dilluns, 31 d’octubre del 2022

VIII. Consecratio et donatio monasterii monialium Sanctae Ceciliae ord. S. Benedicti in comitatu Urgellensi, an. MLXXX.

VIII. 

Consecratio et donatio monasterii monialium Sanctae Ceciliae ord. S. Benedicti in comitatu Urgellensi, an. MLXXX. (V. pág. 26.) 

Ex autogr. in archiv. Ecclesiae Colleg. Sanct. Mariae de Castrobono. 

Era millessima centessima octava decima, indictione secunda, lustra ab Incarnatione (pone Incarnationa) Jhesu Christi, Filii Dei vivi, videlicet, Redemptoris ac Salvatoris totius mundi Domini nostri, ducentesima sexta decima, mense decembrio, ebdome ultima post nativitatem Christi, die tercia quae fuit in ebdomade, revolutione septima, ante kalendas januarii quinta, adfuit probitate clarus, dignitate reverentissimus Consul et Marchio Urgellitanus Domnus., scilicet, Ermengaudus, Princeps per omnia laudabilis, ac praestantissimus in monasterio Beatissimae Virginis et Martiris Christi Ceciliae, quod est situm in Orgellitana tellure in Ellisitana valle citra fluvium quod ab incolis vocatur Cavo. Intraveruntque cum eo nonnulli nobiles viri, religiosi seu laici, thoparcas totius telluris, seu primates sui palatii, gardingi, seu thiuphadi. Adfuitque in eodem monasterio Domna venerabilis Lucia et admodum religiosa Comitissa, quae erat procuratrix ac gubernatrix illius loci benignissima, cuius solerti industria nuper ibi plantata erat Christi vinea, propagine puellarum novella, quae sub regulari vita felicissima florebant studia. Aderatque cum ea Domna Elliardis Abbatissa, cuius de vinea transplantata noviter fuerat propago illa, et in cuius subjectione firmissime videbatur stare locus ille absque divulsione ulla per saecula cuncta. Qui simul praelibatus consul una cum semel dicta Comitissa Lucia, et Elliardis suprafata Abbatissa, invitaverunt Domnum Sanctae Urgelensis Ecclesiae Praesulem scilicet Bernardum virum egregium ac undique catholicum, non simoniace, sed absque ulla contagione simoniacae heresis in Urgellitano Episcopatu intronizatum, et à Papa Romano spetialiter apud Romam unctum et consecratum, et kanonice cum suis apicibus ad Urgellicam Sedem ab eo remissum; et obnixe oraverunt eum hii et omnes magnates terrae, omnesque Archidiacones et Kanonici Sanctae Urgellensis Ecclesiae quatinus monasterium dedicare illud, unde dudum divina providentia extiterat pater et procurator ac propagator, et fretus divino auxilio à fundamentis omnium hedificiorum donec ad ardua tecta spontaneus constructor. Qui non immemor pristinum amorem qui ardentius in corde illius adhaerebat, recolendo vera esse ea suae asserebantur, licet fieret grave onus, tamen praecibus praelibati Consulis et Comitissae, ac Abbatissae, coeterorumque Principum terras et Kanonicorum Sanctae Mariae victus, honorifice hanc per Sancti Spiritus invocationem, et per sacri Xrismatis unctionem prouteunque pulchre quivit, dedicavit et consecravit Ecclesiam. Constituit demum intra praelibatam Dei aulam tria altaria, haud aliter ac ut actenus ab anterioribus fuerant ibi disposita. Altare, scilicet, Sanctae Virginis et Martyris Christi Ceciliae statuit in medio, quia obtinet primatum è templo illo. Ad dexteram vero plagam Sanctae Mariae perpetuae Virginis, Dominique genitricis. Ad levam, id est, ad introitum portae australis Beatae Fidei Virginis et Christi martyris. In quibus, lapideis haris juxta ecclesiasticum morem impositis, sacrosancta unctione delibutis diversa Sanctorum recondidit pignora ad promeranda mortalibus huius exilii erumpnosa scandala patientibus gaudia sempiterna. Verum his rite peractis egregius idem pastor universos qui diabolico incitati conamine aliquid de rebus eiusdem loci ab initio et in praesenti fidelium devotione adquisitis, vel etiam in futuro adquirendis violenta temptatione aufferre conati fuerint, aut aliqua callida argumentatione abstulerint, inennodabili anathematis vinculo terribili mulctavit percussione, et apostolica auctoritate a liminibus totius extirpavit Ecclesiae. Eos vero qui divino conpuncti amore locum illum ubi candida virginitas florere in sanctimonialibus ibi degentibus videtur, de rebus vel alodiis augmentare vel ditare umquam voluerint, et sepe fatum Comitem, nobilem, illustrissimumque virum, probitate et prudentia clarum, qui in hac die nonnulla ac pulchra, sicut in subsequentibus demonstrabitur, pro remedio animae suae ex praediis ac alodiis optulit dona ad supplementum illius loci, militantiumque Deo per omne evum ibi, atque omnes alios primos vel infimos qui parum (parvum) vel magnum aliquid optulere Domino Deo in die vel loco illo, fultus Apostolorum Petri et Pauli auctoritate, et pontificali subnixus potestate a peccatorum omnium solvit discrimine, et animas omnium fidelium defunctorum in eodem loco quiescentium eruit ab hórrida invisi tenarii sede sua supplici prece. Et in praenominata jam die eiusdem basilicae encheniae omnia ad suae Ecclesiae aliquo modo pertinentia alodia huius dotis conscriptione firmissima roboravit auctoritate, ac stabilissima propriae manus confirmatione. Ecclesiam videlicet in principio Sancti Petri, quae contigua videtur huic monasterio cum ipso oppido de Cassualdo cum omnibus suis alodiis, cum decimis ac primiciis, et omnium fidelium oblationibus ac votis... (Multae hic donationes castrorum, Ecclesiarum, aliorumque jurium describuntur, quae ad rem non pertinent. Prosequitur autem in hunc modum.) Si quis aliquid inde tulerit vel invaserit, disrumpere vel infringere praesumpserit, secundum kannones Toletani Concilii XI in quadruplum ea, quae abstulerit, huic coenobio reddat; ac insuper usque ad satisfactionem quae in eodem kannone reperitur, anathematis vinculo feriatur... quae sunt acta in die jam supra libata regnante Rege Philippo XX anno in Francia. = Ermengaudus Dei gratia Comes +. = Lucia Comitissa +. = Bernardus Episcopus +.= Sig+num Raymundi Vice-Comitis. = Sig+num Geralli Poncii. = Sig+num Guilelmi Arnalli. = Sig+num Bernardi Erimanni. = Sig+num Petri Mironis. = Sig+num Andreae Mironis. = Sig+num Brocardi Guilelmi. = Sig+num Raymundi Gomballi. = Sig+num Guillelmi Isarni. = Sig+num Raymundi Geralli. = Sig+num Arnalli Daconis (Dachonis). = Sig+num Arnalli Bernardi. = Lator legis ac iuris Ermengaudus hanc scripsit dotem rogatus et hoc + imposuit signum devotus in die annoque praenotatis.

