dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 27. Iudicium latum in favorem archidiaconi Ausonensis super castro de Speut,

XXVII. 

Iudicium latum in favorem archidiaconi Ausonensis super castro de Speut, anno MXXXI (1031) (V. pág. 186.) 

Ex autogr. in arch. eccl. cated. Vicen. n. 179. 

In Dei nomine. Mota est audientia in sancta sede beati Petri Ausonensis ecclesiae coram domno Olibane episcopo, videlicet, ex munificentia alaudis, quae dicunt Speut, quod quondam Sesnanda foemina de castro Guardiola relinquit per scripturam ad opus canonicae praefatae sedis, et praefatus episcopus dedit Guilielmo Guifredo archidiacono cum ipso archidiaconatu, eo quod antecessor eius Richulphus hoc retinebat. Tunc surgens Adalbertus praepositus atque praevisor (f. provisor) iam dictae canonicae cum plures ex cannonicis, promoti sunt in quaerelam ante praefato episcopo, dicentes per iam dictae scripturae in iure canonicae permanere praedictum alodium, et ad opus canonicae fruere. Quem praefatus episcopus legaliter in hoc ordinavit placitum, et precepit prefato archidiacono ex hoc responsum parare. Statimque ille devotus implevit, et taliter in episcopali palatio ante seniores et iudice prosecutus est responsum: Recte mihi debere pertinere praefatum alaudem per pontificalem auctoritatem, quod quondam Unifredus, cuius primitus possesio et proprietatis dominio fuit praedictus alodius, ad suam ultimam voluntatem, per testamentum et conditiones exinde strenue factae, per consilium praefatae Sesnandae, eum integerrime relinquit ad prefatam sedem beati Petri, absque mentionis canonicae. Et sicut adlocutus est prefatus archidiaconus, ita statim ordinante iudice iam dictae sedis Guifredum cannonicum testimonia ad hoc sufficienter testificandum exhibuit, quorum nomina sunt Olibane de Guardiola, et Mirone, quem dicunt de Castro Sorisa, taliter ordinabiliter testificantes: Nos testes praelibati Olibane, et Mirone, testificando iuramus per Deum vivum et verum, quem inennarrabiliter in Trinitate adoramus, et credimus, super altare Sancti Foelicis situm in sede praefata, quod vidimus iam dictum alaudem Speutum ab integrum tenere iure proprio ad praefatum Unifredum in vita sua, et ad sua extrema voluntate per testamentum unde conditiones editae fuerunt, relinquere ad proprietatem praefatae sedis beati Petri liberaliter et absolute, sine conventu cannonicae, post obitum Sesnandae, ad iam dicta sede remanere; et hoc taliter praefatae Sesnandae confirmare. Quem ego Guifredus, gratiâ Dei iudex, sicut legalis docet auctoritas, cum parte channonicorum praesentia recepi iam dictos testes taliter testificantes, una cum iam dicto Antestite, et confirmo et consigno praefatum alaudem in dominatione et potestate praefato archidiacono sub sede Sancti Petri servitio, ut ab hodierno die in antea eum habeat sine obiectu canonicae, vel contentione, quiete et tranquille. Et si quis ulterius hoc repetere vel in aliquo disrumpere voluerit, V. libras auri cum praedicto alaude in triplum pro temeritatis audatiae componat; et haec conditionis vel exemplar scripturae definitionis, atque consignationis, inmunis persistat in soecula (saecula, secula). Acta sunt haec XIIII. Kalendas Madii anno XXXV. regnante Rotberto rege. =Sig+num Oliba. = Sig+num. Mirone, testes praesentiales, et fratres, qui hoc legali auctoritate testificamus, firmamus, firmarique rogamus. = Oliba sacerdos +. = Oliba episcopus +. = Galindus sacerdos +. = Bonefilio levita qui et sacriscrinii +. = Ermemirus diaconus scripsit et subscripsit in praefato die vel anno. = Guibertus grammaticus +. 

Tomo 6, apéndice 26. Ausonensis ecclesiae consecratio, anno MXXXVIII (1038)

XXVI. 

Ausonensis ecclesiae consecratio, anno MXXXVIII (1038) (V. pág. 185.) 

Nunc denuo ad autographi in eiusdem eccl. arch. asservati fidem exacta. 

