dilluns, 22 d’agost del 2022

XII. Scriptura cessionis in favorem eccl. de Ager, anno MLXI. (1061)

XII. 

Scriptura cessionis in favorem eccl. de Ager, anno MLXI. (1061) (V. pág. 94.) 

Ex arch. eiusd. eccl. n. 2123. 

In nomine domini, ego Laurentius. Notum sit omnibus hoc scire volentibus, quod quaedam femina nomine Onoratta vendidit mihi unum linare in valle de Ager sub ecclesia Sanctae Mariae, et fecit mihi inde cartam venditionis. Et dictus illud ex iure tenebam, et iuste illum habere putabam. Venit soror eius nomine Persona ante dominum Arnallum in Ager intus in camera, et praesente Guillelmo iudice, et Eriballo, atque Berengario vicario, assistentibus clericis, et laicis dixit, et afirmavit, quod iniuste et sine ulla rectitudine tenebam praedictum linare, pro eo quod supra dicta venditrix nil ibi habebat, quia mater earum nomine Iaginta pro anima sua in suo testamento illud dimisserat, et ecclesiis de Ager dare iusserat. Iudex autem ipsum testamentum requisivit; sed nullus eum hostendere potuit; quia quando sarraceni ipsum castrum et villam de Ager ceperunt, omnes scripturas, quas ibi repererunt, cremaverunt, et deleverunt; sed praefata mulier, quae vocatur Persona, supra altare Sancti Martini de Ager voluit iurare, quia viderat et audierat quando mater sua iam dicta in suo testamento, sicut superius est iam dictum, pro anima sua illum dimiserat. Ideoque ego Laurentius supra dictus, dum hoc vidi, ipsum sacramentum non recepi; sed quod praefata mulier dicebat, verum esse recognovi, et ad opus Sancti Petri praelibatum linare in manus Guillelmi Raimundi dimissi, et cum scriptura emptionis iachivi, et tradidi in iure et dominio Sancti Petri predicti de Ager. Sic tamen ut dum ego vivus fuero, in servicio Sancti Petri per abbates ipsius ecclesiae illum teneam, et ex omnibus fructibus inde collectis semper inde fideliter tertiam partem tribuam, et post mortem meam solide et libere absque ullius inquietudine, et sine ulla reservatione remaneat ad Sanctum Petrum. Quod est factum IIII. nonas Iunii, primo anno regis Philippi. = Sig+num Laurentii, qui hoc scribere iussi, et firmavi, et firmare rogavi. = Sig+num Arnal de Tost. = Guillelmus primiscrinius, et iudex, ante cuius conspectum hoc fuit factum. = Ermemirus sacerdos. 

XIII. Restitutio iurium ecclesiae de Artesa, facta Lanfranco abbati Agerensi, anno MXXXVII. (1037)

XIII.

Restitutio iurium ecclesiae de Artesa, facta Lanfranco abbati Agerensi, anno MXXXVII. (1037) (V. pág. 109.) 

Ex arch. eccl. Ageren. num. 2485. 