VII. Monasterium S. Laurentii Vallis Lordensis in comitatu Urgellensi unitur domui S. Saturnini, an. MXIX.

VII.

Monasterium S. Laurentii Vallis Lordensis in comitatu Urgellensi unitur domui S. Saturnini, an. MXIX. (V. pág. 21). 

Ex cartor. antiq. eiusd. mon. ap. Seminar. Urgellit. 

Verus Christus Jesus in terris degens per cosmi alumnos misit duodecim climata ut gentilium corda quae erroris raptabatur per varios atque per devia ad fidei rectitudinem trahentem atque ad Christi industriam. Ipsi vero toto nisu conata sunt à Zabulorum eos evellere supplicia et lavacris salutaris abluere ut purificati ab hidolorum spurcitia atque operante Christi justitia possent permanere in cives etherea... inde accensi nonnulli roborati virtute Spiritus Sancti linquentes praedia, substancia atque cunctam alternatim duxere vitam per quam possint adipiscere perhemnem mansuram. Ergo multi soli placere studentes in tuguris hospitia habentes cum coelicolis adepti sunt regni coelestis. Quo circa noster Theosophus gratia et nomine Benedictus evi vitam deserens huius, amplectens deserta, soli Deo vacare studens, Angelis notus, hominibus incognitus, velut lucerna super candelabrum posita quatinus qui in domo sunt luceret, XII. Monasteria construens duodenos monachos deputans, per uniuscuiusque Patres constituit, vitamque monasticam indidit. Unde nonnulli eius amplectentes vestigia studuerunt construere Monasteria sua in praesidia. Ergo namque a fidelibus viris monasterium Sancti Laurentii dudum in comitato Urgellensi in Valle Lordensi namque constructum inibi novimus extitisse et eumdem coenobium strenue rexisse Domnum Lobatonem Abbatem quem ab hac luce substractum et inter agmina paradisi collocatum anno trabeacionis Dominicae M.XVIIII. Enim vero (las dos palabras están unidas) cepit Domnus Ermengaudus Sanctae Sedis Urgellensis almae Virginis Mariae Episcopus una cum clero sibi comisso atque Urgellensi Proceres rogare Domna Ermessindis gratia Dei Comitissa et filio eius Domno Berengario inclitus Comes et Marchio ut talem pastorem delegassent qui ordinem vel regulam Sancti Benedicti (regla de San Benito, bene dicto, Benedicto, Benet) qui necdum in eodem monasterio minime tenuerant et docuisset et per omnia adimplesset. Et adquievit Comitisa atque Comes eorumque praeces convocaverunt Poncionem qui monasterio Sancti Saturnini praeesse videtur, Abba sale sapientia conditum, caritate rutilum, prudentia astutum, misericordia ac pietate egregium, et dederunt ei monasterium praescriptum ut ibi esset Abba atque rector omnesque successores videlicet Abbates Sancti Saturnini sub jure et tuitione monasterii Sancti Saturnini perhemniter. Et ut haec electio vel adclamatio firma et inconvulsa stabilisque permaneat, manibus propriis subter firmavimus. Facta electio vel adclamatio XIIII. Kalendas Decembris anno XX. regnante Rotberto Rege, et Indictione II (a: Nota indictionis nos cogit hanc cartam ad ann. 1019 referre, cui nulla ratione annus XX Roberti congruit, nisi regni eius epocham ab anno 900 tabellio mutuaverit, quod sane insuetum non erat. Illud idem suadet quod huius monasterii unio ad domum S. Saturnini fieri non potuit ante Abbatis Lobatonis mortem quae eod. anno 1019 contigit.). 

Nos simul Ermesindis + gratia Dei Comitissa, atque Berengario + gratia Dei Comes et Marchio qui hanc electionem fecimus et firmamus, et firmare rogavimus. = Sig+num Willelmi vice-Comes. = Sig+num Arnall filium Mironi. =  Sig+num Mironi. = Sig+num Wiglem. = Sig+num Richard. = Sig+num Ramon. = Ermengaudus ac si indignus gratia Dei Episcopus subscripsi. = Poncius Archilevita subscripsi. = Suniarius Archilevita subscripsi. = Wifredus Levita et Monachus qui hanc electionem rogatus scripsi et subscripsi die et anno quo supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...