dimarts, 30 d’agost del 2022

XXIV. Scriptura venditionis factae Guislae vicecomitissae, eiusque filio sancto Ermengaudo episcopo Urgellensi, anno MII. (1002)

XXIV. 

Scriptura venditionis factae Guislae vicecomitissae, eiusque filio sancto Ermengaudo episcopo Urgellensi, anno MII. (1002) (V. pág. 129.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

In Dei nomine. Ego Honorata, Deo dicata, et filiis meis Petrus, et Tedbertus, vinditores sumus tibi Wiscla vicescomitessa, et filiis tuis Ermengaudus archilevita, et Arnaldus vicescomes, emptores, per hanc scriptura vindicionis nostrae vindimus vobis alodem nostrum, quod abemus in valle Confluente, in villa Astover, vel in Aspirano, seu in eius terminis vel iecenciis: idest, kasas, casalibus, ortos, ortalibus, terris, vineis, vinealibus, cultum, vel ermum (eremum; erm; yermo), omnia et in omnibus, quicquid abemus vel retinemus per quacumque voce in predictos termines. Et advenit nobis per comutacionem sancti Mikaelis, et de Warini abbati, vel de Wifredo, vel de servis sancti Mikaelis. Haec predicta omnia vindimus vobis ab integrum, cum illarum afrontationes, cum exiis, et regresiis earum. Et accepimus a vobis in precio pensatas VI, et nihil de ipso precio non remansit, et est manifestum: et de nostro iure in vestro tradimus dominio et potestate, ad omnia quae volueritis facere. Quod si nos vinditores aut ullusque homo, qui ista scriptura vinditionis venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed predicta omnia in duplo componat, et in antea ista scriptura vindicionis semper maneat inconvulsa. Facta ista scriptura vinditionis Nonis Septembris, anno VII. regnante Rodberto rege. = Sig+num Honorata Deo vota. = Sig+num Petrus. = Sig+num Teudebertus, qui ista scriptura vinditionis fecimus, et firmare rogavimus. = Sig+num Dela levita. = Sig+num Savaricus. = Sig+num Seniofredus. = Sig+num Bonefilius. = Sig+num Radulfus. = Sig+num Ademares. = Adrovarius presbyter. = Wiskafredus levita, qui ista scriptura vinditionis scripsi, et subscripsi die et anno quod supra. 

XXIII. Eiusdem Sallani epistola encyclica ad universi orbis episcopos, super praecedenti excommunicationis decreto, eodem anno directa.

XXIII.

Eiusdem Sallani epistola encyclica ad universi orbis episcopos, super praecedenti excommunicationis decreto, eodem anno directa. 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Universis episcopis circumquaque ubique conmanentibus per quadrifida climata cosmi, Sanlanus Dei gratiâ humilis sancte sedis Urgellensis episcopus, gratia vobis, et pax a Deo semper multiplicetur. Vestris auribus, o sanctiissimi patres, nostra lingua nequid effari, nec litteris comprehendi, quantas et quales persecutiones nobis a pravis et perversis hominibus cotidie inferuntur. Adtamen necessitate cogente, vel pauca de multis vobis intimare satagimus. Anno denique presenti nongentesimo, nonagesimo primo trabeationis Dominicae, emerserunt se viri iniqui ad destruenda ecclesiastica iura, ut everterent animos principum, qui videntur tenere vel regere terras vel comitatos diocesaneos ecclesie nostre principali, Genitricis, videlicet, Domini nostri alme Marie, cui Deo auctore deservimus. In tantum excrevit malicia eorum, ut ad illorum suasione comites vel principes nostri vi aufferrent a nobis, et ab ecclesia, cui largiente Christo presidemus, omnes diocesanas ecclesias, et omnem censum, quod iure episcopali debetur exsolvere nobis de duobus comitatibus integris, Cerdaniensem, scilicet, et Berchitanum, nulla culpâ super nos existente, sed semper cum humilitate hac satisfaccione requisivimus eos. Et non solum easdem ecclesias suffraganeas abstulerunt; sed insuper ipsas fruges omnes, vel decimas, quas preterito anno Dominus ibidem dedit, necnon et nostros ministeriales exinde cum vi expulerunt. Ob hid denique obsecramus nimium sanctitatem culminis vestri, ut ipsos nefandos homines, qui animos principum vel comitum ad hoc nefas excitarunt, idest, Arnaldum, et Radulfum, excomunicare ne differatis, necnon et omnes sequaces eorum, simul et ipsas ecclesias omnes, cum illorum terminos, qui sunt in supra dictis comitatibus. Ita ut nullus episcopus, nullus presbiter, nullus diaconus, nullus clericus, cuiuscumque sit hordinis, audeat ibi ullum ministerium ecclesiasticorum facere, vel celebrare, usquequo ad legitimam satisfaccionem vel emendacionem veniant, et ipse episcopatus kannonice sit redditus ecclesie generali, cui a Domino est adtributus, et ipsi supra dicti rei de me Sanlane episcopo absolucionem accipiant. Sane ipsam comitissam Ermengards, apud filios, et filias suas a... catione (excommunicatione) excludimus, et separamus, hac sequestramus. Et volumus, atque nostra absolucione firmamus, ut in qualicumque ecclesia in supra dictis comitatibus venerint, licitum sit illis ibidem orare, et missas audire, et divinum officium celebrare, ipseque ecclesie tamdiu sint solute, quamdiu illi comites, et illa comitissa intus persteterint. Excomunicatio quoque taliter in conspectu vestro volumus fieri, sicut subter insertum est, vobis in eadem consencientibus vel subscribentibus. Sanctam itaque individuam Trinitatem, auxilium quoque omnium sanctorum nobis petentes, exoramus, ut Arnaldum, et Radulfum, qui animos comitisse Ermengards, vel animos filiorum illius ad hoc incitarunt, ut aufferrent episcopatum Cerdaniensem, vel episcopatum de Berchitano, de iure vel dicione sancte Marie sede Vicho, vel de potestate Sallani episcopi, et omnibus in hoc errore consencientibus Dominus sua virtute conprimere eos, et brachia illorum alligare dignetur. Sequentes quoque apostolicam sententiam, eos et omnes sequaces eorum a liminibus sancte Dei ecclesie sequestramus, et a corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi separamus, et ab omni consorcio sancte religionis christiane disrumpimus. Ipsos et omnes, quicumque partibus illorum consenserint, aut illis adiutorium prebuerint, ab odierno die, et deincebs maledicti, et excomunicati permaneant, usquequo ad satis veniant faccionem, aut venire voluerint. Si quis vero superbus, aut contumax huic nostre definicione adsentire noluerit, vel hanc excomunicationem observare neglexerit, hunc divino zelo accensi, cum Iuda Domini proditore, eterna punicione sub anathematis vinculo, nisi resipuerit, in inferno damnatum contradimus. Qui vero huius excomunicationis pro Dei timore observator extiterit, gratiam et misericordiam a Domino nostro Ihesu Christo consequatur. Amen. Salla, gratiâ Dei episcopus Orgelensis, huic statuto nostro, in quo totam causam Dei iudicio commisimus, subscripsi, et confirmavi. = Aimericus episcopus ecclesie Ripacursensis hanc constitutionem confirmavi, atque + subscripsi. 

Foc a Penarroija de Tastavins.

Foc a Penarroija de Tastavins . Lo passat domenge 12 de juliol se van ajuntá uns cuans catalanistes del Matarraña pera fé una barbacoa a...