ad collem Dalfianensem, et inde pervenit ad collem de Trasovario, et descendit per terminum Maurescegensem atque pervenit ad ipsum villare de Comparato. Indeque pergendo pervenit ad stratam quae ducit ad Dalfianum sive Rabidosum; deinde ascendit per ipsum terminum de villare quod dicunt Guadamirum, et ascendit ad ipsum podium de Galindo sive ad ipsam archam, et ascendit ad alium podium quod nuncupant Medianum sive ad ipsas Acutas, et exinde pervenit ad montem Latum sicque ascendit ad ipsas cabannas quas dicunt Adaulfi, et descendit ad ipsum collem de Baniulis et inde ascendit ad Digestorium de Lupis et villarem de Elerzels et vallem Frexani, et vallem quam vocant Colera cum ipsa guardia de Mauris, et ipsos portos qui pertinent ad jam dictas valles. Quae autem omnia dedit Guizbertus Comes praelibato coenobio propter remedium animae suae totum ab integro cum omnibus finibus vel adiacentiis suis quorum termini sunt isti. De parte orientis in suo proprio mari. Terminatur praedictum mare cum suis portis ab illo capite de Dremone usque ad capud Latronis et inde vadit et pervenit usque ad calam de Maruano, et ascendit inde de parte meridie per ipsam serram quae dicitur Frexani vel ad ipsum Surellum vet in ipsa serra quam vocant de Bistrigones. De occiduo in ipsa rocha vel in ipso termino Sancti Stephani monasterii de Balneolis; de circio vero affrontat in jam dicta rocha Taradellaria vel in ipso pugio quod vocant Montem Petrosum vel in termino de jam dicto monasterio Sancti Cirici vel ad ipsam paradam quam vocant de Heliano et pergit per ipsam serram usque in profundo mari vel ad ipsum jam dictum caput de Dremone totum ab integro cum omnibus finibus vel adiacentiis suis. Preterea sub ecclesiastica tuitione ac defensione pontificali auctoritate ponimus atque constituimus omne illud alodium quod Gaucfredus Comes condam dedit praelibato coenobio Sancti Cirici et Sancti Andreae, Sanctique Benedicti, sicut in scriptura donationis quam ipse fecit eidem ecclesiae resonat, quae sic continetur: Dono ego Gaucfredus Comes coenobio Sancti Cirici de alode meo proprio quod est in comitatu Petralatensi in suburbio Castro Tolone et infra terminos vel fines praenominati monasterii Sancti Cirici in cacumine ipsorum montium et in loco quem dicunt ad ipsum turnum infra ipsam Calmiliam et Digestorium de Lupis sic dono ipsas artigas qui ibidem sunt totas ab integro sepe dicto coenobio. Et affrontat ipsum alodium a parte orientis in ipso rivulo qui pergit ad ipsam rumicem vel in ipso curtale quod est in capite de ipsa Ruira, et pervadit per ipsam serram ad ipsum Fictorium et pervadit ad ipsas Laceras. A parte meridiana affrontat sursum in ipsa Calmilia et pervadit ad ipsum turnum. Ab occidentali etiam parte affrontat in cacumine montis quem vocant Digestorium de Lupis. A parte vero circii affrontat in ipsa serra de Lupo Spinoso, et sic pervadit ad ipsam Olelam. Quod etiam donum Suniarius Episcopus laudavit atque firmavit. Nos itaque Berengarius Gerundensis Episcopus, Petrus Elenensis Episcopus, Arnallus Carcassonensis Episcopus pontificali fulti auctoritate qui ad hanc consecrationem humillimis praecibus Domni Berengarii, religiosi viri eiusdem coenobii Abbatis venimus sub ecclesiastica tuitione defensione ac munitione ponimus jam dicta omnia quae huic monasterio pia devotione sunt et erunt in futuro collata, ita ut ab hodierna die et deinceps jure perenni teneant atque possideant habitatores praetitulati coenobii haec omnia secure et quiete omni tempore sine inquietudine et absque impedimento ullius hominis vel foeminae. Redibitiones quoque et exacciones illas ab ipso coenobio aliquae personae non requirant vel exigant nisi Gerundensis Episcopus secundum canonicam auctoritatem et regulam Sancti Benedicti. Decimas et primitias et oblationes fidelium quas usque modo habuit et tenuit praefatum monasterium ei asserimus, observamus atque concedimus cum illis etiam decimis et primitiis et oblationibus quae exeunt vel exire debent ex praenominatis alodiis quae Gaucfredus Comes concessit jam dicto monasterio. Altare quoque Sanctae Mariae quod fundatum fuerat in ecclesiola ante januas predicti monasterii in ecclesiam Sancti Cirici transtulimus, et in honore Sanctae Mariae consecravimus ut ibi a monachis et ab omni populo honorabilius habeatur et teneatur perempniter. Acta sunt haec II kalendas octobris anno XV regni Ledovici Regis. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Pontius monachus presbiter. = Petrus monachus presbiter. = Bernardus monachus presbiter. = Bernardus monachus presbiter. = Petrus monacus presbiter. = Petrus monachus. = Berengarius monachus. = Arnallus monachus. = Raimundus Arnalli presbiter et monachus ss. = Petrus presbiter. = Bernardus Berengarii. = Arnallus presbiter et monachus. = Arnallus Carcassensis Episcopus ss. = + Berengarii Sancti Foelicis Abas (con una sola b) et Petralatensis Archilevita. = + Ista super scripta Bernardus firmo Sacrista. = Arnallus Johannis Sacrista secundus ss. = + Petrus Elenensis Episcopus. = Berengarius Caput scolae Sedis Jerundae. = Petrus presbiter qui hoc rogatus scripsi sub + die et anno quo supra.