Anno Incarn. dominicae millessimo XXX.VIII., Era millessima LXX.a VI.a, Indictione V.a (VI.) venit domnus Guifredus sanctae primae sedis Narbonensis archiepiscopus, vir excellentis ingenii, et sapientiae singularis, ad sedem Beati Petri apostolorum principis ecclesiae Ausonensis, atque cum eo episcoporum suae dioceseos venerabile collegium, cum katerva praemaxima diversi ordinis clericorum, occurrente simul variae dignitatis, ac utriusque sexus grandi multitudine populorum, ad consecrandam eiusdem sedis baselicam in honore Beatorum apostolorum Petri et Pauli constructam. Agebantur autem haec sub potentatu et praesentia domnae Ermessindis comitissae, divinae legis operatricis magnificae, suique nepotis domni Raimundi comitis et marchionis, pueri egregie indolis. Horum vero numerosa katervatim prefluens congeries advocatorum, et conventus reverendorum, quem supra retulimus, praesulum, facta sunt instinctu et industriâ mentisque devotione paratissimâ domni Olivae praefatae sedis venerandi pontificis, qui eandem ecclesiam strenuiter a solo ceptam, multisque sumptibus et labore perfectam, diversis sanctorum pignoribus undecumque contractis, ad sanctitatis cumulum perhornavit, atque cum praecellentissimo episcoporum agmine, et sacro plebis ordine, divinâ se iuvante gratiâ, dedicavit. Denique his, de quo supra retulimus, domnus Guifredus ecclesiae Narbonensis archipraesul eximius, et multimodis laudibus efferendus, pontificum sibi assistentium corus, iocunde celebritatis laudibus perpulcre solutis, divinique consumato fine misterii, hanc constitutionis dotem eidem ecclesiae contulere, eamque perpetuâ lege valituram pontificali censurâ promulgavere. In nomine summi et incomutabilis Dei et Salvatoris nostri Ihesu Christi: ego Guifredus, primae sedis Narbonensis archiepiscopus, et Oliva pontifex Ausonensis, et Berengarius Elenensis, et Guislabertus Barchinonensis, et Eriballus Urgellensis, et Guifredus Carchassonensis, uno animo et indivisâ sententiâ simul omnes hanc dotem corroborationis sanctae matri ecclesiae Ausonensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatae, et consecratae concedimus, et confirmamus; et ut inrefragabili iuris perpetuitate inconvulsa permaneat, sub divini nominis obtestatione, et nostri ordinis auctoritate, sancimus. In primis eandem ecclesiam statuimus esse omnino liberam, nec cuiuscumque servicii qualibet executione obnoxiam. Omnes ecclesias vel universa praedia, quantacumque, vel ubicumque quorumlibet fidelium dono sibi iuste concessa, vel usque in perpetuum iuste concedenda, libere teneat, et secure possideat, ea videlicet, quae actenus habuit, et nunc habet, vel quicquid in omnibus mortalium temporibus habuerit: tertiam partem de reditibus ecclesiarum, vel silvarum, aut de pratis, aut eremis, sive rafigis, vel quos huius patriae vulgus tertios absolute vocat, quemadmodum hucusque habuit, vel habere debuit, vel etiam pascuarios undecumque habet vel habere debet, ut in perpetuum sine quorumlibet impedimento possideat, confirmamus, et ut semper habeat statuimus. Monetam publicam suae regionis, et toloneum de mercatis ipsius loci, et Minoricae, ut semper obtineat, omnimodo roboramus. Interdicimus quoque, iuxta statuta sanctorum cannonum et auctoritatem antiquorum patrum, ut nullus quorumlibet pontificum infra fines ipsius episcopatus ecclesiam consecrare, vel penitentes eiusdem episcopii suscipere, nec eius clericos ordenare praesumat, nisi forte praesul praenominatae sedis assensum spontanee praebeat. Nemo praedia ipsius ecclesiae, ubicumque debita illi noverit, celare audeat, sed mox ubi cognoverit, ad profectum illius confestim manifestare non pigeat. Nullus princeps, nulla quaelibet potestas magna vel parva, nec alicuius cuiuscumque dignitatis aut sexus, aut ordinis homo terminos ipsius episcopatus adbreviare presumat, nec ad damnum praefatae sedis quolibet modo transferre vel alienare contendat. Terminus vero totius episcopatus sanctae Ausonensis ecclesiae incipit a finibus Bergitani, et conscendit usque in montem qui dicitur Era mala, et usque in montem Surroca, et venit usque ad pratum Campi rotundi, vaditque per ipsam serram sicut aquae divertunt usque ad Gurni. Deinde ascendit ad petram Lavandi, atque per ipsam rupem de Latione, descenditque usque in fluvium Tezer, et pervenit usque ad plantaticios, quod terminus est inter