In nomine sanctae et individuae Trinitatis Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Ego Borrellus Urgellensis (comes) et marchio donatores sumus vobis Mir Arnallo de Cervaria (Mir Arnau de Cervera), et progeniei vestrae uni post alium, scilicet, castrum, et villam de Artesia (Artesa) cum terminis suis, et cum omnibus quadris suis. Et est dictum castrum in comitatu Urgelli, et accidit nobis per aprissionem. Quod quidem castrum dono vobis Mir Arnallo, et progeniei vestrae per multa grata, et pro bono servicio, que mihi fecistis super gentem maledictam sarracenorum. Affrontat dictum castrum cum terminis suis, et quadris in oriente in quadra de Gaylo, et in flumine Siccoris (Segre), de meridie in rivo, qui dicitur Cijo, et vadit per illas fixuras de Gerallo Marcús, de occiduo in Petra foradata, et in termino de castro Malagastre, et vadit usque extra flumen Siccoris. Quantum inter istas afrontationes includitur, et isti termini in circuitu ambiunt, sic donamus vobis Mir Arnallo, et progeniei vestrae dictum castrum cum omnibus suis quadris, cum ingressibus, et egressibus, cum nemoribus, pascuis, petris, quadriculis, fontibus, fontanibus, aquis molendinis in Siccore (Segre), et in terra cum navigiis, et portu in omni iurisdictione nostra in Siccore, et extra Siccorem (Segre), sicut melius ad usum hominum pertinere debet. Donatores sumus etiam vobis Mir Arnallo, et progeniei vestrae usque ad finem seculi, quod omnes habitatores de castro Artesiae (castell de Artesa) sint franchi in nostro comitatu de leuda, sive de pensu. Et ita omnia supra dicta dono vobis Mir Arnallo de Cervaria, et progeniei vestrae ad proprium alaudium sine omni vinculo hominis, vel feminae ad vestram voluntatem facere quod facere volueritis vos, et posteritas per secula cuncta sine servitute nostra, et nostrorum, et de posteritate nostra eiicio (eijcio), et in posteritatem vestram mittimus ad bonum intellectum sine fraude. Sub tali vero pactu, quod retineo in castro de Artesia decimas et primitias contra vos in omnibus quadris suis. Et etiam volo, quod vos, et vestri faciatis ad honorem genitricis Dei gloriosae virginis Mariae ecclesiam in castro Artesiae. Dono ego comes Domino Deo, et gloriosae matri Dei pro anima mea omnes decimas et primitias ad dictam ecclesiam. Et dono etiam ad opera dictae ecclesiae XXX uncias inter aurum et argentum. Et dono decem uncias auri ad libros, et ornamenta. Et ego Mir Arnallus praelibatus dono ad dictam ecclesiam cimiterium in castro Artesiae; et pro oblationibus, luminariis, et obsequiis cunctis dono etiam illos alaudios de villa Melgosa ad proprium alaudium. Volo etiam quod si homo, vel faemina voluerit dotare dictam ecclesiam de alaudiis, vineis, et molendinis, totum habeat dicta ecclesia ad proprium alaudium sine servitute. Volumus quod omnes habitatores Artesiae parum persolvant de annona, in anno unum almud tritici (trigo) ad lampadem de dicta ecclesia. = Ego comes, quando essem intus castro Pontis (Ponts) ante ecclesiam Sancti Saturnini, venit praepositus, et canonicus sedis Urgellensis, et fecit mihi quaerimoniam de Lanfranco abbate Ageren., qui tollebat ecclesiam Artesiae iniuste. Ego praelibatus comes Urgellensis elegi tres idoneos viros, Salomonem iudicem (no el rey y juez tan famoso, sino otro), Guisaudum archilevitam, et Ricolfum literis legitime instructum, qui exinde dictum iudicium dicant. Predicti vero iudices laudaverunt, ut supra dictus praepositus eficeretur homo Lanfranci (: Lanfranco) abbatis, et accipiat ecclesiam Artesiae per manum eius solummodo in vita sua, post mortem nullum ius habeat. Ego vero praedictus praepositus difinio, et evacuo ecclesiam praedictam cum suis pertinentiis in manu, et posse Lanfranci abbatis. Hoc vero laudamentum, et consilium ab utraque parte est laudatum, et confirmatum in praesentia comitis, et multorum aliorum, et Mir Arnalli. Ego comes, aut aliquis homo, vel faemina, qui contra hanc cartam donationis venerit pro rumpendo, non hoc valeat, sed componat in duplo, et cum Iuda in inferno porcionem accipiat. Retinemus nos Mir Arnallus, de voluntate dicti comitis, et dicti Lanfranci abbatis, presentationem in ecclesia castri Artesiae, ratione ius patronatus, mihi, et meis in perpetum (perpetuum) sufficiens. Acta carta donationis X. Kalendas Maii, anno VI. regnante Enrico rege. = Sig+num Ermengaudus comes Borrelli donationes feci firmare, rogavi, atque praecepi. = Eriballus episcopus Urgellen. +. = Sig+num Arnalli Mir de Tost. = Sig+num Ermengaudi. = A. presbiter comitis, qui hanc cartam donationis scripsit et fecit anno quo supra.

Foc a Penarroija de Tastavins.

Foc a Penarroija de Tastavins . Lo passat domenge 12 de juliol se van ajuntá uns cuans catalanistes del Matarraña pera fé una barbacoa a...