XXXI. Acta consecrationis ecclesiae S. Petri de Camporotundo an. DCCCCIV. (904)

XXXI. 

Acta consecrationis ecclesiae S. Petri de Camporotundo (Camprodón, Camprodon y variantes, campo redondo, rotundo), an. DCCCCIV. (904) (Vid. pág. 110).

Ex autogr. in arch. monast. S. Petri Campirotundi.

In nomine Domini Dei eterni sub anno Incarnationis Domini nostri Jhesu Christi DCCCC.IIII. indiccione VII. ipsa die V. kalendas decembris, anno V. regnante Karulo Rege, filio Leudevici veniens vir reverentissimus Servus Dei, Sedis Gerundensis gratia Dei Episcopus ad consecrandam ecclesiam quae est sita in pago Bisuldunense in honore Sancti Petri in locum que dicitur Camporotundo. Donamus ad eandem ecclesiam in die dedicationis suae Suniarius vir religiosus laicus necnon et Bonesindus presbiter campos duos: unum ad Pinosam, et alterum in villare Placiti qui sunt modiatas IIII. et dimidia. Donamus nos supra dicti istos campos prenominatos ad ipsam ecclesiam Sancti Petri pro remedium animarum nostrarum ab odierno die et tempore: per hanc scripturam donationis nostrae predicta ecclesia tradimus et concedimus ab omni integritate, ita ut inceps ibidem subjaceat mancipata ut nullus umquam temporibus, nec Comes, nec Vices Comes, nec Vicarius nec certa ulla secularis potestas christiana obsequium vel regule obtinere pleniter (leo pleriter) Deo auxiliante in omnibus defendere (leo denfendere) futuris temporibus. Et ego Domnus Servus Dei Episcopus dono ad domum Sancti Petri Apostoli parrochia villa quae vocant Tabulato et villa Pugnam Francorum, et villa Magriano, et villa Frexaneto (: frexa : freixa : Freixenet; fresno, Fresneda), et Porrarias et Segorilias et Graxanturri et Paratella. Dono ego jam dictus Servus Dei Episcopus de istas villas superius nominatas a domum Sancti Petri Apostoli decimas et primitias, sicut cannones docent. Et de ipsa ecclesia domum Sancti Petri Apostoli per singulos annos censu exinde exeat a domum Sanctae Mariae, Matris Domini nostri Jhesu Christi quae est fundata infra muros Jerunde civitatis vel ad eius Episcopum, sicut cannones docent. Siquidem nos supra scripti aut ullus homo quod contra hanc donationem a nobis factam ad inrumpendum venerit aut nos venerimus aut ullus Episcopus aut posteritas nostra imferant seu imferam aut partibus eiusdem ecclesiae Sancti Petri Apostoli auri libras IIII. componere fatiat (: faciat), et insuper ista donatio in omnibus obtineat roborem. Facta donatio ipsa die VI. kalendas decembras anno V. regnante Karulo Rege filio Leudevici. = Ego + Bonesindus presbiter qui hanc donacione feci. = Sig+num Suniarius qui hanc donationem... = + Servus Dei humilis Episcopus ss. = Modicus Georgius sacerdos indignus et Abba exiguus presens assistens. = Windisclus presbiter ss. = Ingilbertus ss. = Servus Dei Archilevita ss. = Undila presbiter ss. = … presbiter ss. = Sig+num Undilus. = Sig+num Genesius. = Sig+num Odegarius. = Sig+num Justinianus. = Sig+num Eldo... = Sig+num Wistrimirus. =  Sig+num Joannes. = Sig+num Quitirandus. = Savegildus. = Vilelmus. = Ansulfus ss. = Eldetredus presbiter qui hanc donatione scripsi et subscripsi sub die et anno quod supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...