Gerundensem et terminos Ausoris, usque in rivum Ausoris. Conscendit quoque per ipsam serram usque in Ierundellam (Gerundellam, Geronella, Gironella), deinde per ipsam viam, quae venit ad Bellam pollam, et progreditur usque ad terminos, qui sunt inter Iohannet, et ipsam Elzetam, et venit in finibus Arbutie, et inde ascendit usque ad cacumen montis qui dicitur Sen (Montseny) et usque ad Calm (Sacalm), quae dicitur Eramala, et pervenit usque in collem montis Nigri. Deinde ad rivum Congusti, venitque ad castellum Bertillis, et usque super rupem Sancti Ienesii, et inde ad montem Sancti Saturnini, et ad montem Calvum, atque inde protenditur usque ad montem Serratum (Montserrat, Monserrat, Monserrate). Progreditur autem per medios terminos, qui sunt inter marchiam (marca) Barchinonensem et Ausonensem, sicut dividuntur ipsae marchiae, et vadit usque in castrum quod dicitur Cheralt (Queralt), et pergit per mediam divisionem ipsarum marchiarum usque in fluvium Sigorim (Segre). Similiter ab eo latere, quod superius scriptum est in finibus Bergitani (Bergadá), vadit ipse terminus inter marchiam Ausonensem et marchiam Berchitanensem, sicut dividuntur ipsae marchiae, et pergit usque in fluvium Sigorim. De ipsa quoque terra, vel universis ecclesiis aut parroechiis, vel qualibuscumque praediis, quae ad cannonicam eiusdem sedis beati Petri apostoli pertinent, videlicet, quae hodie iuste possidet, vel abhinc per universa tempora iuste possederit, vel adquisierit, per auctoritatem beati Petri apostolorum principis, et per ordinem nostrum excomunicamus et interdicimus, excepto quantum frater et coepiscopus noster domnus Oliba solverit; ut nullus homo cuiuslibet potestatis, aut sexus, aut ordinis aliquid inde audeat tollere aut alienare, vel ad damnum praedictae cannonicae quolibet modo transferre vel comutare. Hoc ipsum vero, quod iuris ipsius cannonicae fore dinoscitur, eo tenore obligamus, ut quemadmodum supra dictum est, quicquid exinde praefatus pontifex Oliba solverit, solutum permaneat, quicquid solvere noluerit, excomunicatum pontificali censurâ persistat. Igitur hanc universam nostrae constitutionis dotem superius promulgatam perbenni lege valituram censemus, omnemque hominem illam observantem, et ut stabilis permaneat adiuvantem pro posse, benedicimus, et ut diuturnitatem vitae praesentis, et perpetuitatem semper manentis obtineat, praeobtamus. Statuimus autem sub divini iudicii obtestatione, et anathematis interditione, ut si quislibet homo cuiuscunque potestatis aut ordinis hanc disrumpere vel violare nisus fuerit, aut disrumperit aut violaverit, hic de parte Dei Omnipotentis, et beati Petri apostoli, omniumque sanctorum, et nostrâ excomunicatus permaneat, et a conventu sanctae eeclesiae, et omnium christianorum alienus existat, tartareisque vinculis innodatus inferorum poenas aeternaliter sentiat. Quod si ab incepto desistat, et dignâ poenitudine simul et emendatione satisfaciat, ab hac excomunicatione solvatur, et haec nostra constitutio inrefragabilis, et inconvulsa perpetualiter habeatur. Actum est hoc in sede beatorum apostolorum Petri et Pauli II. Kalendarum Septimbrium anno VIII regni regis Henrici. = Raimbaldus Arelatensis archiepiscopus. = Poncius Aquensis archiepiscopus. = Scriptum manu Ermemiri eiusdem sedis cannonici, et praesbyteri, ad vicem Arnaldi Olivae pontificis notarii. = Guifredus Sanctae Narbonensis ecclaesiae (ecclesiae) archiepiscopus, qui hanc ecclesiam nostrae metropolis dedicavi, et subscripsi +. = Oliba episcopus. +. = + Guislibertus gratiâ Dei Barchinonensis episcopus. = Eriballus + episcopus. = Arnallus archipresbyter. = Wilielmus archidiachonus +. = Godebalo de Bisaura. = Folco vicecomite +. = Reimundus comes et marchio. +. = Adalbertus levita qui et prepositus subscripsi. = + Ermessindis gratiâ Dei comitissa. = + Wifredus gratiâ Dei Charcassonensis praesul. = + Petrus episcopus. = + Arnaldus episcopus. = + Berengarius nutu Dei Sanctae Elnensis ecclesiae praesul haec supra scripta confirmo. = + Barnardus (Bernardus) gratiâ Dei episcopus Coseranensis. = + Bernardus subscribo. = Girallus vicescomes subscribo. = Ermemirus quamvis indignus sacerdos, qui in supradicto anno vel die scripsit haec quae superius dicta sunt, sub iussu praefatorum pontificum et procerum, et comite Remundo, et subscripsit. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...